Text List

III, D. 5, A. 2, Q. 3

III, D. 5, A. 2, Q. 3

Utrum ponenda sit intentio personalitatis in anima separata, omni unione circumscripta.

Tertio quaeritur utrum sit ponere intentionem personalitatis in anima separata, omni unione circumscripta.

Rationes principales

Et quod sic, videtur. Primo patet per Magistrum in littera : "Anima absoluta a corpore persona est, sicut angelus": Sed angelus vere et proprie persona est : ergo et anima separata.

Item, sicut consuevit communiter distingui : persona est res distincta proprietate ad dignitatem pertinente ; sed anima separata est distincta res, quod patet : ergo est persona.

Item, ratio quare humana natura in Christo non est persona, est propter unionem ad dignius ; sed, cum anima unitur corpori, non unitur digniori rei, et anima, circumscripta assumtione et unione, complete habet illam rationem in se quam ponit Boethius : "Persona est individua substantia rationalis naturae". Ergo videtur quod ratio personalitatis conveniat animae separatae et proprie et vere.

Item, contingit animam separatam comparari ad angelum et contingit comparari ad alteram animam, et quae est comparatio unius angeli ad alterum, eadem est comparatio unius animae ad alteram ; sed anima separata differt secundum speciem ab angelo sicut et angelus ab anima : ergo, a simili, sicut inter unuin angelum et alterum est discretio personalis, sic inter unam animam et alteram. Sed quae habent discretionem personalem, habent intentionem personalitatis : ergo plenam rationem personalitatis contingit reperiri in anima separata.

Item, cuicumque convenit loqui de se ut de se, est persona ; sed animae separafae convenit loqui de se ut de se : contingit enim ad ipsam dirigere sermonem, sicut ad animam Petri et Pauli dirigimus ; et constat quod versa vice possunt nobis voluntatem suam exprimere, sicut aliquibus expresserunt. Ergo videtur quod anima separata vere et proprie sit persona.

Item, anima per separationem sui a corpore non habet conditionem deteriorem, sed statum digniorem ; sed quamdiu spiritus rationalis erat in corpore et corpori unitus, non carebat ratione personali : ergo nec quando est a corpore separatus.

Sed contra : Persona est per se una ; sed quod venit aliquando ad constitutionem tertii non est per se unum et distinctum : ergo quod est natum uniri ad constitutiortem tertii non est persona. Sed anima rationalis est huiusmodi : ergo etc.

Item, persona dicit quid completissimum in genere substantiae, ita quod non est ordinatum ad ulteriorem perfectionem in eodem genere ; sed anima rationalis est ordinata ad constituendum hominem : ergo non habet intentionem personae.

Item, anima rationalis, cum est unita carni, ut dicit Magister, non est persona. Ergo si, quando est separata, habet rationem personae, igitur digniorem modum habet existendi extra corpus. Si ergo natura semper desiderat quod melius est, videtur quod anima nunquam desideret uniri corpori ; videtur etiam ex hoc quod, cum anima unitur corpori, sit ei praeiudicium, et cum separatur, quod non sit ei poena, sed praemium ; quae omnia falsa sunt et absurda : ergo et illud ex quo sequitur, videlicet quod anima separata etc.

Item, si anima separata est persona, cum assumere sit actus personae conveniens, sicut divina persona dicitur corpus assumere, cum corpus ei unitur, et similiter angelus, per consimilem modum anima,diceretur assumere corpus proprium, cum eidem rursus coniungitur ; quodsi hoc non recipitur, videtur quod nec praemissum esset concedendum, scilicet quod anima separata sit persona sicut angelus.

Conclusio

Anima separata a corpore non habet plene rationem personalitatis

Respondeo : Dicendum quod, sicut apparet ex textu, opinio Magistri fuit quod anima separata sit persona ; et haec opinio fuit magistri Hugonis de Sancto Victore. Ratio autem quae movit eos ad hoc ponendum, fuit actualis distinctio et completio reperta in anima separata, quoniam actus nobiles liberius exercet et perfectius quam exerceat in corpore.

