Text List

III, D. 40, A. a, Q. a

III, D. 40, A. a, Q. a

Dub. I.

In parte ista sunt quaestiones circa litteram. Et primo quaeritur de hoc quod dicit quod sextum praeceptum est : Non concupisces uxorem proximi tui. Si enim prius est concupiscere quam moechari, videtur quod illud mandatum non deberet sexto loco, immo tertio loco poni inter praecepta secundae tabulae. Item, nihil debet praecepit nisi quod est in nostra potestate ; sed natura, quamdiu corrupta est, habet pronitatem concupiscendi : ergo videtur quod concupiscentia non debeat in Decalogo prohiberi. Item, sicut contingit concupiscere uxorem hominis, ita etiam contingit concupiscere filiam concubinam. Ergo non videtur quod in mandato illo sufficienter prohibeatur carnis concupiscentia.

Respondeo : Dicendum quod moechia se habet ex additione ad concupiscentiam, quia moechari est in corde et opere, concupiscere est in corde. Et quia prohibitio dicit negationem utriusque, et negationes se habent e contrario affirmationibus, ideo prohibitio concupiscentiae addit supra prohibitionem moechiae ; et generaliter prohibitio peccati cordis addit supra prohibitionem peccati operis. Plus enim est prohibere peccatum cordis quam peccatum operis, quia peccatum operis praesupponit peccatum cordis. Et ideo ista duo mandata, in quibus prohibetur concupiscentia, ultimo loco sunt ordinata. Et per hoc patet responsio ad illud quod primo obicitur.

Ad illud quod obicitur, quod nihil debet praecipi quod non est in nostra potestate, dicendum quod est concupiscentia quae consistit in sensualitate et est concupiscentia quae est in consensu rationis progressivo ad opus. Prima est peccatum veniale nec prohibetur, sed cohibetur. Secunda vero est peccatum mortale et prohibetur, in quantum est progressiva ad opus. Unde istius mandati explicatio et intellectus insinuatur 18, 30 Ecclesiastici, ubi dicitur : Fili, post concupiscentias tuas non eas ; ubi simpliciter non prohibetur concupiscere, sed post concupiscentias ambulare consentiendo et in actum progrediendo.

Ad illud quod obicitur de concupiscentia filiae et concubinae, dicendum quod filia et concubina dupliciter potest concupisci : aut in possessionem, ut redigatur in servitutem et famulatum, aut ad operis carnalis consummationem. Et primum prohibetur per septimum praeceptum : Non concupisces rem ; secundum vero prohibetur per mandatum illud, quia prohibetur concupiscentia carnis contra legitimum torum. Unde desiderare filiam alicuius in uxorem non est prohibitum, sed desiderare eam in fornicationem et meretricem ; et hoc clauditur in sexta prohibitione.

Dub. II.

Item quaeritur de hoc quod dicit : Septimum praeceptum est : Non concupisces domum proximi tui, quia quod licitum est acquirere pretio licitum est affectu desiderare ; sed domum proximi licitum est pretio emere : ergo licitum est eam desiderare et concupiscere. Si tu dicas quod ibi accipitur concupiscentia pro inordinato desiderio, sic similiter non licet concupiscere rem propriam. Item, sicut contingit inordinate desiderare domum proximi, ita contingit inordinate desiderare dignitatem proximi : ergo sicut illud prohibetur, ita et illud debuit prohiberi. Si tu dicas quod illud clauditur in hac prohibitione, contra hoc est, quia concupiscentia dignitatis spectat ad superbiam et vanam gloriam, concupiscentia domus ad avaritiam : ergo, cum ista sint diversorum generum, videtur quod, in una prohibitione non claudantur.

Respondeo : Dicendum quod in verbo isto prohibetur concupiscentia rei alienae secundum quod aliquis concupiscit aliquid in possessionem quaerens in illo sufficientiam. Unde non tantum prohibetur concupiscentia bonorum temporalium, ut domus et pecudis, sed etiam cuiuscumque alterius rei quam quis vellet alii praeripere. Et hoc quidem prohibetur, intelligendo per se, ut quis non concupiscat alienum manens alienum ; vel etiam intelligitur contra iuris ordinem, hoc est, quando quis vellet proxirrmm damnificari in re propter suam utilitatem ; tunc enim non diligit proximum sicut se. Unde in verbo isto prohibetur omnis avaritia et cupiditas.

