III, D. 5, Divisio Textus
III, D. 5, Divisio Textus
Supra egit Magister de mysterio incarnationis quantum ad veram unionem naturarum. In hac parte intendit inquirere uniendi modum. Et quoniam dupliciter contingit procedere inquirendo, aut secundum fidei stabilitatem aut secundum opinionis probabilitatem, ideo pars ista habet duas partes. In prima enim determinat de modo unionis illarum duarum naturarum secundum fidei assertionem, ostendens quod illa unio est in persona. In secunda vero determinat secundum diversorum doctorum opinionem, infra : Ex praemissis autem emergit quaestio.
Prima pars continet praesentem distinctionem, quae dividitur in duas partes. In prima movet Magister multiplicem quaestionem circa unionem duarum naturarum in persona sive circa assumtionem humanae naturae a divina. In secunda vero determinat, ibi : Haec inquisitio sive inquirendi ratio etc.
Prima pars remanet indivisa, sed secunda pars dividitur in tres partes. In quarum prima Magister determinat quaestionem principalem. In secunda vero quaestionem incidentem determinat, ibi : Sed quaeritur, utrum eadem divina natura etc. In tertia vero regreditur ad principalis quaestionis explanationem, ibi : Ideo vero non personam hominis etc. Prima pars dividitur in duas partes. In quarum prima respondet ad quaestionem propositam secundum triplicem eius articulum et perplexitatem ostendit esse quartum articulum propter apparentem contrarietatem auctoritatum. In secunda vero auctoritates, quae videntur esse contrariae, reducit ad intellectum, concordiam et veritatem, ibi : Nos vero omnis mendacii etc.
Secunda vero pars principalis, ubi determinat quaestionem incidentem, duas habet partes. In prima determinat primam dubitationem. In secunda solvit quamdam sophisticam rationem, ibi : Ex praemissis constat.
Similiter et tertia pars principalis, in qua solutionem principalem explanat, habet duas partes. In quarum prima praehabitam solutionem confirmat per rationem. In secunda vero dissolvit oppositiones, quae ipsam videntur impugnare, ibi : Hic a quibusdam opponitur, quod persona assumserit personam, etc. Subdivisiones partium in littera manifestae sunt. Intellectus autem generalis versatur circa assumtionem humanae naturae a divina in unitatem personae tam ex parte assumentis quam ex parte naturae assumtae
On this page