III, D. 5, A. 2, Q. 1
III, D. 5, A. 2, Q. 1
Utrum concedendum sit naturam humanam assumtam esse a Deo.
Circa primum sic proceditur et quaeritur, utrum sit concedendum quod humana natura sit assumta a Deo.
Rationes principales
Et quod sic, videtur. Ad Philippenses 2, 7 : "Semetipsum exinanivit, formam servi accipiens". Sed veritas naturae attenditur quantum ad propriam formam : ergo, si asumsit formam hominis, assumsit hominis naturam.
Item, nullus est verus homo nisi vere habeat humanam naturam ; sed Dei Filius verus homo est : ergo habet humanam naturam in se. Sed non habet eam per aeternam generationem : ergo habet per assumtionem. Igitur assumsit humanam naturam.
Item, quicumque est alicuius filius naturalis, communicat cum eo in natura ; sed Dei filius est Virginis filius naturalis : ergo communicat cum ea in natura. Aut igitur illam naturam habuit ab aeterno vel ex tempore. Constat quod non ab aeterno, sed ex tempore. Si ex tempore, aut ex propria virtute aut ex aliena. Constat quod ex virtute propria ; sed quod accipit quis virtute propria dicitur assumere ; restat igitur quod humana natura sit a Deo assumta.
Sed contra : Omne quod assumitur, est, antequam sit assumtum ; sed humana natura Christi non fuit ante unionem ipsius cum Verbo : ergo non videtur quod fuerit assumta a Verbo.
Item, omne quod assumitur ab aliquo, fit aliquo modo unum cum eo a quo assumitur, quia assumtio ordinatur ad unionem : ergo, si humaha natura assumitur a Deo, fit unum cum Deo. Sed quae sunt eadem, unum potest praedicari de altero : ergo humana natura est Deus et e converso ; sed hoc est falsum : ergo et illud ex quo sequitur, scilicet quod humana natura sit a Deo assumta.
Item, omne quod assumitur ab aliquo ad unionem, acquirit proprietatem aliquam eius a quo assumitur et cui unitur ; sed humana natura non acquirit aliquam proprietatem ipsius Verbi ; nulla enim proprietas. Verbi dicitur de humana natura : ergo non videtur quod ipsa a Verbo Dei fuerit assumta.
Item, Boethius, in libro De duabus naturis et una persona Christi, ponit quatuor definitiones naturae, quarum nulla videtur competere assumtioni divinae. Ergo, si recte et sufficienter definit naturam, non videtur esse concedendum quod humana natura sit assumta a Deo. Quod patet discurrendo per singulas notificationes, quarum prima est : Natura est earum rerum, quae, cum sint, quoquo modo intellectu capi possunt. Hoc modo non potest accipi, cum dicitur humana natura est assumta, quia, si unam proprietatem hominis vel partem. assumsisset, videtur assumsisse humanam naturam. Secunda definitio naturae est : Natura, est vel quod agere vel quod pati potest. Et adhuc ista notificatio non competit sibi, quia secundum istum modum sibi sufficeret assumsisse solum animam ad hoc quod diceretur assumsisse humanam naturam. Tertia notificatio est : Natura est principium motus et quietis per se et non secundum accidens. Adhuc nec ista competit, quia sufficeret, si solum corpus assumsisset. Quarta notificatio est haec : Natura est unamquamque rem informans specifica differentia. Sed nec etiam isto modo videtur assumtioni competere, quia, sicut dicit Damascenus, III libro capitulo 11 : Verbum incarnatum non eam quae nuda contemplatione consideratur assumsit naturam non enim incarnatio hoc esset, sed fictio et deceptio incarnationis neque eam quaespecie consideratur, sed eam quae est in atomo. Ergo nullo modo videtur esse concedendum quod Deus humanam naturam assumsit.
