Utrum Deus debuerit homini imponere mandata obligatoria.
Rationes Principales
Et quod non, videtur. Primo, per illud quod dicitur ad Romanos 7, 11 : "Peccatum, occasione accepta per mandatum, operaratum est in me omnem concupiscentiam" ; sed Deus nihil debet imponere quod faciat ad augmentum concupiscentiae : ergo non debuit hominem per mandata obligare.
Item, super illud I ad Corinthios 15, 56 : "Virtus peccati Lex", Glossa : "Lex prohibendo auget peccati cupiditatem". Si ergo Deus nihil debet nobis imponere quod faciat ad cupiditatis augmentum, sed potius ad diminutionem, videtur quod per mandata nullo modo debuit nos obligare.
Item, Augustinus dicit, Super Genesim ad litteram : "Meliores iudicavit homines qui ei liberaliter deservirent". Sed debitum obligationis repugnat libertati obsequii : si ergo Deus a principio hominem reliquit in manu consilii sui, dando ei libertatem arbitrii, videtur quod nullo modo debuerit addere obligationem praecepti.
Item, liberalius dat aliquod donum qui dat sine onere quam qui cum oneris impositione. Si ergo obligatio praeceptorum magnum onus, est, et Deus est liberalissimus, videtur quod gratiam et gloriam debuit dare homini, ita quod ipsm non obligaret ad aliquod mandatum.
Sed contra : Decet Conditorem cunctis operibus suis legem certam et limitem praefigere, ultra quam non debeant progredi, sicut patet, quia omnes creaturae reguntur secundum leges sibi a Creatore impositas. Si ergo hoc est dignitatis in creatura, videtur quod decens et conveniens fuit homini legem imponi, extra quam non liceret homini progredi. Hoc autem fit per mandata obligatoria : ergo talia mandata fuerunt homini danda.
Item, decet rectorem in subditis servare debitum ordinem. Si ergo homo per libertatem suae voluntatis poterat inordinari, opportunum et convenientissimum fuit ipsum ad rectum ordinem astringi. Hoc autem fit per obligationem mandatorum Decalogi : decens igitur fuit talia mandata homini dari.
Item, decens est dominum a servo suo obsequium exigere ; sed tunc dominus a servo suo obsequium exigit quando leges et praecepta eidem imponit : si ergo decens fuit quod Deus ab homine tamquam a servo exigeret talia obsequia, decens fuit ut ei imponeret mandata obligatoria.
Item, decens est iustum iudicem sectindum merita retribuere ; sed meritum et demeritum non habet locum ubi nulla cadit obligatio legis : si ergo conveniens fuit Deo hominem, cui contulerat liberum arbitrium, secundum iustitiam iudicare, decens etiam fuit ut regulam iustitiae eidem praefigeret. Sed hoc fit secundum mandatorum impositionem : ergo etc.
Conclusio
Decalogus debuit dari per modum praecepti, tum quia decebat divinam aequitalem et maiestatem, tum quia nobis expediebat ad gloriam nostram augendam et pacem conservandam.
Respondeo : Dicendum quod absque dubio verba Decalogi debuerunt dari per modum praecepti, ita quod in eis homo non solum instrueretur, verum etiam obligaretur. Et ratio huius est, tum quia Deum decebat, tum quia nobis expediebat.
Deum utique decebat, quia in his verbis Decalogi consistit regula iustitiae secundum quod dictat lumen rationis rectae. Et quoniam Deus tamquam iustus debet esse aemulator rectitudinis et iustitiae et in subditis et in se ipso, hinc est quod homini leges iustitiae imposuit, ad quas ipsum obligavit, ut nullo modo liceret ipsum eas impune praetergredi. Verba igitur Deealogi per modum obligationis debuerunt dari, quia sic decebat divinam aequitatem. Nec tantum decebat aequitatem, immo etiam maiestatem. Sicut enim decet summam Maiestatem a creatura rationali omni reverentia coli, sic etiam decet quod rationalis creatura ad manifestationem illius summae Maiestatis per obedientiam famuletur. Et propterea decuit ipsum imponere homini leges et mandata obligatoria.
