III, D. 39, A. 3, Q. 3
III, D. 39, A. 3, Q. 3
Utrum iuramentum incautum sit obligatorium.
Tertio quaeritur, utrum iuramentum incautum sit obligatorium. Iuramentum autem incautum dico quod vergit in exitum malum vel in exitum minus bonum.
Rationes Principales
Et quod iuramentum incautum, quod vergit in exitum malum, sit obligatorium, probatur. Primo, per exemplum "Iosue, de quo dicit Ambrosius, in libro De officiis : Iosue pacem, quam dederat, revocandam non censuit, quia firmata erat sacramenti religione, ne, dum alienam perfidiam redargueret, suam fidem solveret". Tenebatur ergo Iosue iuramentum, quod fecerat, observare ; sed illud iuramentum fuit incautum et vergebat in exitum malum, quia contra Dei praeceptum, quo praeceperat Dominus ne cum gentibus illis foedus iniret : ergo videtur quod tale iuramentum sit obligatorium.
Item, Augustinus dicit quod meretrix iurans se servaturam fidem suo leccatori, peior est, si non servat fidem, quam si observaret ; sed iuramentum illud habet malum exitum, et tamen obligat, alioquin non esset peior in non observando quam in observando : ergo iuramentum, quod simpliciter vergit in exitum malum, est obligatorium.
Item, hoc ipsum, videtur de iuramento quod vergit in exitum minus bonum, utpote qui iurat se non intraturum religionem, quia aliquis per matrimonii vinculum potest se obligare ut non intret religionem, ita quod matrimonium illud vere est obligatorium. Ergo pari ratione videtur quod et per ipsum iuramentum.
Item, licitum est alicui nolle intrare religionem, et quod licitum est nolle licitum est confirmare, et quod licitum est confirmare licitum est iurare ; sed iuramentum licitum est iuramentum obligatorium : videtur ergo quod, cum aliquis iuret se non intraturum religionem, quod per illud iuramentum obligatur. Sed tale est iuramentum incautum quod vergit in exitum minus bonum : ergo videtur quod iuramentum illud sit obligatorium.
Sed contra : Beda dicit, et Magister adducit in littera : "Si quid nos incautius iurare contigerit, quod observatum peiorem vergat in exitum, libere illud salubriori consilio mutandum noverimus". Ergo secundum hoc iuramentum incautum, quod vergit in exitum malum vel minus bonum, non est obligatorium.
Item, Isidorus : "Non est observandum sacramentum, quo malum incaute promittitur". Si tu dicas quod auctoritas ista intelligitur solum quando quis iurat quod est malum et iniustum, sed non quando quis iurat se non facturum bonum perfectum ; ad quod non tenetur, obicitur contra hoc, quia nullum iuramentum est iustum quod impugnat iustitiae perfectionem ; sed iuramentum, quo quis iurat se non intraturum religionem nec aggressurum perfectionem, est perfectae iustitiae impugnativum : ergo et iuramentum iniquum. Sed nullum tale est obligatorium : ergo videtur quod nullus obligetur per iuramentum incautum, quod vergit in exitum minus bonum.
Item, nullum iuramentum est discretum quod est contra Spiritus Sancti consilium ; sed, cum quis iurat se non intraturum religionem, iuramentum illud est contra Spiritus Sancti consilium ; sed nullum tale iuramentum habet in comitatu iudicium, et nullum tale est obligatorium : ergo idem quod prius.
Iuxta hoc quaeritur, si quis iurat se nunquam recepturum praelationem, utrum per tale iuramentum obligetur. Et quod sic, videtur, quia licitum est praelationem fugere : ergo licitum est quod quis iuret eam non recipere. In contrarium est quod maioris perfectionis est, ut communiter dicitur, status praelationis quam religionis, et bono privato praeferenda est utilitas communis.
Conclusio
Iuramentum incautum, quod vergit in salutis detrimentum, vel directe in perfectionis impedimentum.
Respondeo : Ad praedictorum intelligentiam est notandum quod multipliciter contingit iuramentum esse incautum. Primo modo, quando iuratur aliquid quod simpliciter vergit in salutis detrimentum, sicut cum aliquis iurat se facturum aliquid quod non potest sine peccato mortali consummari. Secundo modo dicitur iuramentum esse incautum, cum quis iurat aliquid quod vergit in salutis suae dispendium et perfectionis impedimentum, ut puta cum iurat quis se nunquam intraturum religionem. Tertio modo dicitur iuramentum incautum, cum quis iurat aliquid in omnem eventum, quod, uno casu contingente, vergit in salutis dispendium, alio casu contingente, vergit in salutis profectum ; sicut cum iurat aliquis se nunquam recepturum praelationem, quod quidem est in salutis dispendium, si utilis sit et canonice eligatur et a maiori sibi iniungatur ; tunc autem vergit in salutis profectum, si sit persona inutilis sibi et aliis ad statum illum promoveri.
