III, D. 36, A. 1, Q. 6
III, D. 36, A. 1, Q. 6
Utrum caritas sit forma virtutum.
Rationes Principales
Et quod sic, videtur. Primo, per illud quod obicitur ad Romanos 1, 17 : "Iustitia revelatur ex fide in fidem", ibi Glossa : "Fides est daemonum et nominetenus Christianorum. Haec est informis qualitas mentis, quae ideo dicitur informis, quia sociam non habet caritatem, quae est forma omnium virtutum".
Item, hoc ostenditur per illud quod dicitur in Glossa ad Galatas 5, 22: "Fructus autem Spiritus est caritas" etc. ; ibi Glossa : "Attende quod in enumeratione fructuum caput virtutum praemisit, id est caritatem. Quae enim alia inter fructus Spiritus debuit tenere primatum, nisi caritas, sine qua virtutes ceterae non reputantur esse virtutes" ? Si ergo virtutes aliae sine caritate non reputantur esse virtutes, ergo quod sint verae virtutes, hoc habent a caritate : ergo ab ipsa caritate habent complementum et informationem.
Item, hoc ipsum videtur ratione. "Affectas enim imponit nomen operi". Ergo nullum opus potest esse rectum, nisi affectas primo rectificetur ; affectus autem non potest esse rectus, nisi diligat Deum propter se et super omnia, et hoc est per caritatem : igitur omne opus, cuiuscumque virtutis sit, si rectum est et bonum, hoc habet a caritate. Cum ergo actus caritatis inforntet omnia opera recta, videtur quod et ipsa caritas informet omnes alias virtutes, quia, sicut se habet actus ad actum, ita habitus ad habittim.
Item, in moralibus complementum et species attenditur in ordine ad finem ; sed amor summi Boni est illud quod cetera facit in finem debitum tendere : igitur amor summi Boni dat omnibus habitibus gratuitis et eorum operibus formam et complementum. Cum igitur ille amor sit caritas, caritas est forma virtutum.
Sed contra : Super illud ad Colossenses 3, 14 : "Caritas est vinculum perfectionis", ibi Glossa : "Cetera dona perfectum faciunt ; caritas omnia ligat, ne abeant". Si ergo aliae virtutes a caritate reddunt habentem perfectum, videtur quod perfectae sint in se : ergo non indigent perfici nec formari a caritate.
Item, diversorum secundum speciem diversae sunt perfectiones secundum speciem ; sed habitus virtutum secundum speciem diversificantur, secundum quod in praecedentibus est ostensum et communiter tenetur : cum ergo caritas sit virtus una, videtur quod ab ea aliae virtutes formari non possint.
Item, quando aliqua duo in diversis subiectis sunt, impossibile est unum esse formam alterius ; sed caritas cum aliis virtutibus omnibus non reperitur in una potentia, quia diversae virtutes diversas potentias respiciunt : ergo impossibile est quod virtutes aliae a caritate informentur.
Item, quandocumque aliqua sic se habent quod sunt species immediate unum genus dividentes et immediate fluentes ab uno principio, unum illorum non. potest esse forma alterius, quia oppositum non potest esse forma oppositi, nec disparatum disparati ; sed caritas dividitur ex opposito cum aliis virtutibus ; et iterum, omnes virtutes immediate fluunt a gratia, quae est omnium origo et forma : ergo una virtus non potest informare alteram ; et per hoc concluditur quod aliae virtutes non formantur a caritate sibi coniuncta.
Item, formae non est forma nec perfectionis perfectio nec ultimi aliud ultimum reperire, quia iam esset abire ire infinitum ; sed quaelibet virtus forma est, quaelibet etiam perfectio potentiae est, quaelibet nihilominus est ultimum potentiae. Ergo videtur quod una virtus aliam formam a se ipsa non possit habere : videtur ergo falsum et non intelligibile quod aliae virtutes formentur a caritate.