Haec tamen opinio non sustinetur communiter a doctoribus. Ratio huius est, quoniam ad completam rationem personae requiritur, ut dictum fuit supra, distinctio singularitatis et incommunicabilitatis et supereminentis dignitatis. Quamvis autem. in anima separata sit reperire singularitatem et dignitatem, non est tamen reperire incommunicabilitatem, quia appetitum et aptitudinem habet ut uniatur corpori ad constitutionem tertii. Et ideo necesse est ipsam carere distinctione personalitatis ; quoniam, si completior est anima dum appetitus eius terminatur quem habet respedu corporis resumendi, sicut vult Augustinus, XII Super Genesim ad litteram, et tunc non habet in se intentionem personae, necessario sequitur quod personalitate careat, cum est separata a corpore. Alioquin sequerentur praedicta inconvenientia, videlicet quod unio esset praeternaturalis et separatio non esset poenalis ; iterum, quod unio esset in animae praeiudicium et separatio in praemium ; quorum quodlibet falsum est.

Et ideo non immerito in hac opinione communiter non sustinent Magistrum, quamvis aliqui velint dicere quod Magister intellexerit de anima separata, circumscripta unibilitate ad corpus ; et hoc est potius verbi palliatio quam expositio, sicut patet aspiciendo ad verba ipsius. Praeterea, unibilitas sive aptitudo uniendi cum corpore non est animae accidentalis, sed est ipsi animae essentialis, et ita non potest ab ea separari vel circumscribi, salva ipsius natura, sicut superius in secundo libro ostensum fuit. Posset tamen dici ob reverentiam ipsius quod non voluit dicere quod tata ratio personalitatis competeret animae separatae, sed quod, hoc supposito quod anima separata esset persona, adhuc non esset persona, in Christo, quia esset coniuncta cum divina persona. Quidquid autem sit de intentione Magistri, hoc concedendum est quod ratio personalitatis non est plene circa animam separatam. Unde concedendae sunt rationes ad hoc inductae.

Ad rationes

Ad illud vero quod obicitur de auctoritate Magistri, iam patet responsio per iam dicta.

Ad illud vero quod obicitur, quod anima separata est res distincta proprietate ad dignitatem pertinente, dicendum quod non est ibi ratio distinctionis, secundum quod convenit personae intentioni secundum illam triplicem conditionem quae superius assignata est.

Ad illud quod obicitur, quod cum anima unitur corpori, non unitur digniori rei, et ita unibilitas ad corpus non aufert animae personae proprietatem, dicendum quod hoc verum esset, si anima esset persona per se ; tunc enim ratione personae non privaretur ex hoc quod corpori coniungeretur. Si ergo ratione personae caret, cum corpori coniungitur, patet quod non est persona, cum est a corpore separata. Hoc autem non est propter defectum dignitatis, sed propter defectum incommunicabilitatis, quamvis non incongrue posset dici quod ad ipsam unibilitatem per modum compositionis sequitur quaedam indigentia et defectus a completione dignissima.

Ad illud quod obicitur, quod anima differt specie ab angelo, secundum quod ei comparatur, dicendum quod ratio personalitatis plus dicit completionem quam intentio speciei. Nam Christus secundum humanam naturam continetur sub specie hominis, quamvis secundum illam naturam non habeat intentionem personalitatis. Et ideo non sequitur, quodsi animae separatae conveniat specifica differentia respectu angeli, quod propter hoc conveniat et discretio personalis respectu alterius animae. Nec sequitur differt numero ab alia anima, ergo differt personaliter, quia distinctio secundum numerum in plus est quam distinctio personalis.

Ad illud quod obicitur, quod cui competit loqui de se ut de se etc., dicendum quod verum est, accipiendo large personam, secundum quod persona dicitur esse in nomine vel pronomine ; secundum quod reddit suppositum verbo. Hoc autem modo non loquimur hic de persona, quia haec est consideratio grammatici, non theologi ; sic enim magis respicit modum significandi quam proprietatem rei.

Ad illud quod ultimo obicitur, quod anima gloriosa propter separationem a corpore non habet conditionem deteriorem, dicendum quod illa ratio deficit dupliciter. Primo quidem, quia, quamvis non habeat conditionem deteriorem quantum ad bene esse, utpote quantum ad Dei fruitionem, minus tamen bonam habet conditionem quantum ad esse naturae. Personalitas tamen non attenditur quantum ad bene esse vel esse gratiae, sed quantum ad esse naturae sive ad esse primum. Alius etiam defectus est, quoniam intentio personalitatis consequitur animam unitam corpori, ita tamen quod nec anima nec corpus est persona, sed totum coniunctum. Et ideo non sequitur quod talis dignitas remaneat in anima separata vel proprietas ; sicut nec risibilitas, quae est proprietas respectu coniuncti, post separ rationem nec remanet in anima nec circa corpus.

PrevBack to TopNext