Text List

III, D. 40, A. 1, Q. 3

III, D. 40, A. 1, Q. 3

De differentia utriusque Legis quantum ad onus annexum, videlicet quod Lex sit ex gravitatis, Evangelium vero ex suavitatis.

Tertio quaeritur de differentia Legis et Evangelii quantum ad onus annexum. Dicitur enim Lex Moysaica esse lex gravitatis et Lex evangelica dicitur esse lex suavitatis. Et ista differentia trahitur ex 11, 30 Matthaei : "Iugum enim meum suave est et onus meum leve" ; et 15, 10 Actuum dicit beatus Petrus : Hoc est onus, "quod neque nos neque patres nostri portare potuimus".

Rationes Principales

Contra istam differentiam opponitur sic. In I Canonica Ioannis [5, 3] dicitur : "Mandata eius gravia non sunt". Ergo, si Lex Vetus continent mandata Dei, videtur quod non sit onerosa nec gravis.

Item, ad Romanos 13, 8 : "Qui diligit proximum Legem implevit", sed hoc est valde facile, cum sit omnino in cordis nostri potestate : ergo facile fuit observare Legem : ergo Lex illa debet dicit lex facilitatis, non gravitatis.

Item, si Lex moysaica dicitur esse lex gravitatis, aut hoc dicitur respectu hominis virtuosi aut respectu peccatods et iniusti. Si respectu virtuosi, contra : qui virtuosus est caritatem habet et amat, et omnia facilia sunt amanti. Si respectu peccatoris, sed respectu talis lex Evangelii non tantummodo est gravis, immo omnino importabilis : ergo non videtur quod penes gravitatem debeat differentia Legis Novae et Veteris assignari.

Item, obicitur contra secundam partem differentiae : Quia "ars et virtus circa difficilia": ergo ubi maior est virtus, ibi maior debet esse difficultas ; sed perfectioris virtutis sunt homines in Lege Nova quam in Veteri : ergo videtur quod Lex Nova debeat esse maioris gravitatis et difficultatis.

Item, difficilius est cohibere manum et animum quam manum tantum ; sed Evangelium cohibet manum et animum, Lex vero manum tantum : ergo maioris difficultatis est Lex evangelica quam Lex moysaica.

Item, quod apponit ad alterum est illo difficilius ; sed lex Evangelii se habet ex additione ad Legem Veterem sicut patet ex 5, 21 Matthaei : ergo maior est gravitas et difficultas in lege Evangelii quam in Lege Veteri : ergo nulla est.praedicta differentia.

Conclusio

Licet Lex evangelica quoad arduitatem praeceptorum sit gravior Lege veteri, iure tamen dicitur lex suavitatis, haec vero lexgravitatis.

Respondeo : Ad praedictorum intelligentiam est notandum quod de his duabus Legibus et loqui tripliciter : aut ratione praeceptorum obligantium aut ratione affectionum moventium aut ratione sacramentorum adiuvantium. Si ratione praeceptorum obligantium, sic se habent sicut excedentia et excessa. Nam quantum ad numerum Lex erat gravior propter multitudinem iudicialium et caerimonialium ; quantum vero ad perfectionem et arduitatem gravius et difficilius est Evangelium, sicut difficilius est vivere secundum exigentiam perfectionis quam secundum sufficientiam iuris communis. Et sic quodam modo ratione oneris praeceptorum excedit Lex, in difficultate quodam modo Evangelium. Alio modo est compara re istas duas Leges ad invicem ratione affectionum moventium ; et sic levius est Evangelium, quia, cum in observantia Legis evangelicae moveat amor - qui alleviat onus et non sentit laborem, sicut dicit Bernardus, sed potius delectationem in eo quod facit - ratione affectionis moventis Lex evangelica est facilis et suavis. Sed econtra, affectio movens ad observantiam Legis moysaicae timor erat ; et illi timori iuncta erat gravis punitio, quod significatum est Exodi 17, 12, ubi dicitur quod manus Moysi erant graves. Et quia timor de se poenam habet et exterius iunctus erat poenae, hinc est quod, quantum ad hoc, Lex moysaica multo gravior erat quam evangelica. Tertio modo est istas Leges comparare ad invicem ratione sacramentorum adiuvantium ; et sic multo levior est Lex evangelica quam moysaica, quia sacramenta illius Legis multum habebant ponderis et parum habebant de efficacia virtutis ; econtra est in sacramentis Novae Legis, quia parvam babent difficultatem et multam habent utilitatem. Hinc est quod secundum hanc comparationem Lex Nova non tantum modo dicitur levior Lege moysaica, immo dicitur iugum levitatis et illa dicitur onus gravitatis. Unde concedendum est praedictam differentiam esse recte assignatam.