Item, si aliae virtutes a caritate formantur et habent esse virtutis, igitur esse virtutem soli caritati convenit per se, aliis vero per accidens. Quodsi hoc est falsum, immo aliae virtutes, per se loquendo, virtutes sunt, cum sint species virtutis, ergo videtur quod hoc sit falsum quod c.aritas sit forma virtutum
Conclusio
Omnes virtutes informantur a caritate, quia per ipsam omnes tendunt in finem ultimum et complementum accipiunt.
Respondeo : Ad praedictorum intelligentiam est notandum quod habitus cuiuslibet virtutis tripliciter habet considerari secundum triplicem comparationem, videlicet ad obiectum, ad subiectum et ad finem ultimum. Possumus igitur loqui de virtutibus secundum istum triplicem respectum. Et si loquamur de eis in comparatione ad obiectum, sic sunt formae tantum se ipsis distinctae et earum distinctio innotescit per actum et obiectum ; et sic non sunt formabiles nec perfectibiles ab aliquo uno, cum ipsae sint formae et perfectiones distinctae. Si autem loquamur de virtutibus in comparatione ad subiectum, sic formae sunt, et tamen nihilominus formabiles, Formae quidem sunt informantes subiectum quantum ad bonitatem moralem ; per se ipsas tamen non sufficiunt ad bonitatem gratuitam, per quam anima efficitur Deo placita et accepta : et ideo perfici possunt et formari per gratiam, quae simul gratificat animam et habitus existentes in illa. Postremo, si loquamur de ipsis habitibus virtutum in comparatione ad finem ultimum, sic formae sunt et formabiles etiam. Formae quidem sunt, quia dispositiones sunt ipsius animae ordinantes ad perveniendum in finem ; formabiles tamen sunt, quia, etsi omnes disponant ad tendendum in finem ultimum, perfectio tamen tendentiae venit ex ipsa caritate. Sicut enim corpora gravia inclinantur ad centrum per pondus ; sic spiritus tendunt ad summum Bonum per pondus dilectionis. Et huiusmodi signum est quod caritas habet idem et sub eadem ratione pro obiecto et fine, quod non est reperire in alia virtute. Finis enim est bonum sub ratione boni et Bonum summum ; et hoc quidem Bonum sub ratione boni est caritatis obiectum. Et propterea ceterae virtutes quantum ad rationem tendentiae in finem ultimum ab ipsa caritate suscipiunt complementum ; et ideo non immerito radici caritatis attribuitur perfectio meriti. Et secundum hoc concedi potest ceteras virtutes a caritate formari, sicut auctoritates dicunt et rationes ad hoc inductae ostendunt, quae concedendae sunt, quoniam verum concludunt.
Ad Rationes
Ad illud vero quod primo obicitur in contrarium ; quod virtutes aliae faciunt animam perfectam, dicendum quod est perfectio simpliciter et est perfectio secundum quid. Quaelibet autem virtus perfectum facit, secundum quid tamen, quia respectu specialis actus et obiecti. Perfectionem autem simpliciter non habet anima nisi in universitate virtutum, in quantum ab una gratia informantur et ab una caritate imperantur, mediante cuius adminiculo perducunt ad finem ultimum. Unde, licet aliae virtutes dicantur perficere, ex hoc non potest condudi quin ipsae perficiantur a caritate ; perfectioni enim secundum quid superaddi potest perfectio simpliciter.
Ad illud quod obicitur, quod diversorum secundum speciem diversae sunt perfectiones secundum speciem, dicendum quod est perfectio in esse primo et est perfectio in esse secundo. Verbum autem propositum veritatem habet de perfectione quantum ad esse primum, non autem de perfectione quantum ad bene esse. Cum autem dicimus ipsam caritatem esse formam et perfectivam virtutum, hoc non est quantum ad ipsarum primum esse, sed quantum ad bene esse, videlicet quantum ad perfectionem et complementum meriti. Unde sicut ceterae virtutes, licet formaliter distinguantur in genere virtutis, tamen a gratia formantur secundum quod gratuitae, sic etiam ceterae virtutes, quamvis sint distinctae, a caritate formari possunt, secundum quod meritoriae ; perfectionem enim meriti habent ex unica ratione, videlicet ex perfecta tendentia in summum finem.