Ad illud ergo quod primo obicitur, quod licet pretio acquirere licet concupiscere, dicendum quod concupiscere dicit ibi appetitum immoderatum habendi cum damno proximi, et in hoc ipso etiam clauditur appetitus immoderatus, prohibitio etiam respectu rei propriae, penes quam consistit peccatum cupiditatis et avaritiae.

Ad illud quod obicitur de ambitione dignitatis et honoris, dicendum quod, si dignitas et honor appetatur in ratione sufficientiae, sic spectat ad crimen avaritiae et in isto mandata prohiberi habet. Si autem in ratione excellentiae, sic potest dici quod prohibetur per primum mandatum, in quo praecipitur reverentia Dei. Posset tamen dici quod utroque modo clauditur in prohibitione septimi, quia utrobique est amor boni proprii, et una est ratio deordinandi respectu proximi, licet multiplex sit ratio deordinandi respectu sui. Ideo sub una prohibitione habet claudi utraque concupiscentia ; et magis prohibetur concupiscentia domus quam concupiscentia dignitatis, quia manifestior erat et sensibilior, et etiam Iudaei magis proni erant ad avaritiam.

Dub. III.

Item quaeritur de hoc quod dicit quod diversa sacramenta sunt Legis Novae. et Veteris, quia illa tantum significabant, haec conferunt gratiam. Contra hoc obicitur, quod nullus salvari potest sine gratia : ergo, si sacramenta Veteris Legis gratiam non conferebant, videtur quod nullus in Lege illa salvatus fuerit ; quod est impium dicere. Si tu dicas quod in sacramentis illis dabatur gratia, sed tamen non virtute sacramentorum illorum ; in sacramentis autem Novae Legis datur gratia virtute ipsorum, quia sunt ex sanctificatione sanctificantia, sicut dicit Hugo, obicitur contra hoc, quia gratia est per creationem : ergo solus Deus habet virtutem conferendi gratiam : ergo, si in istis et illis conferebat, videtur quod inter haec sacramenta et illa nulla sit differentia.

Respondeo : Intelligendum est ad hoc quod duplex est circa quaestionem istam opinio celebris et famosa.

Quidam namque voluerunt dicere quod in utrisque sacramentis datur gratia, sed differenter, quia in illis dabatur ratione fidei et devotionis ipsius suscipientis, ita quod nullo modo ratione sacramenti sive operis operati. In sacramentis autem Novae Legis secus est, quia constant ex verbo et elemento ; et cum Dominus instituit verbum, dedit illi virtutem, per quam influit et agit in animam vel disponendo ad gratiae susceptionem vel imprimendo characteris consignificationem vel adminiculando ipsi gratiae ad animae curationem et fomitis debilitationem. Et hoc videtur dicere Augustinus: Quae est virtus aquae, ut corpus tangat et cor abluat, nisi faciente verbo ? Et magister Hugo de Sancto Victore videtur id idem sentire, qui dicit quod sacramenta Novae Legis prius sanctificantur per verbum et postmodum sanctificant, ut sic sint ex sanctificatione sanctificantia. Et hunc modum dicendi sustinent viri periti et fide digni.

Sed difficile videtur mihi intelligere virtutem illam simul esse verbo et elemento collatam quantum ad essentiam et naturam, quantum ad eius existentiam, quantum ad durationis mensuram et etiam quantum ad operationis efficaciam ; quae omnia necesse est ponere et explicare circa virtutem illam, si quis dicat quod aliqua qualitas detur verbo et elemento, per quam agat et influat in ipsam animam.

Difficile namque est intelligere illius virtutis essentiam. Cum enim non sit substantia, sed accidens quoqdam et in genere boni, dubium est utrum debeat reponi inter bona maxima vel media vel minima. Et si inter bona maxima reponatur, iam gratia erit ; gratia autem existens in uno subiecto, non habet virtutem agendi in aliud. Si vero gratia non est nec virtus, quomodo ergo dicitur secundum veritatem sanctificare ipsum sacramentum et eum qui suscipit sacramentum ? In quo etiam genere sit et cuius speciei sit, utrum videlicet in diversis sacramentis diversificetur formaliter illa virtus, homini parum intelligenti difficile est capere. Et si inter bona media vel minima reponitur, quomodo talis virtus facit rectitudinem et sanationem ipsius animae, quae inter bona maxima computantur ?

