Text List

III, D. 5, A. 1, Q. 4

III, D. 5, A. 1, Q. 4

Utrum assumere possit convenire divinae naturae, abstracta omni persona.

Quarto quaeritur, utrum assumere convenire possit divinae naturae, abstracta omni persona.

Et quod sic, videtur. Abstractis omnibus personis, est intelligere Omnipotentem ; sed Omnipotenti nullum verbum est impossibile : ergo videtur quod, omni personalitate abstracta, possibile sit Deum carnem assumere.

Item, omni personalitate abstracta, adhuc est intelligere Deum summ bonum ; sed quia summe bonus est, diligit creaturam, et per nimiam caritatem suam assumsit humanam naturam : ergo, omni personalitate abstracta, adhuc est intelligere Deum carnem humanam posse assumer.

Item, omni personalitate abstracta, adhuc est intelligere Deum potentem creare et potentem genus humanum reparare ; sed reparat assumendo carnem : ergo videtur redire idem quod prius.

Item, omni personalitate abstracta, adhuc intelligitur Deus ut sapiens, ergo sciens et potens tyrannum superare et vincere ; sed assumtionis mysterium est ad tyrannum vincere et superare : ergo intelligitur ut potens carnem assumere.

Sed contra : Assumere est sibi unire : aut ergo in supposito aut in forma ; sed divina natura non potest sibi humanam unire in forma : ergo, si unit aliquo modo, necesse est unire in supposito et persona : ergo, abstractis suppositis et personis, impossibile est amplius assumtionem intelligere.

Item, assumtio dicit aliquam actionem ; sed nulla actio esse intelligitur alicuius nisi ut entis in actu ; nihil enim est in actu ens nisi prout est in supposito : ergo, supposito abstracto ; non est intelligere assumtionem aliquam.

Item, impossibile est intelligere ut humana natura assumatur, nisi assumatur in atomo vel in singulari, quia, sicut vult Damascenus, natura praeter singularia est in nuda consideratione. Ergo pari ratione impossibile est intelligere quod assumtio fiat in natura abstracta ab omni persona.

Item, impossibile est assumtionem alicuius competere alicui nisi post completum suum esse : nemo enim assumit sibi aliquid nisi postquam est completum ; sed perfecta completio naturae rationalis non est nisi persona : ergo, omni personalitate circumscripta, impossibile est quod natura humana assumatur a divina.

Conclusio

Circumscripta omni personalitate, non potest intelligi, a divina natura assumi humanam; circumscripta vero personalitate a fide determinata, assumtio haec potest intelligi

Respondeo : Dicendum quod dupliciter contingit in divinis circumscribere personalitatem per intellectum : aut simpliciter aut prout fides determinat. Simpliciter circumscribitur intellectus personalitatis, quando consideratur divina natura ut in se, non in aliquo supposito determinate et in quantum communicabilis est a multis, non in quantum est in hoc vel in illo. Et hoc modo divina natura consideratur per modum cuiusdam ordinabilis ad alium. Et hoc modo non intelligitur secundum rationem agendi nec patiendi, quia actio non attribuitur formae nisi in supposito. Et sic assumtio non potest ei convenire, tum quia natura talis non intelligitur ut agens, quia actio est formae in supposito ; tum etiam, quia natura talis, sic considerata, non habet in quo possit uniri cum humana natura : non enim potest uniri in forma. Et ista duo cadunt in intellectu huius vocabuli, quod est assumere ; et ideo ratione utriusque impedimentum est ut nequaquam naturae, consideratae in abstractione ab omni personalitate, possit assumtio intelligi convenire.

Alio modo : potest circumscribi a divinis personalitas, non simpliciter, sed per eum modum per quem fides determinat, scilicet Patris et Filii et Spiritus Sancti, ita tamen quod intelligatur ibi suppositum rationalis naturae, sicut intelligunt Iudaei et pagani. Et hoc modo potest intelligi assumtio convenire Deo, licet non ita congrue sicut intelligitur, praesupposita personali distinctione. Intellecto enim quod sola illa persona, quae est innascibilis, esset in divinis, posset utique humanitatem assumere, et intelligi potest quod Deus fieret homo ; sed tamen non ita congrueret sicut nunc, quia tunc non esset ibi ratio mediationis nec satisfactionis nec missionis, sicut nunc est, cum Filius a Patre mittitur et Patri pro homine satisfacit et mediator est inter Deum Patrem et genus humanum. Unde nullus intellexit unquam incarnationem nisi praeintellexerit personarum distinctionem.

Concedendum est igitur quod, circumscripta personalitate a fide determinata, etsi possit intelligi assumtio, non tamen ita congrue. Omni vero personalitate circumscripta, non contingit a divina natura assumi humanam. Unde concedendae sunt rationes ad istam partem, quia procedunt secundum istam viam.

Ad rationes

1-4. Ad illud vero quod obicitur in contrarium, quod divina natura, abstractis personis, intelligitur ut summe potens, ut summe sapiens et ut summe bona et ut creaturarum causa effectiva, ad omnes illas rationes responderi potest interimendo, si intelligatur quod fiat abstractio ab omni supposito. Necessario enim qui cogitat Deum cogitat ut aliquem habentem deitatem sive naturam intellectualem : alioquin non cogitat eum ut perfecte in se entem et nec ut perfecte potentem nec ut summe sapientem. Alter etiam intellectus est ibi, quia ad assumtionem non tantum requiritur causa efficiens, sed etiam illud in quo fiat unio. Et ideo esto quod, omni personalitate circumscripta, consideraretur divina natura in ratione perfecte potentis et sapientis, non tamen cogitari posset in ratione assumentis, quia non posset ibi esse intellectus unibilitatis.

PrevBack to TopNext