III, D. 38, A. 1, Q. 6
III, D. 38, A. 1, Q. 6
De gradibus specierum mendacii.
Sexto et ultimo quaeritur de gradibus specierum mendacii. Dicit enim Augustinus quod primum genus mendacii est gravissimum et ultimum est levissimum. Et quanto inter genera mendacii aliquod mendacium accedit ad primum , tanto est gravius ; et quanto magis elongatur et accedit ad ultimum, tanto est levius. Primum autem mendacii genus, ut dicit, est in doctrina religionis ; ultimum autem est, ut dicit, pro conservatione alienae castitatis.
Rationes Principales
Contra hoc quod dicit quod primum est gravissimum, obicitur sic : Esto quod aliquis dicat Christum non ascendisse super asellum, ex quadam urbanitate, et alius imponat falsum crimen proximo, ex quo proximus morte damnatur, constans est quod gravius peccat secundus quam primus ; sed primus peccat primo genere mendacii, secundus peccat secundo genere mendacii : ergo secundum genus mendacii est gravius quam primum.
Item, aliquis dicit aliquod mendacium in doctrina religionis, quod corrumpit fidem in uno simplici ; alitis vero dicit mendacium per quod scinditur unitas ecclesiasticae pacis. Constat quod gravius peccat secundus quam primus, quia "seminat inter fratres discordias", quod maxime Dominus detestatur ; et tamen primus peccat primo genere mendacii, secundus vero secundo : ergo redit idem quod prius.
Item, possibile est aliquem mentiri primo genere mendacii ex infirmitate, secundo vero genere mendacii ex certa malitia. Si ergo peccatum ex certa malitia est peccatum in Spiritum Sanctum, quod est gravius aliis, videtur quod secundum genus possit esse gravius quam primum.
Item, primum genus mendacii est contra fidem, secundum est contra caritatem, generaliter loquendo ; sed maius bonum est caritas quam fides : si ergo privationes per habitus dignoscuntur, gravius peccatum est secundum genus mendacii, loquendo generaliter, quam primum. Est igitur quaestio quare primum genus peccati Augustinus dicit esse gravissimum.
Item, obicitur contra ultimum gradum. Dicit enim mendacium, quod fit pro castitate corporis alterius servanda, esse levissimum omnium et levius eo quod fit pro servanda vita. Sed contra : illud mendacium gravius est in quo magis salvatur ratio mentiendi ; sed mendacium quod fit serio plus habet de ratiofre mentiendi quam mendacium quod fit ioco : si ergo quodlibet mendacium officiosum fit serio, quodlibet mendacium officiosum est gravius quam iocosum.
Item, castitatem non potest quis amittere invitus, vitam corporis potest amittere invitus. Ergo magis indiget adiutorio et succursu pro servanda vita quam pro servanda continentia. Videtur ergo quod magis spectet ad officium pietatis et magis leve peccatum sit mentiri pro servanda vita corporis quam pro servanda continentia carnis.
Item, qui perdit vitam perdit spatium merendi et poenitendi, non sic autem qui perdit carnis continentiam. Ergo periculosius et damnosius est alicui interfici quam carnaliter violari : ergo magis pium est in tali casu mentiri.
Iuxta hoc quaeritur, si quis est in periculo constitutus de castitate amittenda sua vel aliena, quod sit sibi magis eligendum, utrum mentiri vel sustinere se vel alium corporaliter violari.
Quaeritur etiam utrum melius faciat ille qui mentitur, ut alium trahat de statu periculoso, ut intret religionem, de quo vehementer praesumit, ut possit ipsum per mendacium attrahere, an ille qui simpliciter negligit et non vult mentiri pro alicuius salute. Et videtur quod primus melius faciat, quia non magnum est facere unum peccatum veniale, ut alius aeternam consequatur salutem. Quod autem secundus melius faciat, videtur, quia maioris perfectionis est in nullo casu mentiri aliqua de causa, secundum quod multipliciter ostendit beatus Augustinus.
Conclusio
Maximum mendacium est illud quod fit in doctrum religionis; levissimum vero, quod fit pro servanda castitate corporis, vel pro aliquo simili.
Respondeo : Dicendum quod, secundum quod beatus Augustinus dicit, gradus mendaciorum sequitur ordinem, ita quod primum est magnum et ultimum minimum. Et ratio huius est ista, quoniam, secundum quod vult Philosophus, si maximum in uno genere excedit maximum in alio genere, simpliciter hoc genus excedit illud. Unde ad hoc quod aliquod genus excedat alterum non est necesse quod singula illius generis excedant singula alterius generis, sed quod summum in illo genere sit maius omnibus ceteris alterius generis. Quoniam ergo inter mendacia omnia illud est maximum quo quis intendit alteri nocere in via veritatis et salutis, quia infert ei nocumentum spirituale et irrecompensabile et quantum ad maxima bona : hinc est quod mendacium, quod est in doctrina religionis, cum sit ad hoc ordinatum, est inter cetera mendacia maximum et summum. Ulterius, quia non potest aliquis maiori causa moveri ad mentiendum quam pro servando bono spirituali vel annexo spirituali, hinc est quod illud mendacium est levissimum quod fit pro servanda castitate corporis vel pro aliquo simili ; et sic gradatim descendendo et ascendendo est videre in ceteris aliis. Unde valde rationabiliter beatus Augustinus species mendaciorum distinxit et gradus ordinavit.