Non solum autem difficile est intelligere huius virtutis essentiam, sed etiam subsistentiam. Qualiter enim accidens spirituale substantificabitur in subiecto corporali, cum secundum naturae ordinem, quem Deus non pervertit per miraculum, substantia sit nobilior sua proprietate ? Aut si ponitur illa virtus spiritualis ut in subiecto in verbo et elemento, quare non similiter ipsa gratia, quae debet infundi animae ? Quod nescio si aliquis recte intelligens dicat. Aut si est in subiecto corporali, quomodo una virtus et qualitas absoluta simul poterit esse in duobus subiectis, verbo videlicet et elemento, ex quibus, etsi fiat unum sacramentum, non tamen fit un um per naturam et essentiam ? Unitas autem virtutis, secundum quod vult Damascenus, correspondet unitati substantiae et naturae. Aut ergo in uno sacramento non est una virtus, sed plures, aut illa virtus composita est aut unum accidens simplex et spirituale et impartibile sinml erit in diversis subiectis ; quod totum valde difficile est intelligere de illa virtute.

Nec solum ista duo difficile est intelligere de illa virtute, sed etiam durationis mensuram. Dubium enim videtur utrum Deus dederit virtutem illam quando primo instituit an de novo det. Sed quomodo a principio dedit his quae nondum erant, sicut verbis quae quotidie de novo formantur ? Si de novo dat, tunc quotidie in sacramentis non solum gratiam, sed etiam alia accidentia creat ; et tamen non consuevit diei quod creationis opus currat nunc nisi circa exitum animae in esse et circa infusionem gratiae. Et si desinat esse statim, prolato verbo, quomodo creavit Deus tam nobilem virtutem ut ita cito deficeret ? Et rursus, si datur verbo, cum non detur verbo in scripto nec in mente, datur in pronuntiatione ; et tunc difficile erit explicare utrum detur in principio vel in medio vel in fine, quia nec in principio verbi nec in medio est actio illius virtutis. Si vero in fine, tunc, cum verbum desinat esse, et, deficiente verbo, desinat virtus verbi, simul incipiet virtus et desinet. Aut si ante finem daretur, quando ante detur et quantum duret, difficile est insinuare.

Nec tantum illud, sed etiam multo difficilius est explicare operationis illius virtutis efficaciam, utrum scilicet agat generatione aequivoca vel univoca, generando sibi simile vel dissimile. Difficile etiam est utrum influat omnino aliquid ab extrinseco an educat aliquid de potentia in actum. Primum est soli Deo possibile, secundum autem difficile est explicare. Difficile est etiam intelligere quomodo characteris impressio possit esse ab illa virtute, cum character videatur esse in superiori parte, in qua solus Deus potest influere. Unde substantia intelligibilis beata, quantumcumque magnae sit excellentiae, secundum quod dicit Augustinus, non potest facere ad nostram iustificationem vel illuminationem aliquid interius formando, sed solum exterius excitando. Quomodo ergo hoc poterit virtus data elemento vel verbo, cum non videatur esse capax tanfae virtutis ? Postremo, in Sacramento altaris, in quo fit subito transsubstantiatio panis secundum se totum in corpus Christi - quod quidem non potest esse nisi ab infinita virtute - quomodo verbum prolatum ab homine, cum sit finitae virtutis, poterit ad istam transsubstantiationem aliquid operari ? Et certe, si illud verbt.im virtutem non habet agentem, multo minus verba aliorum sacramentorum.

