III, D. 38, A. 1, Q. 4
III, D. 38, A. 1, Q. 4
Utrum omne mendacium sit mortale viris perfectis.
Et quod sic, videtur. Primo, super illud Psalmi [5, 7] : "Perdes omnes" etc., Glossa : "Perfectis omnino mentiri non convenit". Sed hoc non dicit nisi quia alterius generis peccatum est perfectis et imperfectis, quod enim omnino non licet iudicatur esse mortale : ergo etc.
Item, Augustinus, De mendacio : "Quomodo, inquit, diligit proximum tamquam se ipsum, cui ut praestet temporalem vitam, perdit aeternam" ? loquitur de perfectis. Ergo videtur quod pro mendacio officioso perdat perfectus aeternam vitam : igitur peccat mortaliter.
Item, Augustinus, tractans illud Proverbiorum 29, 27, secundum translationem Septuaginta : "Verbum suscipiens filius a perditione longe aberit et nihil falsi ex ore eius procedit" ; hoc exponens Augustinus dicit sic : "Filius suscipiens per gratiam Verbum aeternum tam clausum sibi deputat ad subveniendum homini per mendacium quam si per stuprum transire cogatur". Si ergo per stuprum transire peccatum est mortale, videtur quod filiis supernae Ierusalem mentiri propter salutem alicuius sit mortale peccatum.
Item, nulli credendum est, si viris perfectis non creditur ; sed, si viri perfecti mentirentur, eis non esset credendum ; si autem nulli creditur, perit fides in terra : ergo mendacium perfectorum fidem tollit et evacuat per quam reguntur homines et regna. Si igitur talis fides auferri non potest sine mortali culpa, videtur quod viri perfecti in qualibet specie mendacii incurrant reatum mortalis peccati.
Sed contra : Circumstantia non aggravat peccatum in infinitum : si ergo status perfectionis est circumstantia ex parte personae, non aggravabit peccatum in infinitum. Sed mortale excedit veniale in infinitum : ergo quod est veniale imperfecto non est mortale perfecto.
Item, non mentiri omni genere mendacii aut est consilium aut est praeceptum. Si praeceptum, ergo, cum ad praeceptum omnes obligentur, omnes qui mentiuntur peccant mortaliter, quod supra improbatum est. Si consilium, sed ad consilia nemo tenetur nisi ex voto : ergo, cum viri perfecti illud non voverint, videtur quod nec mortaliter peccent in quolibet genere mendacii.
Item, si mendacium generaliter repugnat caritati perfectae, aut ergo in quantum est caritas aut in quantum est perfecta. Si in quantum est caritas, ergo cuilibet caritati : ergo quilibet peccaret mortaliter. Si in quantum perfecta, ergo videtur quod per mendacium non cadat vir perfectus a caritate, sed solum a perfectione. Igitur non peccat mortaliter per quodcumque mendacium.
Item, vir perfectus in verbo otioso, in motu irae et in motibus carnis et in aliis quae sunt venialia de ratione sui generis non dicitur peccare mortaliter. Ergo pari ratione nec in mendacio iocoso et officioso, cum de ratione sui generis sint venialia.
Conclusio
Potsest probabiliter concedi secundum Augustinum, quod viris perfectis, quorum perfectio publica est, quantumcumque, parvum mendacium imputetur in peccatum mortale.
Quidam namque dicere voluerunt quod mendacia illa, quae sunt venialia imperfectis, sunt etiam venialia perfectis viris ; sed tamen, quia perfecti minorem habent pronitatem ad mendacium quam imperfecti, hinc est quod gravius peccant. Unde Augustinus non vult ostendere, ut dicunt, quod omne mendacium sit mortale peccatum perfectis, sed, cum nullum mendacium possit bene fieri, magis tamen indecens est et inconveniens circa perfectos quam circa imperfectos, non quia ipse perfectus propter quodcumque peccatum animam suam occidat et mereatur ire in perditionem, sed quia ex hoc ipso, dum minus adhaeret veritati, approximat iniquitati et disponit se ad lapsum et praecipitium.
Sed quoniam verba Augustini expresse videntur praetendere quod periculosum sit viris perfectis mentiri - dicitur enim in Glossa super illud : Perdes omnes qui loquuntur mendacium, quod perfectis non convenit mentiri, nec etiam pro temporali vita alicuius servanda ; et post subdit quod perfectus falsum non dicat, ne pro vita alterius animam suam occidat ; et sic videtur expresse dicere quod mendacium officiosum sit viris perfectis mortale - ideo videtur aliter aliis esse dicendum quod est perfectio voti sive religionis et perfectio caritatis, per quam perfecte adhaeret homo summae Veritati et Bonitati per intellectum et affectum, prout possibile est in via ; et ista dicitur perfectio tranquillitatis. De primis perfectis non intelligit Augustinus, sed de secundis. Illi enim perfecti, pro eo quod maxime adhaerent summae Veritati, non habent pronitatem ad mentiendum ; et ideo, cum mentiuntur, non excusantur, sed intervenit veritatis contemptus, et est eis qualecumque mendacium deliberative dictum mortale peccatum. Et ponitur exemplum de homine primo, qui in statu innocentiae, propter tranquillitatem quam habebat, non poterat peccare venialiter, quia nulla erat in ipso pronitas infirmitatis ipsum excusans, ut in peccato suo diceretur esse dignus venia vel temporali poena. Sed illud adhuc calumniabile est, quia paucissimos aut nullos est reperire in ista caritatis perfectione. Praeterea, quantumcumque sit aliquis perfectus perfectione tranquillitatis, si dicat aliquod verbum otiosum, non peccat mortaliter. Et iterum, quanto homo est maioris perfectionis in vita praesenti, tanto maioris est pietatis ; et quanto maioris pietatis, tanto pronior est ad subveniendum alienae saluti. Quando ergo vir perfectus videt quod potest subvenire alienae saluti corporali vel spirituali per falsitatem verbi sui, videtur quod non modicum debeat inclinari ex ipsa pietate et dulcedine, sicut videmus quod magis pronus est pater ad mentiendum pro salute filii quam pro salute unius extranei. Esto etiam quod nulla sit pronitas, cum mendacium iocosum et officiosum non sit prohibitum, si aliquis ad hoc non astrinxerit se pervotum, quantumcumque sit perfectus, non videtur quod incurrat mortale peccatum.