Ad Rationes
1-3. Ad illud ergo quod primo obicitur in contrarium de illo qui mentitur dicendo Christum non ascendisse super asellum vel aliquod consimile, qui non ita mentitur sicut ille qui suo mendacio proximum interficit, dicendum quod verum est ; sed tamen ex hoc non sequitur quod gradus ille non excedat istum, pro eo quod illud non est summum mendacium in doctrina religionis. Sed quando quis ex certa scientia et malitia impugnat veritatem secundum pietatem, ut fidem christianam et bonos mores subvertat, hoc, inquam, modo mentiendi non contingit reperire gravius mendacium in secundo genere. Et per hoc patet responsio ad duas rationes sequentes, videlicet de mendacio quod inducit schisma et de mendacio quod est ex certa malitia, quoniam mendacium in doctrina religionis non tantum inducit infidelitatem, immo et schisina et cetera mala ; nec tantum est ex infirmitate, immo ex certa malitia.
Ad illud quod obicitur, quod primum mendacii genus opponitur fidei, secundum vero opponitur caritati, dicendum quod ratio illa dupliciter deficit. Primum quidem, quia non sequitur, si aliqua duo bona sic se habent quod unum excedat reliquum, quod similiter sit et in eorum privationibus reperire, quoniam, sicut negationes e contrario se habent affirmationibus, sic etiam esse potest in privationibus et habitibus. Unde nihil impedit quod caritas sit maius bonum quam fides, et tamen maius malum est infidelitas quam odium. Et ratio huius est, quia plus privat infidelitas quam ipsum odium. Alius etiam defectus est ibi, quia mendacium, quod est in doctrina religionis, non tantum repugnat fidei, sed etiam moribus bonis. Veritas enim secundum pietatem, quae est in doctrina religionis, non tantum consistit in credendis, verum etiam in agendis ; unde, si quis diceret fornicationem non esse vitandam et parentes non esse honorandos, mentiretur primo genere mendacii. Et quia in doctrina religionis non tantum docetur quid credendum, sed etiam quid secundum singulas virtutes operandum : hinc est quod illud mendacium potest opponi cuilibet virtuti et bono spirituali, licet primo et pri ncipaliter opponatur ipsi fidei.
Ad illud quod obicitur ulterius, quod mendacium iocosum est magis leve quam officiosum, dicendum quod falsum est, quia in neutro illorum mendaciorum intendit quis decipere alium ; intendit tamen dicere falsum in uno ut delectet, in altero ut prosit. Minus autem inordinata est intentio quando intendit prodesse quam quando intendit delectari. Cum ergo dicit quod mendacium iocosum non fit serio, dicendum quod falsum est, quia serio mentitur quis illo mendacio, non tamen ad seducendum, sed ad delectandum.
Ad illud quod obicitur, quod magis pium est mentiri pro servanda vita quam pro servanda continentia, dicendum quod falsum est. Licet enim non possit aliquis alicui invito auferre virtutem continentiae, quantum ad id quod mentis est, quia tamen potest auferre illud quod est ei annexum, videlicet continentiam carnis, in cuius ablatione maximum est periculum propter carnis lubricum : ex hoc est quoci magis accedit ad pietatem mentiri pro illa continentia servanda quam pro vita, secundum quod vita spiritualis praefertur vitae carnali. Unde etsi pietas naturalis aliquo modo plus moveat ad servandam vitam naturae, tamen pietas gratuita, quae movetur secundum regulam fidei, magis movet ad conservandam vitam gratiae et virutis.
Ad illud vero quod obicit, quod qui aufert vitam aufert spatium poenitendi et merendi, dicendum quod et simul cum hoc aufert spatium peccandi, et nescitur utrum homo liberatus a morte vitam futuram expendat in bonis vel in malis ; ideo non est simile hinc et inde.
Ad illud vero quod quaeritur de aliquo qui est in periculo constitutus, dicendum quod ille qui est in periculo constitutus de amittenda integritate carnis, aut est perfectus amator continentiae aut imperfectus. Si perfectus est, ut possit de continentia mentis confidere, non debet propter. hoc mendacium dicere pro vitancta corruptione carnis, quoniam, sicut dixit Lucia : Si me invitam violaveris, castitas mihi duplicabitur ad coronam. In tali enim sustinere passionem illam potest esse sine culpa, sed mentiri non potest esse sine culpa. Si autem est imperfectus, rationabiliter debet timere ne succumbat, si ad illum statum venerit ; et ideo tali propter infirmitatem suam conceditur redimere periculum maioris peccati per minus peccatum. Unde, si probabiliter videt quod per mendacium possit declinare stuprum, sanius consilium est isti aliquod falsum dicere quam corruptionem illam sustinere. Et hoc est quod dicit beatus Augustinus, in libro De mendacio : Illa peccata quae ita committuntur in homine ut eum faciant immundum, etiam peccatis nostris evitare debemus ; ac per hoc nec peccata dicenda sunt ; quia ideo fiunt ut illa immunditia evitetur. Quod intelligendum est, non quod non sint simpliciter peccata, sed quia non sunt gravia. Et. sicut dicimus de viro imperfecto respectu sui, sic etiam intelligendum est de viro imperfecto respectu alterius imperfecti ; et ita debet homo cavere periculum alienum sicut et proprium.
Ad illud quod ultimo quaeritur utrum sanius sit consilium mentiri ut alius reducatur ad viam veritatis, dicendum quod nec perfecto nec imperfecto convenit mentiri propter hoc ut alterum ad viam veritatis provocet, quia non indiget Deus nostro mendacio. Nec debet aliquis credere quod aliquis convertatur a malo per falsi suggestionem, sed potius per Spiritus Sancti inspirationem, quia, secundum quod dicit Gregorius, in vanum laborat sermo praedicatoris, nisi intus operetur gratia Salvatoris ,