III, D. 5, A. 2, Q. 2
III, D. 5, A. 2, Q. 2
Utrum Deus assumserit humanam personam.
Rationes principales
Et quod sic, videtur. Boethius, definiens personam, dicit quod est "individua substantia rationalis naturae". Sed Christus assumsit individuam substantiam rationalis naturae, ut dicit Damascenus: "Assumsit enim naturam in atomo". Ergo assumsit personam.
Item, ad dignitatem singularis spectat ut illud singulare sit persona : persona enim nomen est dignitatis ; sed natura assumta in Christo aeque vel magis nobilis est quam sit in aliquo alia homine : si igitur in aliis non amittit rationem personae, videtur quod in Christo habeat potissime. Ergo etc.
Item, anima rationalis unita carni facit personam ; sed, cum Deus humanam carnem assumsit, animam rationalem carni coniunxit : ergo, si assumsit animam carni coniunctam, videtur quod assumserit personam.
Item, persona non gignit nisi personam ; sed Dei Filius assumsit quod Virgo genuit : ergo, si Virgo persona fuit, videtur quod Deus ex ea personam assumserit.
Item, hoc ipsum ostendit Boethius tali ratione : in Christo non est nisi una persona : ergo, si Dei. Filius assumsit personam, idem assumsit se ipsum ; sed hoc est falsum et non intelligibile : ergo et illud ex quo sequitur, scilicet quod persona fuerit a Verbo assumta. Probat autem primam propositionem sic, scilicet quod Christus sit unus in persona : omne quod est, ideo est quia unum est. Si ergo Christus est, necesse est unum esse ; sed non est un um in natura : ergo necesse est esse unum in persona.
Item, hoc ipsum ostenditur per nominis rationem. Persona enim dicit quid completum et distinctum ultima completione ; sed quod assumitur, eo ipso quod assumitur, ad completius ordinatur : ergo videtur quod in se non habeat rationem personae.
Item, si assumsit, aut consumsit aut conservavit. Constat quod non consumsit, quia divina natura humanae nihil nobilitatis abstulit. Si conservavit, ergo, cum assumens non sit assumtum, restat quod in Christo sint duae naturae et duae personae, scilicet humana et divina : ergo nec Deus est homo, nec homo est Deus : igitur non est ibi aliqua unio, ac per hoc nec assumtio. Si igitur est ibi assumtio vera, manifestum est quod persona non est assumta.
Conclusio
Falsum omnino est, quod persona divina assumserit personam humanam
Respondeo : Dicendum quod omni modo falsum est quod persona personam assumserit. Hoc enim tripliciter potest intelligi : aut quod ipsum assumtum fuerit persona ante assumtionem aut quod fuerit persona in assumtione aut quod fuerit persona post assumtionem. Quolibet istorum trium modorum sumta, sententia praedicti sermonis est falsa. Nam primus repugnat veritati conceptionis, secundus veritati asssumtionis et tertius veritati unionis.
Primus namque, qui hoc ponit quod ante assumtionem fuerit persona, veritati conceptionis repugnat. Si enim ante fuit persona quam esset Deus, Virgo Maria non concepit Deum, sed hominem purum ; quod est contra Evangelium et conceptionis articulum. Secundus vero modus, qui ponit hominem illum tempore assumtionis fuisse personam, veritati assumtionis repugnat. Si enim in assumtione fuit persona et post assumtionem desiit esse persona, potius ini psa assumtione persona consumebatur quam assumebatur ; non igitur fuit illa vera assumtio, sed magis consumtio. Tertius vero modus intelligendi, quod persona fuerit post assumtionem illud quod assumtum est, veritati unionis repugnat. Si enim assumens differt ab assumto, et illud quod assumtum est, est persona, et qui assumsit simititer est persona : ergo in Christo sunt duae personae ; et duae sunt in eodem naturae, hoc constat : ac per hoc nulla est ibi unio ; ac si hoc, nulla est incarnatio nec humani generis reparatio. Quod adeo est absurdum ut totius fidei christianae perimat fundamentum.
