Text List

III, D. 5, A. 1, Q. 5

III, D. 5, A. 1, Q. 5

Utrum haec sit concedenda divina natura est caro facta.

Quinto et ultimo quaeritur, utrum haec sit concedenda divina natura est caro facta.

Rationes principales

Et quod sic, videtur. Ioannes Damascenus, et habetur in littera: "Aimus omnem et perfectam naturam deitatis in unam hypostasim incarnatam esse". Sed incarnari non est aliud quam carnem fieri : ergo, si haec est vera divina natura est incarnata et haec, scilicet divina natura est caro facta .

Item, nihil aliud est dicere Verbum est caro factum quam humana natura est assumta a Verbo ; sed humana natura est assumta non solum a Verbo, sed etiam a divina natura, sicut ostensum fuit supra : ergo videtur quod divina natura sit caro facta.

Item, nihil aliud est Verbum carnem fieri quam Dei Filium esse factum hominem ; sed Dei Filius est divina natura vel essentia, et propter unionem est communicatio idiomatum : ergo videtur quod sicut ista conceditur Verbum caro factum est, ita ista concedi debet divina natura est facta caro.

Sed contra : Magister in littera : "Melius hoc puto negare quam asserere". Ergo, secundum sententiam Magistri, videtur praedicta locutio esse neganda.

Item, quia Filius Dei est caro factus, conceditur quod Filius Dei fuit passus et mortuus, sed non conceditur divina natura est passa, vel mortua : ergo nec ista debet concedi divina natura est caro facta.

Item, quandocumque aliqua duo sic se habent quod formaliter sunt distincta, si dicatur unum fieri alterum, significatur unum converti in alterum, utpote si dicatur aqua facta vinum ; sed sic se habet caro et divina natura : cum ergo divina natura non sit in carnem conversa, videtur quod haec non sit concedenda divina natura est caro facta.

Est igitur quaestio, quare magis ista conceditur divina natura est incarnata quam ista divina natura et caro facta.

Conclusio

Locutio: divina natura est caro facta, non est admittenda.

Respondeo : Dicendum quod ista debet et potest concedi divina natura est incarnata, quia scripta legitur nec est simpliciter impropria. Duplicem enim facit intellectum, quorum unus est verus et catholicus, licet alius sit ambiguus : unus, cum dicitur divina natura est incarnata, id est, carni unita ; et hoc absque dubio verum est. Cum enim unio dicat relationem, simul cum hoc notat naturarum distinctionem et excludit confusionem ; et ideo ratione istius intellectus potest concedi divina natura est incarnata.

Potest etiam alius esse sensus divina natura est incarnata, id est, caro facta. Et ratione istius non admittitur communiter a doctoribus. Haec enim non recipitur divina natura est caro facta ; habet enim duplicem intellectum, et in uno intellectu est falsa et in alio intellectu est adeo expressiva quod potest deducere in errorem ; et ideo nullo modo recipitur. Duplicem autem habet intellectum praedicta locutio ex eo quod hoc quod est facta potest cadere inter subiectum et praedicatum et referri ad totum. Si cadit inter subiectum et praedicatum, tunc notat factionem circa divinam naturam respectu formae carnis ; et ideo sensus est divina natura est caro facta, id est, conversa in carnem ; et haec quidem simpliciter, est falsa. Si autem respiciat totum, sic sensus est divina natura est caro facta, id est, factum est ut divina natura sit caro ; et haec quidem, proprie loquendo, est falsa, quia caro non praedicatur de divina natura. Si autem intelligatur synecdochice, ut sit sensus divina natura est caro, id est, homo, etsi illud aliquo modo posset concedi propter convenientiam in hypostasi, quae facit idiomatum communicationem - propter hoc quod haec est vera homo est divina natura, id est, ille qui est homo - propter nimiam tamen expressionem tacenda est, ne videatur natura praedicari de natura vel naturarum fieri identitatem aut confusionem, quae omnia releganda sunt ab illa excellentissima unione et assumtione. Concedendae sunt igitur rationes ostendentes locutionem praedictam non esse admittendam, licet non multum cogant.

Ad rationes

Ad illud vero quod obicitur, quod divina natura est incarnata et conceditur, dicendum quod non est simile, sicut iam visum est.

Ad illud quod obicitur, quod propter humanae naturae assumtionem ista conceditur Verbum est factum caro, dicendum quod non est simile, quia Verbum dicit ipsam hypostasim, cui innititur ipsa humana natura et quam habet denominare. Et ideo non significatur ex hoc aliqua naturarum mutatio vel confusio, sed solum Verbi ad humanam naturam denominatio, ut dicatur Verbum esse homo. Non sic autem est cum dicitur divina natura est facta caro quia, cum istae naturae sint distinctae nec una habeat ab altera denominari, quamvis habeat alteri uniri, magis a proprietate et veritate praedicta locutio recedit.

Ad illud quod obicitur, quod Verbum fieri carnem non est aliud quam Verbum fieri hominem, dicendum quod verum est. Et quoniam ista est vera et propria Verbum est factum homo, figurativa locutio, quae in eam immediate resolvitur, non est via ducendi in errorem, immo concedi potest satis catholice. Haec autem divina essentia facta est homo, quamvis non sit omninb falsa, quia pypostasis praedicatur de divina natura per identitatem, non tamen est adeo propria sicut ista Filius Dei factus est homo, immo nimium sit expressiva. Et propterea locutio figurativa, in qua significatur per synecdochen caro sumi pro toto homine, simpliciter respuitur, pro eo quod magis recedit a sermonis proprietate et ab expressione veritatis et approximat intellectui erroris. Qua de causa multae negantur locutiones a doctoribus theologiae, ne paralogizeritur et decipiantur simplices ; qui nesciunt vocabulorum virtutes.

PrevBack to TopNext