III, D. 38, A. 1, Q. 5
III, D. 38, A. 1, Q. 5
De ipsius mendacii divisione.
Quinto quaeritur de ipsius mendacii divisione. Dividit enim Augustinus et Magister mendacium per tres differentias primas, videlicet in officiosum, iocosum et perniciosum.
Rationes Principales
Sed contra istam divisionem obicitur. Primo, ratione primi membri. Officiosum enim mendacium dicitur quod alicui prodest ; sed quod mendacium prosit, hoc est valde per accidens, cum sit malum : ergo penes hoc quod est prodesse non est aliquam speciem ipsius mendacii assignare.
Item, idem mendacium secundum speciem potest prodesse et potest obesse. Ergo penes ista non contingit assignare ipsius mendacii species diversas.
Item, contra secundam differentiam obicitur, quae quidem est mendacium iocosum, quoniam sicut contingit peccatum mendacii ioco perpetrari, ita etiam et alias peccatorum differentias. Ergo, si alia peccata non habent dividi per iocosum et non iocosum, videtur quod nec ipsum mendacium.
Item, cum quis falsum dicit intendens iocare, non intendit fallere ; "sed mendacium, ut dicit Augustinus, est falsa vocis significatio cum intentione fallendi": ergo ubi iocus intervenit, ibi non est mendacium. Videtur ergo quod mendacium iocosum non sit species mendacii, immo potius defectus et diminutio ipsius.
Item, obicitur contra tertiam differentiam, quae est mendacium perniciosum. Si enim perniciosum dicitur mendacium quod inducit mortem, et omne peccatum mortale inducit mortem, esse perniciosum est generale omni peccato mortali : ergo non est differentia mendacii.
Item, mendacium perniciosum si distinguitur ab aliis, aut hoc est ratione materiae aut ratione voluntatis. Ratione materiae non, ut videtur, quia in qualibet materia, potest homo mentiri graviter et perniciose, si mentiatur ex malignitate. Nec ratione voluntatis, quoniam in quolibet genere, mendacii potest voluntas inordinate moveri et inducere mortem sive perniciem in mentiente. Ergo non videtur quod sit differentia specialis mendacii. Item, obicitur contra differentias praedictas, quoniam Augustinus dividit mendacium in octo differentias. Aut ergo divisio illa est superflua aut ista est diminuta aut necesse est unam reduci ad aliam. Si ergo reducitur, quaeritur per quam viam ; quaeritur etiam quis sit specierum mendacii numerus et quae sufficientia.
Conclusio
Tria sunt genera mendaciorum, quae secundum varietatem intentionis mentientium subdividuntur in octo membra.
Respondeo : Ad praedictorum intelligentiam est notandum quod, cum mendacium habeat pro formali et completivo intentionem fallendi, secundum intentionem ipsius mentientis habet in species diversificari. Mentiens autem aut intendit prodesse aut delectare aut laedere. Secundum quod intendit prodesse, est mendacium officiosum ; secundum quod intendit delectare, est mendacium iocosum ; secundum quod intendit laedere, est mendacium perniciosum. Laedere autem potest aliquis dupliciter : vel damno temporali vel damno spirituali. Et si laedit damno temporali, hoc potest esse dupliciter : aut simpliciter laedit aut ita laedit unum, quod alteri prodest. Et secundum hoc sunt tres differentiae mendacii perniciosi, quarum una consistit in eo genere mendacii quo quis mentitur in doctrina religionis ; et hoc quidem facit ad nocumentum boni spiritualis, scilicet fidei. Alia differentia consistit in hoc ut mendacium simpliciter obsit : Tertia vero differentia in hoc quod mendacium non simpliciter obest, sed alicui prodest, alicui obest. Si vero quis mentitur ut delectet, sic est mendacium iocosum ; et sic potest esse dupliciter : aut ut delectet alterum, et sic est mendacium simpliciter iocosum ; aut ut delectet semetipsum in mentiendo, et sic est mendacium libidinosum. Si vero quis mentitur ut prosit alteri, aut mentitur ut prosit in rebus, et sic est una differentia mendacii officiosi ; aut ut prosit in salute et vita corporis, et sic est alia ; aut ut prosit in sanctitate et castitate mentis, et sit est tertia.
Et sic patet quod tria sunt genera mendaciorum prima, quae subdividuntur in octo membra, ita quod utraque divisio sumpta est secundum variationem intentionis mentientis et una illarum in altera habet includi, et hoc satis rationabiliter, sicut tactum est. Et per hoc patet responsio ad illud quod ultimo quaerebatur.
Ad Rationes
Ad illud vero quod primo obicitur in contrarium, quod accidit mendacio quod prosit, dicendum quod verum est quantum est de ratione sui generis. Quia tamen in moribus intentio imponit nomen operi, ex ipsa intentione potest illa conditio adeo fieri mendacio essentialis, ut secundum ipsam accipiantur diversae species ipsius mendacii.
Ad illud quod obicitur, quod idem mendacium secundum speciem potest obesse et prodesse, dicendum quod illud verum est loquendo de mendacio quantum ad sermonem exteriorem, sed non est verum de ipso quantum ad interiorem intentionem ; mendacium autem non sortitur speciem a falsa locutione, sed potius ab ipsa intentione, sicut tactum est.
Ad illud quod obicitur, quod alia peccata habent fieri ioco sicut et mendadum dicendum quod denominationes non fiunt ab his quae raro accidunt, sed ab his quae frequenter. Licet igitur contingat alia peccata per iocum perpetrari, quia tamen non ita frequenter alia coinmittuntur ioco secundum quod ipsum mendacium : hinc est quod esse iocosum non est differentia alterius peccati sicut mendacii. Praeterea, etsi omnia opera sortiantur denominationem ab ipsa intentione, maxime sermo ab intentione denominatur ; et quia mendacium est in sermone, inde est quod magis denominatur iocosum, quando fit intentione ludendi, quam alia peccata.
Ad illud quod obicitur, quod ubi intervenit iocus, ibi non est intentio fallendi, dicendum quod, sicut in littera explanabitur, cum dicitur : mendacium est falsa vocis prolatio cum intentione fallendi, secundum quod generaliter accipitur, non idem est fallere quod decipere, sed idem est fallere quod falsum dicere. Unde sensus est : cum intentione fallendi, hoc est falsum dicendi ; et hoc utique convenit mendacio iocoso, licet minus complete quam pernicioso.
Ad illud quod obicitur quod esse perniciosum convenit omni generi peccati mortalis, dicendum quod perniciosum assignatur esse differentia ipsius peccati, non quia sit proprium eius simpliciter, sed hoc est ratione mendacii officiosi, contra quod distinguitur perniciosum, quia illud prodest et istud obest ; et quoniam alia genera peccatorum non ita distinguuntur per officiosum sicut mendacium, hinc est quod nec ita distinguuntur per perniciosum.
Ad illud quod obicitur, utrum distinguatur ratione materiae vel voluntatis, dicendum quod ratione voluntatis principaliter, licet etiam posset dici quod ratione materiae quantum ad illam differentiam mendacii perniciosi, quae quidem consistit in doctrina religionis. Et si tu obicias, quod ista prava voluntas potest esse in omni genere mendacii, iam patet responsio, quia hoc est falsum, secundum quod explanatum est, quia, secundum quod verba deserviunt intentioni, fit diversificatio specierum mendacii.