In hunc autem errorem pessimum decidit Nestorius, ut dicit Boethius, pro eo quod nescivit distinguere inter personam et naturam. Pro eo enim quod vidit in Christo dupliplicem esse naturam, intellexit duplicem esse personam. Eutyches vero ex eadem causa erravit, sed non eodem modo. Quia enim nescivit discernere inter personam et naturam et vidit quod in Christo non poterat esse nisi una persona, ex hoc compulsus est ponere quod in Christo non est nisi una natura. Et ideo sicut duo fuerunt errores in divinis, scilicet Arii et Sabellii, pro eo quod nesciverunt distinguere inter naturam et personam, sic duo fuerunt errores circa incarnationem Christi, videlicet Eutychis et Nestorii. Catholica vero Ecclesia per medium istorum errorum pertransiit, dicens in deitate plures esse personas et unam naturam, et in Christo ptures naturas et unam personam. Et ideo simpliciter concedit personam assumsisse naturam et negat personam assumsisse personam, sicut Magister dicit in littera. Unde rationes sunt concedendae inductae pro ista parte.
Ad rationes
Ad illud quod obicitur in contrarium, quod persona est rationalis naturae individua substantia, dicendum quod individuum in notificatione personae triplicem importat distinctionem, videlicet singularitatis, incommunicabilitatis et supereminentis dignitatis. Individuum enim dicitur quod est in se indivisum et ab aliis distinctum. Distinctionem singularitatis voco quod aliquid non sit commune ad plura, sed dicatur de uno solo ; propter quod Socrates dicit individuum, homo vero non dicit individuum. Distinctionem incommunicabilitatis dico quod aliquid non sit alicuius pars sive veniens in compositionem tertii ; unde pes vel manus hominis, proprie loquendo, non dicitur individuum. Distinctionem supereminentis dignitatis intelligo illam quae accipitur a proprietate digniori. Hoc enim nomen persona sumtum est a dignioribus ; unde non reperitur nisi in individuo nobilissimae creaturae, utpote rationalis, et ratione suae nobilissimae proprietatis. Quoniam igitur natura humana, assumta a Christo, ordinata est ad nobiliorem proprietatem eiusdem personae secundum alteram naturam, bine est quod non tenet ibi proprietatem personalitatis. Cadit enim ab una proprietate, quae quidem est supereminentis dignitatis, a qua quidem non cadit persona Verbi secund um divinam naturam. Et sic patet quod distinctio personae et ratio illa non valet, quia notificatio personae, recte intellecta, non convenit humanitati assumtae.
Ad illud quod secundo obicitur iam patet responsio ex hoc quod iam dictum est, quia natura asumta in Christo eo ipso est nobilior quod in nobiliori persona stabilitur, quia non in persona creata, sed in persona increata. Unde ordinatio ad dignius, quamvis auferat rationem superpositionis, non aufert dignitatis proprietatem. Melius enim est subesse superiori quam superesse alicui inferiori. Sicut perfectior est anima cum possidetur a Deo quam cum possidet res creatas ; et melius nubit virgo nobilis, cum contrahit matrimonium cum rege cui subsit, quam eum contrahit cum rustico cui praesit. Unde esto quod Deus aliquem assumeret qui iam est persona vel ens actu, ille, cum desineret esse persona, nihil tamen dignitatis amitteret ; esset enim persona secundum naturam assumentem, quamvis non secundum naturam assumtam.
Ad illud quod obicitur, quod anima rationalis unita carni facit personam, dicendum quod verum est, quando anima et caro non coniungitur digniori ; tunc enim non solum ex anima et carne constituitur ipsa natura, sed ex ipsa natura hypostasis et persona. Non sic autem est in proposito, quia anima et caro fuerunt sibi invicem unita ipsi Verbo, nec in aliquo instanti fuit anima illa quin esset unita Verbo ; et ipsa hypostasis aeterna erat, in qua couniebantur corpus et anima : et ideo non constituebant personam, sed solum naturam. Et ideo non sequitur, quodsi Dei Filius assumsit animam carni unitam, quod assumserit personam, quia non prius fuit ipsi carni unita quam esset assumta, quidquid sit de ordine secundum naturam.
Ad illud quod obicitur, quod beata Virgo genuit personam, dicendum quod verum est, quia genuit Filium Dei ; sed quoniam persona generatur ratione naturae, et duplex est natura in illa persona, scilicet creata et increata, ideo ratione duplicis naturae duplex convenit ei generatio, scilicet temporalis et aeterna : temporalis, in qua assimilatur Matri ; aeterna secundum naturam, in qua assimilatur Patri, ideo non cogit ratio illa. Quamvis enim generatio conveniat personae, convenit tamen ei ratione naturae ; hoc maxime verum est in generatione creata, in qua est non tantum personalis distinctio, sed naturalis multiplicatio.