Haec omnia et multa alia circa hoc valde difficile est intelligere et explicare. Quae non idcirco narro, quia credam esse insolubilia vel ut per ipsa istam improbem positionem, sed ut ostendam me ipsam non plene intelligere, et ideo nec affirmare nec negare velle, quia, etsi ipsam non clare intelligam, hoc tamen scio et intelligo quod plura potest Deus facere et etiam in ipsis sacramentis facit quam nos possumus intelligere. Unde confugiendo ad mirabilem Dei potentiam, omnia ista possumus facile declinare. Et secundum istum modum dicendi satis plana esset responsio ad quaestionem propositam, si ipsius modi plana esset intelligentia. Et haec positio in quarto libro diffusius est explicata, ubi respondetur ad praemissa.

Alius est hic modus dicendi. Supposito quod in sacramentis Novae Legis "divina virtus secretius operatur", quia hoc est ipsius fidei et sententiae communis, dixerunt qui sacramenta Novae Legis habere respectu iustificationis virtutem "influentem, promerentem, disponentem et efficaciter ordinantem": virtutem influentem ratione Spiritus Sancti assistentis ; virtutem promerentem ratione meriti passionis ad sacramentum concurrentis ; virtutem disponentem ratione devotionis ipsius fidelis sacramentum suscipientis ; virtutem denique efficaciter ordinantem ratione divinae pactionis instituentis. Sic enim instituit Dominus ut ad talis verbi prolationem et sacramenti susceptionem mirabilis in suscipientibus fieret operatio et suscipientium sanatio et iustificatio ; et pro tanto dicuntur sacramenta Novae Legis habere virtutem. Et differunt in hoc a sacramentis Legis Veteris, praecipue quantum ad ipsam efficacem ordinationem, quia non interveniebat ibi pactio in illis sacramentis, per quam efficax et infallibilis fieret ordinatio ad gratiam secundum quod in sacramentis Novae Legis, ut patet in institutione baptismi, ubi dixit : Qui crediderit et baptizatus fuerit salvus erit. In aliis etiam tribus modis habendi virtutem differentia est penes magis completum et minus completum, quia in sacramentis Novae Legis Spiritus Sanctus influens iustitiam plenius assistit et passio Christi meritoria efficacius concurrit. In cuius signum de latere Christi profluxerunt sanguis et aqua, et per consequens sacramenta, de quibus fundatur Ecclesia. Abundantior etiam est devotio suscipientis tum propter incrementum fidei propriae, quod factum est in Nova Lege, tum etiam propter subsidium fidei totius Ecclesiae, quia in fide Ecclesiae suscipiuntur ecclesiastica sacramenta. Et propter istum quadruplicem modum habendi virtutem dicuntur sacramenta Legis Novae iustificare et esse causa gratiae. Nec volunt qui hanc positionem sustinent in sacramentis Novae Legis amplius ponere, tum quia ista satis videntur sufficere ad nostram sanationem et iustificationem, tum etiam quia ex isto quadruplici modo habendi virtutem satis manifestatur nobilitas sacramentorum Novae Legis in se ipsis ; tum etiam quia secundum hoc satis apparet differentia sacramentorum Novae Legis et Veteris, tum etiam quia nec expressa auctoritas nec ratio idetur cogere amplius illis dare et humilitas fidei non tantum debet refugere diminutionem, verum efiam superfluitatem, et laudabilius quodam modo videtur diminute dicere quam ampliare.

Hunc modum dicendi et huius quaestionis determinationem plures sustinent bene intelligentes. Et dominus Gulielmus, Parisiensis episcopus, in determinando in scholis Fratrum Minorum approbavit istum modum dicendi coram fratre Alexandro bonae memoriae. Et istum modum dicendi dupliciter potest quis sustinere et intelligere : vel ita quod omnino affirmet nullo alio modo esse virtutem in sacramentis Novae Legis quam modis praedictis ; vel quod hoc modo affirmet virtutem in eis esse, ita tamen quod non neget alium modum praeter hos existendi virtutem in sacramentis esse possibilem. Et primus modus repugnat priori modo dicendi ; secundus autem modus dicendi priori opinioni non repugnat, quia nihil dicit quod illa non dicat, immo etiam nihil dicit quod communis opinio non teneat - nullus enim recte sentiens negat quin omnibus dictis modis sacramenta Novae Legis virtutem habeant - sed si quis plus dicit, huic positioni non contradicit, sed addit.

