Text List

III, D 1, A. 2, Q. 3

III, D 1, A. 2, Q. 3

Quae trium personarum fuerit ad incarnationem magis idonea.

Tertio quaeritur, quae trium personarum fuerit ad incarnationem magis idonea. Et ostenditur primo, quod persona Patris.

Rationes principales

Illius enim est recreare, cuius est creare ; sed creatio maxime attribuitur et convenit potentiae Patris, ergo et recreatio : ergo pari ratione videtur quod et incarnatio.

Item, illius est filios adoptare cuius est generare ; sed incarnatio ordinatur ad adoptionem, sicut dicitur ad Galatas 4, 5 : ergo videtur quod maxime competit ei cui convenit generare : ergo maxime convenit Patri. incarnari.

Item, Filius totum quod habet, habet a Patre : ergo magis decet Patrem habere aliquid quod non habeat Filius, quam Filium quod non habeat Pater. Si igitur incarnatio facit humanam naturam haberi a persona quae incarnatur, videtur quod hoc magis competat personae Patris quam personae Filii.

Quod autem magis competat personae Spiritus Sancti, ostenditur.

Quia quod maxime habet rationem gratiae maxime competit missioni Spiritus Sancti ; sed quod Deus factus est homo, hoc est summa gratia, sicut vult Augustinus, XIII De Trinitate : ergo videtur quod hoc magis debuerit esse in persona Spiritus Sancti quam in persona Filii.

Item, Spiritus amoris facit nos filios Dei adoptivos, secundum illud ad Romanos 8, 15 : "Non accepistis spiritum servitutis iterum in timore, sed spiritum" etc. Ergo, si incarnatio est ut fiamus filii Dei adoptivi, videtur quod incarnatio maxime debuerit esse in persona Spiritus Sancti.

Item, mitti dicit subauctoritatem in misso, ergo ei magis convenit mitti in quo magis reperitur ratio subauctoritatis ; sed ratio subauctoritatis magis reperitur in persona Spiritus Sancti quam Filii : ergo, si incarnatio est in carnem missio, videtur quod magis conveniat Spiritui Sancto quam Filio.

Quod autem magis competat Filio, videtur. Magis decet personam mediam tenere rationem mediatoris quam aliam ; sed incarnatio est ordinata ad effectum mediatoris, persona autem media in Trinitate est persona Verbi : ergo etc.

Item, magis decet Filium Dei esse hominis filium quam aliam persouam ; sed per incarnationem ille qui incarnatur efficitur Virginis filius : ergo videtur qtiod personam Filii incarnari sit magis decens et congruum.

Item, convenientius est Filium supplicare Patri quam aliam personam ; sed incarnatio ad hoc ordinatur ut sit aliquis mediator, qui pro hominibus intercedat ad Deum : ergo etc.

Conclusio

Convenientius fuit, Filium incarnari quam aliam personam divinam

Respondeo : Dicendum quod persona Verbi ad incarnationem inter ceteras personas fuit magis idonea, sive loquamur de ipsa incarnatione in se sive prout ordinata est ad humani generis redemptionem.

Si enim loquamur de ipsa incarnatione in se, magis congruum fuit personam Filii incarnari, et in quantum est Imago et in quantum est Verbum et in quantum est Filius. In quantum est Imago, quia homo assumtibilis erat ratione dignitatis imaginis ; et quia Filius est Imago Patris, ideo magis conveniens _erat Filii personam assumere creaturam. Rursus, quia Filius Dei Verbum est Patris, sic procedit ab ipso ut Pater se manifestet per ipsum ; et ideo, sicut ad intentionis manifestationem verbum intelligibile copulatur voci sensibili, sic ad divinitatis revelationem Verbum Patris congruum fuit uniri carni. Postremo, quia Filius est semel genitus ab aeterno et sic congruebat Deum carnem assumere ut esset de genere hominum, et ita hominis filium, et ideo decebat ipsum magis incarnari quam Patrem vel Spiritum Sanctum. Et hoc est quod dicit Augustinus, in libro De Trinitate, et Magister, in littera, quod Dei Filius non quaesivit nisi matrem in terris, quia iam habebat Patrem in caelis. Magis igitur decens fuit Filium incarnari quam aliam personam, si loquamur de ipsa incarnatione in se.