Ad Rationes

Ad illud vero quod primo obicitur in contrarium de auctoritate Ioannis, dicendum quod dupliciter est loqui de ipsis mandatis : aut per comparationem ad naturam sanam aut per comparationem ad infirmam. Si per comparationem ad naturam sanam, sic dicit mandata eius non esse gravia, quia sunt naturae consona. Si autem per comparationem ad naturam infirmam, quae habet difficultatem ad bonum et pronitatem. ad malum, sic mandata ius et gravia sunt et difficilia ; et quantum ad hanc viam, videlicet per comparationem ad naturam infirmam et lapsam, assignatur praedicta differentia.

Ad illud quod obicitur, quod qui diligit proximum Legem implevit, dicendum quod Lex arctatur ibi ad mandata Decalogi quae spectant ad secundam tabulam, secundum quod ipse Apostolus explanat. Unde in hoc non clauduntur caerimonialia et iudicialia, maxime illa quae ad proximum non ordinant ; et illa quidem observare est satis difficile : et ideo non sequitur, quodsi facile sit proximum diligere, quod propter hoc facile sit observare totam Legem. Praeterea, alius defectus est ibi, quia, licet facile sit diligere proximum ei qui ducitur amore, ei tamen qui regitur servili timore valde est difficile quod diligat proximum sicut se et in nullo proximum laedat, tunc potissime quando ab eo laeditur et gravatur.

Ad illud quod quaeritur utrum dicatur Lex gravis homini virtuoso vel non virtuoso, dicendum quod intelligitur de homine virtuoso, cui etiam difficilia sunt opera et praecept illa caerimonialia, sicut baptismata calicum et urceorum et vitatio immunditiarum carnalium, in quibus potius consistit iustitiae significatio quam exercitatio. Unde quod dicitur quod virtus reddit opus facile, hoc est verum quantum ad proprium actum. Aliter patest dici quod dupliciter est loqui de homine virtuoso : aut quantum ad profectum in bono aut quantum ad statum perfectionis. Licet autem quantum ad statum perfectionis efficiantur sibi omnia facilia, tamen quantum ad profectum multa sunt ipsi homini habenti virtutem difficilia, et hoc ratione defectus ipsius naturae corruptae, cui difficile est cooperari virtuti et gratiae, nisi fulciatur magno iuvamine.

Ad illud quod obicitur, quod ars et virttis est circa difficile, dicendum quod hoc est verum de difficili secundum quod sonat in perfectionem arduitatis, non autem, secundum quod sonat in onus gravitatis et laboris. Et ideo non sequitur quod Evangelium sit difficilius, quamvis sit in eo perfectius virtutis exercitium. Praeterea, quod dicitur virtus esse circa difficile, hoc est circa difficile ipsi naturae privatae virtute, non autem respectu ipsius naturae informatae et elevatae per gratiam et virtutem, per quem quidem modum in lege Evangelii elevatur.

Ad illud quod obicitur, quod difficilius est cohibere manum et animum quam manum tantum, dicendum quod verum est quantum est de genere operis et respectu hominis non habentis caritatem ; sed in Lege Nova his qui volunt eam servare et custodire datur gratia et caritas, quae ita reddit facilem ad refrenandum animum sicut timor reddebat ad refrenandum manum.

Ad illud quod obicitur, quod lex Evangelii se habet per additionem ad Legem Veterem, dicendum quod additiones illae, quae sunt in Lege Nova, faciunt ad caritatis cumulum ; et quia secundum quod caritas augetur, secundum hoc alleviatur pondus : hinc est quod additiones illae potius alleviant quam gravant. Non enim omnia addita aggravant, sed quaedam alleviant, sicut pennae in avibus et rotae in curribus et vela in navibus, quia sine istis multo graviores sunt. Per hunc modum intelligendum est in additione facta in Evangelio, quae quidem facit ad caritatis profectum, cuius est nos sursum levare ad modum pennae, ad bona opera continue ordinare et movere ad modum rotae, per aquas tentationum et tribulationum traducere ad modum veli : et ille solus qui hanc caritatem habet spectat ad legem Evangelii, quam multo melius et utilius est desiderare quam habere omne donum scientiae et prophetiae ; quia qui addit scientiam addit onus et dolorem ; qui vero caritatem, addit et multiplicat sibi meritum et consolationem.

PrevBack to TopNext