III, D. 4, Dubia
III, D. 4, Dubia
Dub. I.
In parte ista sunt quaestiones circa litteram. Et primo quaeritur de hoc quod dicitur : Uno nominato, tres intelliguntur, quia, nominata essentia, non de necessitate intelligitur persona : ergo nominata una persona, multo minus intelligitur alia. Item, si, nominata una persona, intelligitur alia, ergo dicto quod Pater generet, videtur quod et Filius generet.
Respondeo : Dicendum quod persona potest nominari respectu actus substantialis vel personalis. Si respectu actus essentialis, quia una essentia est in tribus, et quidquid essentiale convenit uni, convenit alteri ; et una persona nominata, nominatur et altera per necessitatem consequentiae, maxime cum actus ille est respectu effectus creati, in quo relucent appropriata tribus personis. Et sic patet responsio ad utramque obiectionem : utraque enim currit secundum praedicationem aliquam, quae ita convenit uni quod alio modo est extranea alteri.
Dub. II
Item quaeritur de hoc quod dicitur quod nati ex aqua et Spiritu Sancto non dicuntur filii aquae, sed matris Ecclesiae. Si enim Ecclesia non dicitur mater nisi secundum aliquam translationem, et similitude translativa potest reperiri in aqua sicut et in Ecclesia, videtur quod possint dici filii aquae sicut filii Ecclesiae. Iuxta hoc quaeritur, cum lumbricus naturaliter nascatur ex homine, quare non dicitur filius eius ?
Respondeo : Dicendum quod filius et pater non solum dicuntur ab originis habitudine, sed debent habere expressam similitudinem. Quoniam igitur aqua non habet expressam similitudinem ad eum qui renascitur, sed potius ad gratiam, per quam renascitur, Ecclesia autem expressam habet similitudinem ad eum qui in ea nascitur, quae nihil aliud est quam congregatio fidelium : ideo renati ex aqua dicuntur filii Ecclesiae, non filii aquae. Per hanc eamdem rationem lumbricus non debet dici filius hominis, quamvis ex ipso nascatur, per hoc quod non habet ad eum similitudinem. Et ideo recte Augustinus infringit illud argumentum per illa exempta : hoc nascitur ex illo, ergo est filius eius, quia filiatio plus dicit quam nativitas. Nam filiatio dicit originem cum assimilatione.
Dub. III.
Item quaeritur de hoc quod dicit : Dicuntur etiam filii gehennae non ex illa nati, sed ad illam praeparati. Ex hoc enim quod aliquid praeparatur ad aliquid post suum esse, videtur potius rationem patris quam filii in se habere. Ergo videtur quod potius deberent vocari patres gehennae quam filii.
Respondeo : Dicendum quod duplicem habet proprietatem filius respectu patris : una attenditur quantum ad emanatiotiem et altera quantum ad possessionis hereditationem ; et prima antecedit et secunda subsequitur. Et filii gehennae dicuntur non ratione primae proprietatis, sed ratione secundae, ad quam praeparantur per aliquam assimilationem in perversis actibus, in quibus imitantur diabolum, cuius habitatio est gehenna.
Dub. IV.
Item quaeritur de hoc quod dicit quod divina gratia fuit Christus corporaliter repletus. Si enim gratia non fuit in corpore, sed spiritu, non videtur quod fuerit repletus corporaliter, sed spiritualiter.
Respondeo : Dicendum quod hoc verbum, quo Christus dicitur repletus corporaliter gratia, tripliciter exponitur. Uno modo dicitur repletio corporalis per oppositionem ad umbram figurae : veritas enim se habet ad figuram sicut corpus ad umbram ; unde repletus corporaliter dicitur, id est vere, non tantum figurative. Alio modo potest exponi, ut dicatur corporaliter repleri, quia ipsum corpus fuit in unitatem personae assumtum. Unde per corporalem repletionem intelligimus perfectam corporis et gratuitam animae unionem. Tertio modo potest exponi, ut dicatur corporaliter repletus per similitudinem ad triplicem dimensionem, quia deitas fuit in Christo per essentiam, sicut in omnibus creaturis, et ita per modum longitudinis ; et per gratiam, sicut in omnibus Sanctis, et sic per modum latitudinis ; et per unionem, et sic per modum profunditatis. Et istud tactum fuit plenius expositum in primo libro, distinctione trigesima septima.
Dub. V.
Item quaeritur de hoc quod dicit : Natus de Spiritu Sancto, quia eum fecit. Hoc enim non habetur in Symbolo, sed conceptus de Spiritu Sancto, natus ex Maria Virgine. Quaeritur ergo quare magis attribuitur conceptio Spiritui Sancto quam nativitas ? Respondeo : Dicendum quod utrumque potest attribui utrique ; in Symbolo tamen magis attribuitur ipsa conceptio Spiritui Sancto quam nativitas, propter sanctificationem quae fuit in ipsa conceptione et quia nomen nativitatis plus appropinquat ad actum generationis et ipsa conceptio ad fabricationem corporis. Unde magis proprie dicitur conceptus de Spiritu Sancto. Haec enim praepositio de tenetur ibi, non materialiter nec substantialiter, sed potestative. Et ipsa conceptio potissime Spiritui Sancto habet attribui.
Dub. VI.
Item quaeritur de hoc quod dicit : Conceptus de Spiritu Sancto... quia per gratiam Dei et operationem etc. Si enim haec est ratio, videtur pari ratione quod Spiritus Sanctus eum genuit ; et hoc probatur per Glossam, Matthaei 3, 9 : Potens est Deus de lapidibus etc. : In huius rei testimonium Deus genuit de Sara filium. Ergo videtur quod multo fortius possit dici quod generavit filium de Virgine Maria, si concepit de Spiritu Sancto.
Respondeo : Dicendum est ad hoc quod, sicut in sequenti capitulo habetur, differt generare et facere, quia facere dicit operationem virtutis effectivae sive causae efficientis, maxime per voluntatem ; generare vero dicit productionem alicuius per modum naturae, maxime cum attenditur quantum ad deductionem rei in esse. Et ideo non conceditur aliquo modo quod ipsum genuit, quia ipsum formavit ex Virgine per voluntatem et gratiam, non per naturam. Quod vero obicit de Glossa, debet exponi causaliter : Deus genuit filium de Sara, id est, fecit ut Sara filium gigneret. Locutiones autem impropriae non sunt extendendae.