Text List

III, D. 37, Divisio Textus

III, D. 37, Divisio Textus

Pars ista, in qua Magister agit de vita gratiae, quam suscepimus per Christum et in qua vivimus secundum Christum, divisa fuit in partes duas. In quarum prima determinat Magister de habitibus gratuitis, in quibus consistit spiritualis vitae complementum ; in secunda vero de praeceptis Decalogi, in quibus consistit spiritualis vitae exercitium. Prima parte terminata, hic incipit secunda.

Dividitur autem pars ista in partes tres. In quarum prima determinat de distinctione praeceptorum in comparatione ad scripturam tabularum. In secunda vero determinat de eadem respectu obliquitatum eisdem oppositarum, ubi agit de mendacio et periurio, infra, distinctione trigesima octava : Sciendum est tria esse mendaciorum genera etc. In tertia vero agit de eisdem praeceptis comparando Legem ad Evangelium, infra, distinctione quadragesima : Sextum praeceptum est : non desiderabis etc.

Prima pars, quae continet praesentem distinctionem, dividitur in partes duas. In quarum prima exsequitur de praeceptis primae tabulae. In secunda vero de praeceptis secundae, ibi : In secunda vero tabula septem erant mandata etc.

Prima pars habet tres partes, secundum quod tria sunt mandata primae tabulae de quibus exsequitur. In prima agit de primo. In secunda de secundo, ibi : Secundum praeceptum est etc. In tertia de tertio, ibi : Memento, ut diem Sabbati sanctifices etc.

Secunda vero pars dividitur in quinque partes secundum quod quinque sunt mandata, de quibus exsequitur breviter. Subdivisiones autem illarum partium satis manifestae sunt in littera.

PrevBack to TopNext