Non solum autem Deum decebat, sed etiam nobis expediebat, tum propter gloriam nostram augendam, tum propter pacem conservandam. Propter gloriam utique augendam, quia gloriosius est homini obtinere beatitudlnem per merita quam sine meritis. Et quoniam, cum aliquid redditur ex meritis, quodam modo homo qui meretur obligat sibi retribuentem ; et magis decet hominem obligari Deo quam Deum homini : hinc est quod ad opera, per quae contingebat mereri, debuit homo per praecepta obligari, ut, dum obligatus obediret, in merito proficeret et ad maiorem cumulum gloriae perveniret. Alia ratio est propter pacem conservandam, quae "tantum bonum est, sicut dicit Augustinus, ut cuncta pacem appetant". Pax autem servari non potest ubi homo usurpat sibi quod est alienum : ideo, ut pax servaretur inter homines, debuit Deus mandata homini tradere, in quibus obligaretur ne quod est alienum usurparet, sed redderet Deo et proximo quod eis deberet, ne aliter iniuriam faciendo pacem frangeret et frangeno pacem ipse in se pacem amitteret. Sic ergo decuit verba Decalogi tradi per modum obligationis et praecepti, tum quia decens erat ex parte Dei, tum quia expediens erat ex parte nostri. Et rationes quae hoc ostendunt possunt concedi.
Ad Rationes
Ad illud ergo quod obicitur in contrarium ex auctoritate Apostoli, quod mandatum intendit concupiscentiam, dicendum quod illud veritatem habet, sed valde per accidens et occasionaliter. Ex hoc enim quod per Legem erat peccati cognitio, tamen per ipsam non erat gratiae collatio, concupiscentia nitente in vetitum et homine scienter perpetrante peccatum ; ex hoc occasionaliter fiebat et ipsius concupiscentiae intensio et peccati aggravatio. Sed hoc non erat de principali intentione ferentis mandata nec de ipsorum mandatorum obligatiorie. Nam Dominus sic tribuit mandata obligatoria quod semper fuit promptus tribuere gratiam adiutricem ad illa implenda. Unde quod per mandatorum obligationem augeretur concupiscentia, hoc non erat ex ipsis mandatis, sed potius ex negligentia et culpa hominis ; Dominus autem propter negligentiam hominis non debuit dimittere quin diligentiam circa salutem hominis exerceret.
Ad illud quod obicitur, quod Lex prohibendo auget peccati cupiditatem, dicendum quod Glossa non dicit illud simpliciter, sed addit hanc conditionem : nisi diffundat Spiritus caritatem. Unde quamvis per se Lex non esset utilis nisi ad cognitionem, tamen cum gratia ipsa mandatorum obligatio multum conferebat ad salutem.
Ad llud quod obicitur, quod obligatio repugnat libertati, potest responderi quod obligatio ad bonum non repugnat libertati simpliciter, sed repugnat libertati peccandi. Posse autem peccare nec est libertas nec pars libertatis ; et ideo, dum obligatio mandati repugnabat libertati male faciendi, libertatem non min uebat, sed potius augebat. Aliter etiam potest responderi quod est obligatio quae aufert potestatem et est obligatio quae aufert impunitatem. Prima obligatio, quae potestatem aufert, minuit libertatem ; secunda vero, quae potestatem non aufert, sed tollit impunitatem, libertatem arbitrii salvat et superaddit iustitiae aequitatem. Hoc autem secundo modo mandata Dei sunt obligatoria ; et propterea in nullo libertati arbitrii derogabant, quin potius divinam iustitiam commendabant.
Ad. illud quod obicitur, quod maioris liberalitatis est dare aliquid sine merito quam cum meritis, dicendum quod, etsi maioris liberalitatis sit ex parte dantis, non tamen est tantae gloriae et excellentiae ex parte suscipientis. Et quoniam Dominus in conferendo praemium non tantum attendit suae liberalitatis manifestationem immo etiam gloriae nostrae promotionem, hinc est quod maluit nabis dare aeternam beatitudinem per impletionem mandatorum et meritum obedientiae quam nullo merito praecedente. Praeterea, merita nostra in nullo derogant divinae liberalitati, immo potius eam manifestant, tum quia ipse bonorum nostrorum non eget, tum quia omnia merita nostra procedunt ex munere gratiae suae. Et propterea dicit Apostolus ad Romanos 6, 23 : Gratia Dei vita aeterna.