III, D. 4, A. 3, Q. 3
III, D. 4, A. 3, Q. 3
Utrum beata Virgo sit Dei genitrix appellanda.
Rationes principales
Et quod sic, ostenditur. Damascenus, III libro, capitulo 12 : "Theotocon, id est Dei genitricem, principaliter et vere sanctam Mariam praedicamus Virginem".
Item : "Iuste et vere theotocon, id est Dei genitricem, nominamus ; hoc enim nomen universum mysterium incarnationis constituit".
Item, hoc ipsum videtur ratione, quia quidquid dicitur de illo homine, dicitur de Filio Dei propter communicationem idiomatum ; sed Iesus fuit filius beatae Mariae : ergo Deus fuit filius beatae Mariae : ergo a relativis beata Maria est mater Dei.
Item, sic se habet Filius Dei ad Virginem Matrem sicut se habet Filius hominis ad Deum Patrem ; sed Iesus est Filius Dei Patris : ergo Deus est Mariae Filius. Ergo Virgo Maria est recte Dei genitrix appellanda.
Sed contra : Damascenus, III libro, capitulo 12 : "Christotocon, id est Christi genitricem, non dicimus Virginem". Ergo, si Christus Deus est ; videtur quod non debeamus eam dicere Dei genitricem.
Item, secundum hoc Virgo Maria est mater secundum quod est consubstantialis proli ; sed non est consubstantialis proli secundum divinam naturam, sed secundum humanam : ergo, cum Deus nominet Christum secundum divinam naturam, non videtur quod sit Dei genitrix appellanda.
Item, propter assumtionem humanae naturae a Filio Deus Pater non dicitur esse hominum genitor. Ergo nec e converso Dei genitrix dicenda est Virgo.
Item, iuxta hoc quaeritur, quare magis Damascenus vult quod dicatur Dei genitrix quam Christi genitrix. Si enim in Christo intelligitur divinitas et humanitas, immo intelligitur tota Trinitas, secundum Ambrosium, in nomine Christi, non videtur quod ulla fiat veritatis aut virginalis dignitatis imminutio.
Conclusio
Gloriosa Virgo appellanda est non tam Christotocos, quam mater et genitrix Dei iuste et veraciter et devote, ut exstinguatur error Nestorii.
Respondeo : Dicendum quod verba fidem christianam exprimentia debent esse ab errore longinqua et devotioni approximantia, maxime illa in quibus est sermo de Virgine Maria. Ipsa enim cunctas haereses interemit in universo mundo, Veritatem ex se ipsa concipiendo et pariendo ; ipsa enim reconciliationem toti generi humano promeruit : et ideo erga eam ardere debet omnis Christianorum devotio. Et propterea, quia beata Virgo illum concepit qui non tantum dicendus est Christus propter unionem, sed etiam Deus verus propter aeternam generationem, Dei genitrix debet dici, ut ex ipso vocabulo honoretur et impietatis error exstinguatur, qui dixit Mariam concepisse purum hominem. Ad cuius erroris fomentum Nestorius, ut narrat Damascenus, verus doctor, voluit eam Christi genitricem, non Dei genitricem appellare, quasi purum hominem genuisset. Et ideo Damascenus, verus doctor et Virginis amatbr, docet nos vocabulum hoc effugere, non quia falsum, sed quia haereticus sub illo volebat occultare venenum. Unde Damascenus, III libro, capitulo 12 : "Christotocon, id est Christi genitricem, non dicimus Virginem, quoniam in destructionem Theotocos, id est Dei genitricis, vocis nequam et inquinatus Nestorius cum patre eius diabolo invenit". Concedendae sunt igitur rationes ostendentes quod beata Virgo est Dei genitrix appellanda iuste et veraciter et devote.
Ad obiecta
Ad illud ergo quod obicitur de Damasceno iam patet responsio. Non enim negat eam esse Christi genitricem, eo quod sit falsum, sed quia haereticus sub illo verbo abscondebat venenum.
Ad illud quod obicitur, quod non est ei constibstantialis, dicendum quod mater Dei dicitur non propter hoc quod ipsa genuerit eum secundum divinam naturam, sed propter idiomatum communicationem et mysterii incarnationis expressionem et ipsius Virginis honorificationem. Unde ratio illa non valet non est mater Dei secundum divinam naturam : ergo non est mater Dei ; immo est ibi consequens, sicut si ita argueretur : hoc non praedicatur de illo per se : ergo non praedicatur de illo aliquo genere praedicandi.
Ad illud quod obicitur, quod Deus non dicitur genitor hominis, dicendum quod potest dici. Non tamen consuevimus ita uti illo vocabulo, quia illa appellatio non sic facit ad expressionem piae fidei sicut illa qua appellamus Virginem matrem Dei.
Ad illud quod obicitur, quare non dicitur Christotocos, dicendum quod nomen Christi magis communicatur creaturis quam nomen Dei. Unde et David dicitur christus Domini et alii reges Israel ; et ideo verbum illud magis erat propinquum errori. Nunc autem, quia ille error exstirpatus est, communiter eam vocamus et matrem Christi et matrem Dei, cum imploramus oculos misericordiae suae ad nos converti.