Fuit etiam magis congruum, si loquamur de ipsa incarnatione per comparationem ad generis humani redemptionem ; et hoc apparet, si consideremus hominis lapsum et reparandi modum et reparationis fructum. Si consideremus hominis lapsuni, videbimus quod lapsus f uit appetendo falsam Dei similitudinem et aequalitatem ; et quia Filio primo attribuitur aequalitas, hinc est quod quasi ex ipso sumsit homo lapsus occasionem ; et ideo inde sumere debuit reparationem. Et hoc dicit Bernardus, explanans illud quod dicitur Ionae 1, 12 : Propter me orta est haec tempestas ; tollite me et mittite in mare. Aut certe in hoc quod homo praesumserat Dei similitudinem, directe contra Filium peccavit ; et ideo Filio magis competebat vindicta et indulgentia. Et hoc est quod dicit Anselmus, in libro Cur Deus homo : Homo, pro quo erat oraturus, et diabolus, quem erat expugnaturus, ambo falsam Dei similitudinem praesumserant. Unde. specialius adversus Filium peccaverunt. Illi itaque, cui specialiter fit iniuria, convenientius attribuitur culpae vindicta et indulgentia. Rursus, si consideremus modum reparationis, magis competit Filio. Reparati enim sumus per mediatoris obedientiam et supplicationem ; et quia magis competit filium supplicare patri et obedire, hinc est quod magis competit personae Filii incarnari quam alii. Unde Anselmus, in libro Cur Deus homo : Convenientius sonat Filium supplicare Patri quam aliam personam. Postremo, si consideremus reparationis fructum vel effectum, magis competebat Filio incarnari, quia incarnatio ad hoc ordinatur ut simus filii Dei. Si ergo posterius per illud habet reduci quod est prius in eodem genere, congruum fuit ut filii Dei efficeremur per eum qui est Filius naturalis. Unde Augustinus, in IV De Trinitate : "Ut homo ex Deo nasceretur, primo ex ipsis natus est Deus. Oportuit enim ut per eum efficeremur filii adoptivi qui est Filius naturalis".

Et sic patet per omnem modum quod convenientius fuit Filium incarnari quam alium. Unde concedendae sunt rationes quae ad hoc inducebantur.

Ad rationes

Ad illud quod obicitur, quod Patri magis convenit opus recreationis, sicut creationis, dicendum quod Pater sic est auctor recreationis sicut et creationis ; et sicut per Verbum omnia fecit, sic et per Verbum omnia refecit. Sed ex hoc non sequitur quod Pater magis debuerit incarnari, quia incarnatio non respicit personam auctoris, sed mediatoris. Et quia ratio mediationis non convenit Patri, sed potius Filio, hinc est quod non sequitur quod incarnatio magis conveniat Patri quam Filio, immo potius e conversa.

Ad illud quod obicitur de adoptione, dicendum quod verum est quod adoptio convenit Patri tamquam principali auctori ; sed. hoc non debet facere nisi per Filium, cuius tota est hereditas et per quem alii ad hereditatem debent admitti.

Ad illud vero quod obicitur, quod Filius habet a Patre quidquid habet, dicendum quod Filius dicitur aliquid habere per naturalem originem, aliquid per gratuitam unionem. Et si primo modo intelligatur, quidquid habet, habet a Patre, ita quod idem quod est in Filio a Patre, est in Patre a se ipso, in essentialibus loquendo. Si autem loquamur de eo quod habet per gratuitam unionem, sic habet a Patre tamquam a principio effectivo, non tamquam a generante, quia secundum illud Filius est minor Patre, et quia magis decet Filium secundum humanam naturam esse minorem Patre, hinc est quod isto modo magis competit Filium habere aliquid quod non habeat Pater, quam e conversa.

Ad illud quod obicitur, quod magis convenit Spiritui Sancto, quia haec est summa gratia, dicendum quod per illam rationem non concluditur quod incarnatio debeat fieri in persona Spiritus Sancti, sed quod optis incarnationis debeat attribui Spiritui Sancto ; et hoc melius videbitur infra. Et similiter respondendum est ad hoc quod sequitur de adoptione.

Ad illud quod obicitur de missione, dicendum quod missio in carnem fuit ad redimend um a servitute ; et quia oportet prius hominem liberari a servitute quam adoptari in filium, hinc est quod missio in carnem ei personae competebat cui primo competebat mitti ; et quia persona Filii habet mitti solum a Patre, persona Spiritus Sancti habet mitti ab utroque, hinc est quod primo decebat Filium mitti in carnem, ut, redemptione facta, idem ipse cum Patre mitteret Spiritum Sanctum in mentem Et hoc est quod dicit Apostolus ad Galatas 4, 4-6 : Cum venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum etc. ; et post : Ut adoptionem filiorum Dei etc. ; et post : Quoniam autem estis filii Dei, misit Deus Spiritum Filii sui in corda vestra. Propterea non sequitur quod, si maior ratio subauctoritatis est in Spiritu Sancto quam in Filio, quod propterea debuerit in carnem mitti, immo potest inferri contrarium. Pater enim, quia a nullo est, rion debuit mitti. Et hoc est quod dicit Augustinus, IV De Trinitate: Conveniens non erat ut Pater ab alio mitteretur, quia ab alio non erat. Conveniens autem fuit ut primo Filius mitteretur, quia a solo Patre est, deinde Spiritus Sanctus, qui est a Patre et a Filio. Primo Filius venit, ut homines liberarentur ; deinde Spiritus Sanctus, ut homines beatificarentur.

PrevBack to TopNext