Text List

III, D. 37, A. 1, Q. 4

III, D. 37, A. 1, Q. 3

De numero et ordine mandatorum quoad tabularum distinctionem.

Tertio quaeritur de numero et ordine mandatorum per comparationem ad tabularum distinctionem ; et cum diversimode a diversis dicantur fuisse scripta mandata in tabulis, quaeritur, quis verius dixerit. Nam Iosephus dicit quod quinque fuerunt scripta in una et quinque in altera ; Origenes, quod quatuor in una et sex in altera ; Augustinus vero, quod tria in una et septem in altera.

Rationes Principales

Et quod verius dixerit Iosephus, videtur. Primo, quia illae tabulae aequales fuerunt quantum ad magnitudinem, secundum quod satis est probabile, cum non legatur contrarium. Ergo videtur quod tot debuerit una tabula continere, quot et altera.

Item, hoc ipsum videtur auctoritate Apostoli, ad Romanos 13, 8, ubi dicit Legein impleri in dilectione proximi, et hoc probat inducendo solummodo in quinque mandatis. Ergo videtur, quodsi Apostolus sufficientem facit inductionem, quod in quinque mandatis sufficienter exprimat continentiam saltem unius tabulae.

Item, sicut denarius numerus convenit perfectioni, sic quinarius numerus convenit statui carnali, quoniam status ille per quinque habet designari propter quinarium quinque sensuum, secundum quod expositores dicunt. Ergo sicut decebat totam Legem contineri intra Decalogum, sic decebat scribi in tabulis per quinarium et quinarium. Ergo videtur quod dictum Iosephi sit verum et congruum ; quod si ita est, tunc alii dixerunt falsum.

Sed quod Origenis dictum fuerit magis verum, ostenditur.

Primo, per ipsum textum, quia mandatum primum, quod spectat ad Dei venerationem, distinguit in affirmativum et negativum, cum dicit : "Ego sum Dominus Deus tuus" ; et postea adiungit : "Non facies tibi sculptile" ; mandatum vero de concupiscentia coniungit ; unde interponit concupiscentiam uxoris inter concupiscentiam rerum, Exodi 20, 17. Ergo videtur quod praecepta ordinantia ad proximum sint tantum sex, praecepta ordinantia ad Deum sint quatuor. Si ergo illa quae ordinant ad Deum debuerunt scribi simul, videtur quod Origenes melius distinxerit per quaternarium et senarium.

Item, hoc ipsum ostenditur auctoritate Hieronymi, qui confirmat verbum ipsius Origenis. Ait enim Hieronymus super Osee [10, 10] : "Propter duas iniquitates" etc. : "Hae duae iniquitates sunt contra duo Decalogi praecepta", quibus dicitur : "Ego sum Dominus Deus tuus" ; et : "Non erunt tibi alii dii praeter me". Ergo videtur quod quatuor mandata sint quae ad Deum spectant : ergo quatuor sunt in prima tabula.

Item, hoc ipsum ostenditur per illud quod dicitur, in libro De quaestionibus Novi et Veteris Testamenti, qui dicitur esse Augustini, ubi post enumerationem quatuor mandatorum dicitur : Haec quatuor verba proprie ad Deum pertinent et in prima tabula continentur. Ergo videtur secundum hoc quod dictum Origenis fuerit magis verum.

Sed quod Augustinus verius dixerit omnibus aliis, videtur.

Primo, quia scriptura tabularum exterior debet respondere scripturae interiori ; sed in tabulis cordis interius mandata ordinantia ad summam Trinitatem scribuntur in superiori parte rationis ; haec autem non sunt nisi tria, secundum quod tria sunt appropriata ; reliqua vero, quae ordinant ad proximum, scribuntur in inferiori parte, quae tenet quasi rationem alterius tabulae. Cum ergo tabulae exteriores respondeant interioribus, videtur similiter quod ita in tabulis exterioribus debeat esse quod tria scriberentur in una, et septem in altera.

Item, melius distinguit mandata qui distinguit ea secundum speciem quam secundum materiam ; sed mandatum de non concupiscendo uxorem et de non concupiscendo res formaliter distinguuntur, quia illa est concupiscentia carnis, ista est concupiscentia oculorum ; mandatum vero de non colendo deos alienos et de non faciendo sculptilia non diversificantur nisi secundum materiam. Cum ergo Augustinus hoc modo distinguat, videtur quod assignatio eius sit magis idonea.

ltem, cum omnia mandata ordinent ad unius Dei cultum, videtur quod, quantum est de se, debuerint simul in unum colligi et ordinari. Si ergo fuerunt per tabulas divisa, hoc non fuit nisi ad commendandum duo caritatis praecepta, quorum unum ordinat ad Deum, alterum ordinat ad proximum. Cum ergo tria sint ordinantia ad Deum et septem ordinantia ad proximum, sicut patet ex sufficientia mandatorum superius assignata, videtur quod assignatio Augustini sit magis recta, ut tria scripta fuerint in prima tabula et septem in secunda.

Item, obicitur contra omnes assignationes prius habitas, quoniam, si per mandata Decalogi prohibetur omne peccatum, et contingit hominem "peccare in Deum et in proximum et in se ipsum", videtur quod secundum multiplicationem personarum contra quas peccare contingit, debuerit multiplicari numerus tabularum. Ergo Lex debuit scribi in tabulis tribus, non in duabus ; alioquin videtur quod mandata Decalogi aut sint insufficienter tradita aut inconvenienter per tabulas distincta.

