Text List

III, D. 36, Dubia

III, D. 36, Dubia

Dub. I.

In parte ista sunt quaestiones circa litteram et primo quaeritur de hoc quod obicitur : Ubi et caritas, quid est quod possit deesse ? Si enim hoc verum est, quicumque habet caritatem, habet omne quod sufficit ad salutem : ergo videtur quod superfluant ceterae virtutes. Si dicas, quod hoc dicitur quia caritas habet alias virtutes sibi annexas, tunc similiter potest dici de qualibet aliarum virtutum ; omnes enim connectuntur cuilibet virtuti sicut et caritati. Item, gratiae gratis datae non necessario connexae sunt ipsi caritati ; et tamen ipsae sunt valde utiles et opportunae ipsi Ecclesiae : videtur ergo quod, etiam ubi caritas reperitur, multa deesse possint.

Respondeo : Dicendum, quod, cum dicit quod ubi est caritas, nihil deest, hoc intelligit de his quae sunt necessaria ad salutem ; nam iste defectus proprie defectus est, aliorum vero defectus pro modico est habendus ; hoc autem attribuit ipsi caiitati ratione connexionis aliarum virtutum. Qui enim habet caritatem habet unde possit Legem implere, habet etiam per consequens ceteras virtutes quae habilltant ad Legis impletionem.

Ad illud vero quod obicitur, quod similiter posset dici de qualibet alia virtute, dicendum quod non est simile, quia caritas non tantum aliis connectitur, sed etiam est principium connexionis, eum sit vinculum perfectionis et quodam modo mater omnis boni, sicut ipse Magister dicit.

Dub. II.

Item quaeritur de hoc quod dicit : Non placuisse auctoribus nostris, immo ipsi Veritati, omnia peccata esse paria. Videtur enim hoc debere placere ipsi Veritati, quia, secundum quod dicit Anselmus, "peccatum nihil est" ; in his autem quae nihil sunt unum non est maius altero : ergo videtur quod peccatum unum non possit alterum excellere, igitur habent paritatem. Item, quodlibet peccatum mortale totaliter privat hominem gratia et inducit mortem ; sed in privatione omnimoda non est ponere maius et minus, quia in his quae mortua sunt non est dicere magis mortuum unum quam reliquum : ergo in genere peccatorum mortalium unum peccatum non excedit alterum.

Respondeo : Dicendum quod, quia peccatum est privatio ordinis et diminutio habilitatis, et per unum genus peccati anima magis deordinatur et inhabilior efficitur quam per aliud, sicut manifeste apparet, indubitanter est verum quod peccata aequalia non sunt. Concupiscentia enim plus inclinat ad unum appetibile quam ad reliquum, et ideo magis facit Deum contemnere et ab ipso elongari et recedere in uno genere peccat quam in alio.

Ad illud quod obicitur, quod peccatum nihil est, dicendum quod, etsi nihil sit, essentialiter loquendo, alicuius tamen est sicut subiecti et aliciuus oppositi ; unde ratione boni maioris vel minoris, quod privatur in diversis peccatis, peccatum unum habet excedere alterum.

Ad illud quod obicitur, quod totaliter privat gratiam et inducit mortem, dicendum quod, licet omne peccatum totaliter privet gratiam, non tamen totaliter tollit habilitatem ad gratiam ; licet omne peccatum inducat mortem, non tamen tollit habilitatem ad vitam ; et ideo, licet aliquid non sit magis et minus mortuum et magis et minus gratia privatum per diversa peccata quantum ad ipsam gratiam et vitam gratiae in se, est tamen magis et minus quantum ad habilitatem naturae respectu gratiae ; et ratione illius diversa peccata habent sese invicem excedere. Unde non est simile de corporali morte, in qua totaliter fit privatio et impossibilitas redeundi ad vitam.

Dub. III.

Item quaeritur de hoc quod dicit : Omnia ad duo mandata caritatis pertinent, quia per caritatem implentur et ad caritatem tamquam ad finem referri debent. Videtur enim duo opposita in se implicare. Si enim per caritatem implentur, potius debent referri ad caritatem sicut ad principium, quam sicut ad finem.