Sed forte videbitur alicui calumniabile quod dictum est virtutem Spiritus Sancti sacramento assistere, quin potius in nomine sacramenti claudi deberet intelligi tamquam de eius integritate, propter illud quod dicitur I Ioannis 5, 8 : Tres sunt, qui testimonium dant in terra : spiritus, aqua et sanguis, et hi tres unum sunt ; et in libro De unitate et uno, dicitur quod sunt unum sacramento : et ideo non debet dici quod Spiritus Sanctus assistat sacramento, tamquam cum eo connumeretur ; sed propter ipsam unitatem, quae praedicta est, quam efficit Spiritus Sanctus in sacramento, ipsi sacramento debet attribui.

Sed certe, etsi hic modus dicendi videatur differre a praedicto, tamen secundum rem idem est, licet vocabula sint diversa. Quod enim dicuntur ista tria unum sacramento, hoc non est quod ex ipsis fiat unum per essentiam, sed quod fiat unum per ordinem, quia scilicet ordinantur ad unum effectum ; et hoc nihil aliud est dicere quam unum alteri assistere. Item, omne quod est de integritate sacramenti aut est res tantum aut significatio tantum aut res et signum. Si ergo Spiritus influens iustitiam ponitur de unitate sacramenti, cum non sit signum nec res et signum, erit tantummodo sicut res, et ita non habebit rationem causantis, sed potius rationem effectus ; et ita Spiritus non staret pro ipsa virtute influente, sed potius pro ipsa gratia Spiritus Sancti infusa ipsi animae in sacramenti susceptione. Item, non est quaestio utrum Spiritus Sanctus in sacramento infundat gratiam, sed de hoc est quaestio utrum sacramentum, secundum quod dicitur invisibilis gratiae visibilis forma, ita quod similitudinem eius gerat et causa existat, habeat virtutem aliquam per quam influat in animam. Non videtur ergo hoc facere ad propositum. Postremo, Spiritus Sanctus sanctificans et meritum passionis et elementum exterius non solummodo reperiuntur in sacramentis Legis Novae, sed etiam in sacramentis Veteris Legis. Hoc ergo non sufficit dicere ad assignandum differentiam istorum sacramentorum et illorum. Aut ergo modus iste dicendi nihil aliud dicit, aut, si dicit, parum dicit et modicum ad propositum facit.

Et ideo sustineatur quicumque praedictorum modorum magis placet, quia primus satis pius est, secundus vero satis sobrius est, si sustineatur illo modo quo dictum est ; et hoc modo in quarto libro sustinetur, sicut patet consideranti. Et idcirco hic repetii, non propter hoc ut nova superadderentur, sed ut ostenderetur quod a communi positione non dissonat, cui pro viribus meis in omnibus praecedentibus libris adhaesi tamquam viae securiori, et, sicut scio et possum, mihi et aliis consimilibus parum intelligentibus persuadeo adhaerendum. Et quoniam per totum librum hoc diligentius observavi, sicut advertenti clarius apparebit, ut in his quaestionibus dubiis et difficilibus, in quibus non potui deprehendere quae esset via communis, quia sapientes opinantur contrarie sapientibus, sic unam partem tamquam magis probabilem sustinerem, ut tamen aliam minime improbarem.

Sufficit enim in dubiis scire quid sapientes senserunt, nec est utile contentionibus deservire. Multa dicimus et deficimus in verbis, consummator autem sermonum ipse est Dominus noster Iesus Christus, de quo factus est sermo in hoc tertio Iibro, cui immensas gratias ago, quia adiuvit pervenire ad consummationem istius opusculi, miseratus paupertatem scientiae et ingenii ; in quo tertius iste liber ultimo est notatus. Quem rogo ut faciat provenire mihi ad obedientiae meritum et ad fratrum profectum, propter quae duo labor iste a principio fuit assumptus. Ipsi ergo, de quo factus est sermo, Domino nostro Iesu Christo, regi saeculorum immortali et invisibili, qui pro nobis factus est homo et crucem subiit et gratiam multiplicem contulit et mandata dedit, secundum quod in hoc libro explanatum est, sit omnis honor et gloria per infinita saecula saeculorum. Amen.

PrevBack to TopNext