III, D. 38, A. 1, Q. 3
III, D. 38, A. 1, Q. 3
Utrum mendacium sit peccatum mortale ratione sui generis.
Rationes Principales
Et quod sic, videtur. Primo, per illud quod dicitur in Psalmo [5, 7] : "Perdes omnes qui loquuntur mendacium", Glossa : "Plus est perdere quam odire". Sed Deus neminem odit nisi propter peccatum mortale : ergo omne mendacium est peccatum mortale.
Item, Sapientiae 1, 11 : "Os, quod mentitur, occidit animam". Quod verbum tractans Augustinus dicit, in libro De conflictu vitiorum et virtutum : "Nec officioso mendacio nec simplici verbo oportet quemquam decipere, quia, quombdolibet mentiatur quis, occidit animam". Sed non occiditur aliquis nisi per mortale peccatum : ergo, quomodocumque mentiatur quis, peccat mortaliter.
Item, super illud : "Perdes omnes qui loquuntur mendacium" ; ibi Glossa : "Si quis non vult hominem ad mortem prodere, verum taceat, sed non falsum dicat, ne pro corpore alterius animam suam occidat". Sed nullum mendacium est levius peccatum quam mendacium officiosum ; ergo, si illud occidit animam, et omne aliud. Cum ergo anima non occidatur nisi per mortale peccatum, videtur etc.
Item, hoc ipsum ostenditur ratione. Omne quod est contrarium veritati et eius peremptorium est peccatum mortale ; sed omne mendacium repugnat veritati sicut fornicatio castitati : ergo sicut fornicatio est peccatum mortale de ratione sui generis, ita et mendacium.
Item, "omnis qui facit contra conscientiam aedificat ad gehennam" ; sed omnis mentiens contra conscientiam loquitur, quia dicit falsum cum intentione fallendi : ergo proferens mendacium aedificat ad gehennam ; sed non dicitur homo aedificare ad gehennam nisi per peccatum mortale : ergo etc.
Item, omne peccatum in quo est plenus consensus et quod fit ex certa scientia est peccatum mortale, quia in peccato, in quo est plenus consensus, superior portio rationis manducat ; peccatum autem quod est ex certa scientia est peccatum in Spiritum Sanctum, quod est gravissimum ; cum ergo omne mendacium de ratione sui generis sit peccatum ex certa scientia et in quo est plenus consensus, videtur quod omne mendacium sit peccatum mortale.
Sed contra : Glossa super 1, 19 Exodi : "Infirmis mentiri conceditur" ; sed nullum mortale alicui conceditur : ergo mendacium non est mortale peccatum.
Item, Gregorius, loquens de mendacio obstetricum, dicit : "Hoc peccati genus facile credimus relaxari". Sed peccatum, quod facile relaxatur, est in genere venialis : ergo, etc.
Conclusio
Non omne mendacium est peccatum mortale, sed de ratione sui generis indifferens est et ad mortale et ad veniale.
Respondeo : Dicendum quod absque dubio non omne mendacium est peccatum mortale, immo, quantum est de ratione sui generis, indifferens est et ad mortale et ad veniale. Et ratio huius est, quia lingua posita est in lubrico et facilius est loqui quam tacere, ideo non semper ponderatur actus linguae nec ponderari potest faciliter. Propter quod dicitur Iacobi 3, 2 : Qui non offendit in verbo, hic perfectus est vir ; propter quod etiam peccatum mendacii non est generaliter mortale. Sed mortale fit ratione materiae circa quam et ratione contemptus et ratione nocumenti et etiam ratione libidinis mentiendi, quae faciunt mendacium esse perniciosum et mortale peccatum. Et quia haec non semper concurrunt ad esse mendacii, ideo potest esse aliquando veniale, aliqundo mortale, sicut ostendunt rationes ad hanc partem adductae.
Ad illud vero quod obicitur de auctoritate Psalmi, quod omnes perduntur qui loquuntur mendacium, dicendum quod, sicut Glossa exponit, non intelligitur hoc dictum de mendacio generaliter, sed secundum differentiam mendacii perniciosi. Unde distributio illa non refertur ad ipsum mendacium, sed ad personas mentientes illo genere mendacii. Ideo et in processu illo est fallacia figurae dictionis propter commutationem suppositionis eius quod dico mendacium, quia fit processus a determinata ad conf usam.
