III, D. 37, Tractatio Quaestionum
III, D. 37, Tractatio Quaestionum
Ad intelligentiam autem huius partis incidit hic quaestio de mandatis Decalogi in generali. Circa hoc autem duo generaliter possunt quaeri. Primum est de ipsorum mandatorum obligatione. Secundum vero est de distinctione et ordine. Circa primum quaeruntur tria. Primo quaeritur, utrum verba Decalogi debuerint esse obligatoria. Secundo, utrum obligent ad opera bona in genere tantum an etiam ad opera formata. Tertio, utrum obligatio illorum mandtorum procedat secundum legem naturae an secundum legem scriptam.
On this page