Si ergo loquamur de iuramento primo modo, sic absque dubio non est licitum nec obligatorium, immo qui ipsum observai committit peccatum. Si vero loquamur de iuramento incauto secundo modo, sic nec est licitum nec obligatorium, licet ipsum observare non sit peccatum, quia non est peccatum non intrare religionem ; grave tamen peccatum est iurare se nunquam ascensurum ad gradum perfectionis, quia in hoc quodam modo impugnat ipsius iustitiae perfectionem et Spiritus Sancti inspirationem. Si vero loquamur de iuramento tertio modo, sic, uno casu contingente, est observandum, videlicet quando vergit in salutis profectum ; alio vero casu contingente, est illicitum et non observandum, videlicet cum vergit in salutis detrimentum. Et per hoc patet responsio ad quaestionem propositam. Concedendum est enim quod iuramentum incautum, quod vergit in salutis detrimentum vel quod directe vergit in perfectionis impedimentum, non est obligatorium, sicut rationes ad hanc partem inductae ostendunt.
Ad Rationes
Ad illudvero quod primo obicitur in contrarium de Iosue, dicendum quod iuramentum illud observatum non vergebat in malum exitum, immo in bonum. Triplex enim ratio fuit quare Gabaonitae fuerunt reservati et non interfecti. Una videlicet litteralis, quia melius erat ut damnarentur perpetua servitute quam punirentur morte, maxime cum prompti essent servire et mortem sustinere, sicut ex ipso textu apparet. Alia vero ratio est moralis, quia in hoc significatur quod, quantumcumque Deus minetur alicui et indignetur in praesenti vita, si tamen ad ipsum revertatur toto corde, non claudit misericordiae viscera. Tertia vero ratio est figuralis, quia in hoc significatur quod semper in nobis duo sunt populi secundum quod duo fuerunt in terra promissionis, videlicet Amorrhaeorum et filiorum Israel, hoc est motuum rationalium et brutalium ; secundum quod dicit Bernardus: "Quantumcumque labores, necesse est ut intra fines tuos habitet lebusaeus". Unde multiplici ratione observatio iuramenti illius non vergebat in exitum malum, sed potius in bonum. Et quod obicitur de mandato Domini, quod Dominus praeceperat quod cum eis foedus non iniret, dicendum quod hoc intelligendum est quantum ad eos qui erant incorrigibiles.
Ad illud quod obicitur de meretrice, quae iurat leccatori suo fideliter adhaerere, dicendum quod in iuramento est duo considerare ; unum, quod meretrix iurat se consensuram in nefarium actum cum suo leccatore ; aliud, quod iurat se alteri non daturam. Et primum quidem est illicitum, et ad hoc non obligatur ; secundum quidem licitum, et quantum ad hoc obligatur. Et ideo dicit Augustinus quod peior est non servando quam si iuramentum servaret. Per hunc etiam modum intelligendum est, si aliquis latro iuraret alii se praedam cum illo divisurum et postea retineret totum.
Ad illud quod obicitur de eo qui iurat se nunquam religionem intraturum, quod licite potest iurare sicut licite potest contrahere matrimonium, dicendum quod non est simile hinc et inde, duplici ex causa. Prima est, quia matrimonium non tantummodo dicit privationem boni, quin potius dicat boni positionem ; sed iuramentum, quo quis iurat se nunquam religionem intraturum, de sua principali intentione est boni perfecti privatorium et impeditivum ; ideo non est iudicandum obligatorium, sed potius illicitum et iniquum. Alia etiam ratio est, quia qui matrimonium contrahit, sive ex consensu uxoris sive ex morte, potest aliquando aggredi perfectionem. Qui autem iurat se nunquam religionem intraturum, quantum est de se, reddit se in sempiternum inhabilem.
Ad illud quod obicitur, quod licitum est nolle intrare religionem, ergo et iuramento firmare, dicendum quod non sequitur, quia nolle intrare religionem est imperfectionis, sed hoc iuramento firmare est cuiusdam obstinationis et impugnationis gratiae Spiritus Sancti, quae de tepidis et negligentibus facit fervidos et perfectos. Et ideo, quamvis illud sit licitum, istud tamen est illicitum. Ad illud quod quaeritur ulterius de eo qui iurat se non recepturum praelationem, iam patet responsio per illud quod iam dictum est, quia iuramentum illud in casu obligat, videlicet cum vergit in damnum proprium et alienum ; in casu vero non, videlicet cum non tantum est persona sibi utilis, verum etiam aliis. Attamen, si iuramentum praecesserit, non debet quis se auctoritate propria a vinculo eius absolvere, sed superioris voluntatem, mandatum et auctoritatem super hoc requirere, cuius voluntati magis quam propriae debet in hoc casu obedire.