Conclusio
Vere et proprie loquendo, concedi potest et debet, quod humana natura est a Deo assumta
Respondeo : Dicendum quod vere et proprie loquendo, concedi potest et debet humanam naturam a Deo assumtam esse, pro eo quod, sicut dicit Philosophus "natura accipitur et pro vera materia et pro vera forma", et de his dicitur secundum quamdam analogiam. Quoniam igitur Deus assumsit carnem et animam humanam, et caro est principium hominis materiale, anima vero formate, hinc est quod vere, non solum humanam naturam, sed etiam totam humanam naturam dicitur assurnsisse. Et concedendae sunt rationes ad hoc inductae.
Ad rationes
Ad illud quod obicitur, quod nihil assumitur nisi ens, dicendum quod hoc dupliciter potest intelligi. Uno modo sic : nihil assumitur nisi ens in ipsa assumtione ; et hoc quidem verum est nec habet instantiam in proposito, quia humana natura simul habuit esse et esse assumtum. Alio modo potest intelligi, ut nihil assumatur nisi prius, sit quam assumatur ; et si hoc intelligitur de esse in potentia, veritatem habet, quia assumta natura prius est in potentia materiae vel efficientis quam uniatur ipsi assumenti. Si autem intelligatur quantum ad esse in actu, sic non habet veritatem, in ea potentia maxime quae sirnul potest rem fabricare et sibi unire. Unde, si quis posset vestimentum in dorso suo facere, simul esset vestimenti compositio et vestimenti assumtio. Per hunc modum intelligendum est in proposito.
Ad illud quod obicitur, quod assumtio unum facit etc., dicendum quod verum est ; non tamen omnimode facit unum, sed secundum quod competit comparatione assumentis ad assumtum. Si autem in aliqua assumtione reperitur unio, potissime reperitur in assumtione humanae naturae a Verbo, quia non tantum est ibi unitas per adiacentiam, sed etiam est ibi unitas quae est ipsius naturae ad hypostasim suam. Haec autem unitas aliquo modo admittit differentiam in omni creata natura ; unde de nulla hypostasi, cuius sit natura creata, conceditur quod sit sua essentia vel natura in abstractione, sed solum per modum concretionis ; unde non dicitur quod Petrus sit humanitas, sed quod Petrus sit homo. Per hunc modum intelligendum est in proposito, quia, quamvis Deus non sit humana natura, est tamen homo. Et propterea non cogit illa ratio unum non praedicatur de altero in abstractione, ergo non habent identitatem sive unitatem assumtioni competentem.
Ad illud quod obicitur, quod omne quod assumitur ab aliquo acquirit aliquam proprietatem, dicendum quod verum est quod aliquam proprietatem acquirit ; sed hoc potest esse in recto vel in obliquo vel ratione suppositi vel ratione formae. Et quamvis non videatur humanae naturae acquiri proprietas ex ratione formae, acquiritur ratione suppositi ; quamvis etiam non conveniat ei proprietas in recto, convenit in obliqua, secundum quod natura abstractive sumitur.
Ad illud quod obicitur : secundum quam illarum notificationum accipitur ibi natura ? dico quod secundum omnem potest accipi, maxime tamen secundum ultimam, quia completivam et specificam habuit hominis differentiam. Nec valent illae instantiae, quia Christus dicitur non solum assumsisse humanam naturam, sed totam humanam naturam ; nec dicitur assumsisse specificam differentiam, secundum quod specifica differentia sumitur per abstrationem a singularibus, sed assumsit specificam differentiam in particulari veraciter existentem ; et hoc modo datur intelligi nomine naturae. In hoc enim differt essentia a natura, quia essentia nominat rei formam in quadam abstractione, patura eam nominat entem in motu et materia ut naturalium operationum principium. Et ideo doctores catholici magis isto verbo uti voluerunt Deus assumsit humanam naturam, quam hoc Deus assumsit humanam essentiam, quamvis utraque sit vera ; ista enim est magis propria.