Et propterea adhuc est tertius modus dicendi quod ad aliquid obligatur homo specialiter praeter alios vel ratione voti emissi vel. ratione officii commissi vel ratione scandali imminentis vel ratione conscientiae dictantis. Si ergo dicamus viros perfectos obligari ad non mentiendum aliquo genere peccati, cum hoc non sit ex praecepto nec ex officio commisso nec ex voto, erit hoc propter scandalum et conscientiae vinculum. Propter quod nota quod quidam sunt perfecti publici, quidam sunt perfecti occulti. Viris publice perfectis adhibetur fides tamquam conservatoribus veritatis. Et quia mendacium deprehensum facit ut homo alteri non credat, si viri perfecti mentirentur, iam nec ipsis crederetur nec aliquibus, et magnum ipsi veritati fieret praeiudicium et daretur aliis occasio scandalizandi. Et ideo tales viri perfecti debent habere conscientiam quod pro nulla re dicant falsum scienter ; quando ergo dicunt, peccant mortaliter, tum quia faciunt contra cbnscientiae dictamen, tum etiam quia alios scandalizant active. Non sic autem homines scandalizantur de his qui surit imperfecti vel etiam de perfectis occultis ; ideo tales non sic obligantur ad omne mendacium vitandum. Et est exemplum huius, quia, si quis impugnaret fidem, licitum esset imperfectis fugere et latere ; sed viri perfecti tenentur stare et libere confiteri, ne per ipsorum fugam et latitationem populus infirmus cadat a fide ; unde conscientia debet eis hoc rationabiliter dictare.
Potest igitur concedi, secundum Augustinum, quod viris perfectis, quorum perfectio publica est, mendacium quantumcumque parvum imputatur in mortale peccatum, quoniam propter scandalum vitaildum dictare debet eis conscientia nullatenus esse mentiendum, ne faciant veritatem venire in contemptum. Et hoc videtur sensisse Augustinus, qui fuit praecipuus veritatis amator ; et omnis vir, qui veritatem amat, vehementer odit mendacium. Unde dicitur in Ecclesiastico [20, 27] : Potior est fur quam assiduitas viri mendacis. Unde et auctoritates et rationes ad banc partem inductae concedendae sunt.
Ad Rationes
Ad illud vero quod primo obicitur in contrarium, quod circumstantia personae non aggravat peccatum in infinitum, dicendum quod illud est verum quantum est de se ; sed ubi aliqua circumstantia introducit scandalum alienum et conscientiae vinculum, per consequens mutat peccati genus et facit esse mortale quod alias esset veniale. Vinculum enim conscientiae etiam in indifferentibus facit alios peccare mortaliter, quanto magis in his quae dictat rationabiliter ?
Ad illud quod obicitur, quod non mentiri omni. genere mendacii aut est consilium aut est praeceptum etc., dicendum quod quantum ad quaedam genera mendacii prohibitum est, quantum ad aliqua non est proprie prohibitum, sed cohibitum. Venialia enim non dicuntur prohibita, sed cohibita. Sed quae ex divino praecepto non sunt omnino prohibita, quia praeceptum respicit omnes, ex conscientiae vinculo et scandalo, quod respicit speciales personas, efficiuntur prohibita. Et sic intelligendum est se habere in parte ista.
Ad illud quod obicitur, quod mendacium aut repugnat caritati simpliciter aut caritati perfectae, dicendum quod mendadum repugnat utrique. Repugnat enim caritati ratione perfectionis superadditae, quoniam ipsa perfectio viri iusti aliis manifesta introducit occasionaliter scandalum et conscientiae vinculum et per consequens peccatum, quod non tantum tollit perfectionem, sed etiam ipsam caritatem.
Ad illud quod obicitur, quod vir perfectus non peccat in verbo otioso nec in primis motibus sicut nec alius imperfectus, dicendum quod non est simile, quia ex aliis venialibus peccatis non ita oritur scandalum nec ita veritas venit in contemptum sicut de mendacio, si reperiatur circa virum perfectum, secundum quod superius est explanatum.
Haec autem sunt dicta de mendacio secundum quod verba beati Augustini praetendunt, qui propter magnum veritatis zelum maxime detestatus est mendacium ; et cum non posset mendacium ab omnibus excludere, saltem a viris perfectis voluit elongare, ut veritas in aliquibus inveniret solidam sedem. Et propterea, si quis velit intelligere quod mendacium, quod est aliis veniale, non sit viris perfectis mortale, poterit ad verba Augustini respondere, intelligendo per ea mendacium semper esse indecens et malum viris perfectis, qui mentiendo disponunt se et alios ad malum ; non autem quod semper sit eis mortale pcccatum. Et per hoc declinari possunt omnes rationes adductae ad oppositum. Quidquid autem horum verum sit, viro tamen, qui perfectionem profitetur, summopere cavendum est omne mendacium.