Conclusio

In sensu litterali erant quinque mandata in una tabula, quinque in altera ; in sensu spirituali vel secundum Origenem quatuor in una, sex in allera, vel melius secundum Augustinum tria in una, septem in altera.

Respondeo : Ad praedictorum intelligentiam est notandum quod scriptura mandatorum in tabulis dupliciter habet distingui, videlicet secundum sensum litteralem et secundum mysticum. Si fiat distinctio illius scripturae secundum sensum litteralem, sic quinque fuerunt in una tabula et quinque in alia ; et hoc modo distinguit Iosephus, qui fuit historiographus et qui ad sensum litteralem principaliter respiciebat. Si autem fiat distinctio secundum spiritualem sive mysticum sensum, sic distinxerunt doctores Sacrae Scripturae dicentes mandata ordinantia ad Deum pertinere ad primam tabulam, mandata vero ordinantia ad proximum pertinere ad secundam. Illa enim distinctio tabularum fiebat ad geminam caritatem commendandam et insinuandam. Et quoniam mandata ordinantia ad Deum et ad proximum dupliciter possunt distingui et diversificari, videlicet diversitate formali et materiali : hinc est quod adhuc doctores nostri fuerunt diversificati Considerando enim distinctionem materialem, quatuor sunt mandata quae ordinant hominem ad Deum. Materialiter enim loquendo, in hoc quod dicitur non adorabis deos alienos, et non facies tibi sculptile, duo mandata includuntur. Et hunc modum distinguendi et assignandi servat Origenes.

Si vero consideretur distinctio mandatorum secundum rationem formalem, sic mandata ordinantia ad Deum non sunt nisi tria, tribus appropriatis trium personarum correspondentia, secundum quod tactum est supra ; mandata autem ordinantia ad proximum sunt septem, ita quod illud quod est de concupiscentia uxoris alienae distinguitur ab illo quod est de concupiscentia rerum, secundum quod alia et alia est concupiscentia secundum formam et speciem. Et hoc modo consideravit Augustinus. Ait enim sic, super Exodum : Convenientius enim mihi videtur accipi illa tria et ista septem, quia et Trinitatem videntur illa quae ad Deum pertinent insinuare. Et quod dictum est : Non erunt tibi dii alieni praeter me, hoc ipsum perfectius explicatur, cum prohibentur figmenta coli. Sic igitur respiciendo ad sensum litteralem, bene distinxit Iosephus. Respiciendo vero ad intellectum spiritualem et distinctionem materialem, bene distinxit Origenes. Respiciendo autem ad sensum spiritualem et distinctionem formalem, bene distinxit Augustinus et excellentius quam Origenes. Nec est ibi aliqua contradictio, quia diversus modus distinguendi spiritualiter et litteraliter non repugnant ; similiter diversus modus distinguendi materialiter et formaliter non repugnant. Et secundum hoc rationes et auctoritates, probantes unumquemque bene distinguere secundum suam rationem, satis possunt concedi.

Ad Rationes

Verumtamen ad illud quod obicitur, quod debeant scribi in tabulis exterioribus sicut scribuntur in tabulis interioribus, dicendum quod, etsi debeat esse similitudo ipsius figurae ad veritatem et signi visibilis ad intellectum invisibilem, non tamen debet esse omnimoda similitudo, immo sic est similitudo in uno quod sit dissimilitudo in altero, ut per hoc appareat quod illud est umbra et istud est veritas. Ideo non oportuit quod omnino scriberentur exterius secundum quod scribuntur interius ; immo, quia populo carnali tradebantur secundum litteralem sensum, ideo distinguuntur per quinarium et quinarium. Quia vero secundum spiritualem intellectum duo praecepta caritatis insinuabantur, ideo scribebantur in duplici tabula ; unde quodam modo est ibi similitudinis convenientia, quodam modo discrepantia.

Ad illud vero quod obicitur ad confirmationem dicti Origenis de est auctoritate Quaestionum Veteris et Novi Testamenti, responderi potest quod Augustinus aliquando loquitur secundum opinionem propriam, aliquando secundum opinionem alienam : et ibi distinguebat mandata secundum opinionem alienam, non secundum suam. In sensu litterali eranl quinque mandata in una tabula, quinque in altera ; in sensu spirituali vel secundum Origenem quatuor in una, sex in allera , vel melius secundum Augustinum tria in una, septem in altera.

Aliquibus autem videtur quod ille liber non sit Augustini, pro eo quod plura ibi dicuntur quae verbis beati Augustini repugnare videntur, quod melius patet diligente inspicienti librum illum.

Ad illud quod ultimo obicitur, quod deberent scribi in tribus tabulis, dicendum quod sicut in mandato de dilectione Dei et proximi clauditur mandatum de dilectione sui, sic in praeceptis, per quae intelligitur homo ordinari ad Deum et ad proximum, clauditur ordinatio sui ad se ipsum ; et ideo non oportuit tabulas triplicari, sicut etiam non oportuit triplicari mandata caritatis. Alia etiam est ratio, quia mandata distinguuntur secundum regulam iustitiae ; iustitia autem ad alterum ordinat : et ideo non oportuit tertiam tabulam intervenire, secundum quam insinuaretur ordinatio hominis ad propriam personam.

PrevBack to TopNext