Ad illud quod obicitur de auctoritate Sapientiae, dici potest quod similiter auctoritas illa non intelligitur de quolibet mendacio, sed de mendacio pernicioso. Et si obiciat, quod Augustinus exponit quod, quocumque modo mentitur quis, occidit animam, dicendum quod nec ibi intendit Augustinus distribuere pro omnibus differentiis mendacii ; sed, intelligens de mendacio pernicioso, quod est in doctrina religionis, dicit quod nullo pacto, nullo fine poest quis mentiri quin occidat animam. Et illud melius potest colligi ex littera sequenti.
Ad illud quod obicitur, quod homo non debet mentiri pro salute alterius, ne animam suam occidat, potest dici quod verbum illud solummodo ad perfectos se extendit, de quibus loquitur Augustinus in originali, unde Glossa illa sumpta est. Posset etiam dici quod verbum illud est dictum consultorie, quia homo non tenetur mentiri pro aliquo nec tenetur animam suam laedere pro salute alterius corporali. Quoniam ergo quodlibet mendacium, etsi non inducat mortem, quia tamen peccatum est, ad mortem disponit, ideo consulit ut non mentiatur pro salute corporis alterius servanda. Et sic ex hoc non habetur quod omne mendacium sit mortale peccatum vel praeparat.
Ad illud quod obicitur, quod omne mendacium est peremptorium virtutis veritatis, dicendum quod virtus veritatis potius est voluntas dicendi verum, cum oportet et expedit, quam sit continua enuntiatio veri. Quamvis autem prolatio ipsius mendacii repugnet actui dicendi verum, non tamen repugnat ipsi veritati, qua quis refugit mendacium perniciosum. Nec est simile de fornicatione respectu castitatis, quoniam actus ille universaliter est prohibitus ; non sic autem omnis differentia mendacii, et hoc est propter lubricum ipsius linguae. Unde quaedam sunt mendacia exteriora, quae non opponuntur ipsi virtuti-veritati, sicut peccata venialia et sicut primi motus castitati. Quaedam vero opponuntur sicut peccata mortalia : et ista prohibentur in quinto mandato, in quo dicit Magister mendacium et periurium prohiberi.
Ad illud quod obicitur, quod qui facit contra conscientiam aedificat ad gehennam, dicendum quod conscientia aliquid dictat refugiendum sicut contrarium iustitiae, aliquid sicut quod facit aliquo modo a iustitia declinare. Qui primo modo facit contra dictamen conscientiae peccat mortaliter propter contemptum intervenientem, et ille est qui aedificat ad gehennam. Qui vero secundo modo, non aedificat ad gehennam nec proprie dicitur facere contra conscientiam, sed praeter conscientiam. Et primo modo sunt contra conscientiam mendacia perniciosa, secundo modo alia. Conscientia enim non dictat omnia mendacia aequaliter esse vitanda, sed quaedam sicut mortalia, quaedam sicut venialia. Et si tu obicias, quod omnis mentiens, quocumque genere mendacii mentiatur, semper dicit directe contrarium ei quod conscientia dictat, dicendum quod conscientia dictat de aliquo quod sit verum et de aliquo quod sit dicendum vel eius contrarium. Et cum quis profert falsum scienter, etsi directe faciat contra conscientiam, quae dictat aliquid esse verum, non tamen facit contra conscientiam illam quae dictat quid non esse dicendum. Et quantum ad secundum dictamen conscientiae, quod dirigit in agendis, pensatur quantitas peccati, non quantum ad iudicium conscientiae, quod regit in cognoscendis.
Ad illud quod obicitur, quod in omni mendacio superior pars rationis comedit et certa scientia concurrit, dicendum quod, sicut in secundo libro fuit determinatum, manducatio superioris portionis facit peccatum mortale solum in his quorum actus sunt simpliciter et universaliter prohibiti, sicut in peccato carnis ; hoc autem locum non habet in peccato mendacii. Similiter non omne peccatum quod fit ex certa scientia est peccatum in Spiritum Sanctum, sed illud, in quo cum certa scientia concurrit ipsa malitia. Et si tu obicias, quod omne mendacium impugnat veritatem agnitam, quae est una species peccati in Spiritum Sanctum, dicendum quod non qualiscumque veritatis impugnatio nec qualiscumque impugnatio est peccatum in Spiritum Sanctum, sed impugnatio veritatis secundum pietatem, et ulterius impugnatio quae est cum quadam protervitate et mentis obfirmatione, quam non est in quolibet mendacio reperire. Et ideo ex hoc non potest concludi quod omne mendacium sit peccatum in Spiritum Sanctum nec etiam quod universaliter sit mortale peccatum.