Respondeo : Dicendum quod, sicut tactum fuit supra, distinctione vigesima septima, caritas simul ponit ipsarum virtutum quantum ad opera meritoria principium sive caput et forma sive vinculum et finis ad quem ordinantur ; et hoc est quia ipsa caritas, dum immediate coniungit ipsi summo Bono, quodam modo supereminet ceteris et ceteras virtutes movet et imperat ; et ideo caput et principium est earum. Ulterius, quia movendo facit opera eorum meritoria, ideo dicitur esse forma. Postremo, quia ideo facimus opera meritoria, ut Deo fruamur et per caritatem in Deo quiescamus, hinc est quod caritas ceterarum virtutum et praeceptorum est finis. Et sic tres causae incidunt in unum et idem. Nec mirum, cum caritas faciat Deo conformem, qui habet in se respectu creaturae intentionem triplicis causae. Unde nulla est contrarietas cum eo quod Magister dicit in littera.

Dub. IV.

Item quaeritur de hoc quod dicit : Inimicus enim iustitiae est qui poenae timore non peccat. Nullus enim iustitiae effectus iustitiae inimicatur ; sed poena est iustitiae effectus ; cum ergo poena faciat se timeri, videtur quod non faciat divinae iustitiae inimicari. Item, nihil quod facit declinare a malo facit inimicari iustitiae ; sed timor poenae, quo quis cessat a peccato, facit declinare a malo : ergo talis non est inimicus iustitiae.

Respondeo : Dicendum quod verbum illud intelligitur praecise et per concomitantiam : praecise, ut dicatur inimicus iustitiae qui timore poenae non peccat, hoc est qui a peccato recedit solo timore poenae, non amore iustitiae ; talis, inquam, qui ex solo timore movetur, dicitur iustitiae inimicus, non per causam, sed per concomitantiam. Licet enim timor ille non causet inimicitiam, concomitatur tamen ipsam concupiscentiam malam, per quam sumus inimici Dei ; nam qui amicus est huius mundi, inimicus Dei constituitur. Et per hoc patet responsio ad illa duo quae obicit, quoniam ipse opponit ac si verbum illud intelligeretur dictum esse per causam.

Dub. V.

Item quaeritur de boc quod ultimo concludit quod omnium divinarum Scripturarum plenitudo est dilectio Dei et proximi. Si enim natura operatur quanto brevius potest et non facit per plura quod potest facere per pauciora, videtur similiter quod hoc modo operari debeat divina Sapientia. Si ergo in tota Scriptura nihil plus continetur quam verbum de mandato caritatis, videtur tunc quod circa hoc solum Sacra scriptura deberet versari et de nullo alio ibi tractari.

Respondeo : Dicendum quod plenitudinem alicuius contineri in aliquo, hoc est dupliciter : vel integraliter vel causaliter. Plenitudo autem divinorum Eloquiorum in caritate non continetur integraliter, quia multae aliae virtutes ibi docentur et praecipiuntur, quae sunt diversae et distinctae a caritate ; sed quod dicitur contineri, hoc est causaliter, quia tota Sacra Scriptura finaliter ordinatur ad hoc ut diligamus Deum et proximum.

Et si tu obicias, quod qui diligit proximum Legem implevit : ergo illud solum mandatum deberet in Lege contineri, dicendum quod mandata et documenta in Sacra Scriptura multiplicantur propter duo, videlicet propter removendam caecitatem ex parte intellectus et propter excludendum fastidium ex parte ipsius affectus. Necesse est enim quod sciamus modos secundum quos debemus ordinari ad proximum et ad Deum ; et quia illi varii sunt et nos ignorantes sumus nec possumus simul illa capere, ideo oportuit divisim per diversa documenta distinguere. Rursus, quia affectus noster fastidit unum et delectatur in varietate, ideo diversis modis Scriptura docet et insinuat unum et idem, ut affectus noster, dum in diversis et variis idem invenit, proficiat in unitate et delectetur in varietate, ut tanto profectus sit maior, quanto delectabilior. Et propterea modo in ipsa Sacra Scriptura reperiuntur mandata obligatoria, modo exempta attractiva, modo monita salutaria, modo documenta Prophetarum, modo Evangelistarum, ut ex omnibus his excludatur fastidium et homo perfectius dirigatur ad unum. Et ex hoc convinci potest quod Sacra Scriptura, etsi magna sit, tamen opime tradita est et nihil continet superfluum, nihil etiam diminutum.

PrevBack to TopNext