Ad illud quod obicitur, quod quae sunt in diversis subiectis, unum non potest esse alterius forma et perfectio, dicendum quod aliquid informari ab aliquo est dupliciter : vel sicut a principio constitutivo vel sicut a principio regitivo et directivo ; vel per alia verba : est forma quae complet in essendo et est forma quae complet in movendo. Cum ergo dicimus ceteras virtutes formari a caritate, hoc non est quia caritas sit forma constitutiva ipsarum virtutum, dans eis complementum in essendo, sed quia est forma directiva, dans eis complementum in regendo et ordinando. Sicut enim gravitas lapidem cum omnibus quae in eo sunt trahit deorsum et dirigit ad centrum, sic caritas animam elevat sursum et ceteras virtutes movet et dirigit ad finem suum. Quod autem ipse obicit, quod forma et formatum non possunt esse in diversis subiectis, hoc est verum de forma constitutiva, quae complet in essendo ; de alia non habet veritatem. Sicut enim una potentia potest ab alia regi et moveri, sic habitus unius potentiae ab habitu alterius ; unde sicut distinctio potentiarum non tollit ordinem in movendo, sic etiam nec impedit informationem virtutum quae penes illum ordinem attenditur.
Ad illud quod obicitur, quod virtutes ex opposito dividuntur dicendum quod hoc est per comparationem ad sua obiecta secundum quae distinguuntur ; et sic una virtus non est forma alterius. In comparatione autem ad ipsam gratiam, in qua colligantur et uniuntur, et ad ipsum finem, ad quem ordinantur, sic non habent oppositionem, immo potius connexionem. Et ex hac parte una virtus potest alteram informare, pro eo quod immediatius tendit in ipsum finem. Unde, licet omnes virtutes immediate comparentur ad gratiam, a qua formantur, hoc non impedit quin per comparationem ad finem una virtus ab alia informetur. Posset etiam dici quod virtus caritatis non solum immediatius ordinat in finem, verum etiam irnmediatius se habet ad gratiam. Et huius signum est, quia non potest esse informis sicut ceterae virtutes. Unde tum ex maiori immediatione ad finem, tum ex maiori immediatiorte ad gratiam habet alias virtutes informare. Posset etiam dici quod virtus caritatis non solum immediatius ordinat in finem, verum etiam irnmediatius se habet ad gratiam. Et huius signum est, quia non potest esse informis sicut ceterae virtutes. Unde tum ex maiori immediatione ad finem, tum ex maiori immediatiorte ad gratiam habet alias virtutes informare.
Ad illud quod obicitur, quod formae non est forma nec perfectionis perfectio, dicendum quod illud intelligendum est per se loquendo, quia forma non formatur secundum quod forma, nec perfectio perficitur secundum quod perfectio, sed secundum quod in se habet aliquam informitatem et aliquam imperfectionem. Et qui aliae virtutes, quantum est de se, informitatem aliquam habent et imperfectionem nec sunt omnino ipsius potentiae ultimativae, ideo perfici habent et ad maius complementum perduci per gratiam et caritatem. Praeterea, sicut tactum est prius, caritas non est forma et perfectio aliarum virtutum per constitutionem vel per compositionem, sed potius per ordinem in firiem. Unde virtutes alio modo sunt perfectiones et alio modo a caritate perficiuntur. Perfectiones, inquam, sunt in quantum subiectum suum qualificant habilitando ad actum sibi debitum ; perficiuntur autem in quantum a caritate imperantur et per eius imperium et adminiculum perfectius in finem ordinantur.
Ad illud quod obicitur, quod si caritas est perfectio vitutum, tunc accidit allis esse virtutes, dicendum quod hoc esset verum, si virtutes aliae totam perfectionem virtutis traherent a caritate ; hoc autem est falsum. Virtutes enim quamdam perfectionem habent ex se et quamdam ex gratia superinfusa et quamdam etiam ex caritate superadiuncta, secundum quod tactum est supra. Et ideo ex hoc non potest concludi quod accidat aliis virtutibus esse virtutes ; ex se enim ipsis habent quod virtutes sint, licet non habeant in tanta completione ex se, in quanta habent esse ex adminiculo caritatis.