III, D. 5, A. 2, Q. 4
III, D. 5, A. 2, Q. 4
Utrum concedendum sit quod Deus assumserit hominem.
Rationes principales
Et quod sic, videtur. Per illud quod. dicitur in Psalmo [64, 5] : "Beatus quem eligisti et assumsisti" ; sed beatus stat ibi pro aliquo ; non est autem dare aliquem nisi hominem : ergo etc.
Item, Augustinus, in Expositione Symboli : "Si quis dixerit hominem a Christo assumtum depositum esse, anathema sit".
Item, Anselmus dicit, in libro De Incarnatione, quod "non assumsit hominem in communi, sed hunc hominem". Sed ad hunc hominem sequitur homo : ergo, si hunc hominem assumsit, bene sequitur quod assumserit hominem.
Item, proprietas unius partis denominat totum ; unde Petrus dicitur albus, si solum corpus sit album : ergo multo fortius proprietas utriusque ; sed verum est dicere Christum assumsisse carnem et animam : ergo verum est dicere quod assumserit hominem.
Item, Filius Dei assumsit animam et corpus et haec assumsit unita. Ergo, si corpus et anima unita faciunt hominem, ergo videtur quod assumserit hominem. Si tu dicas quod non fuerunt prius unita quam assumta, per hoc non dissolvitur et effugitur ratio, quia, si anima et corpus non fuerunt ante unita quam assumta prioritate temporis, saltem simul fuerunt invicem tempore unita et assumta : ergo videtur quod in sua assumtione hominem faciebant : et si hoc verum est, ergo etc.
Item, Filius Dei est homo, aut homo quem assumsit aut homo quem non assumsit. Si homo quem assumsit, ergo assumsit hominem. Si est homo quem non assumsit, ergo aut Petrus vel Paulus vel de ceteris. Si ergo nullum talium est dare, videtur ergo simpliciter esse verum quod assumserit hominem.
Sed contra : In libro De regulis fidei dicitur quod assumens non est assumtum. Ergo si Filius Dei est homo, falsum est Filium Dei assumsisse hominem.
Item, si assumsit hominem et nunquam deponit quem assumsit, ergo semper fuit homo. Ergo, quando erat mortuus, erat homo ; quod non videtur verum, cum sit oppositio in adiecto.
Item, si assumsit hominem, aut hominem in communi aut hunc hominem. Non hominem in communi ; assumsit igitur hunc hominem ; sed hic homo nominat personam vel saltem hypostasim : ergo in Christo sunt duae personae vel duae hypostases. Sed hoc est falsum et fidei contrarium : ergo etc.
Item, assumtio dicit usum aliquem rei assumtae ; sed usus rei tempore vel natura consequitur ipsam rem : ergo prius est assumtum naturaliter quam sit ipsum assumi. Si ergo homo dicit humanam naturam in comparatione ad hypostasim sive personam, necesse est quod in Christo sit alia persona quam persona assumens, ad quam comparetur humanitas ante assumtionem. Quodsi hoc simpliciter est falsum, restat quod et illud est falsum Filius Dei assumsit hominem.
Conclusio
Impropria est locutio: Filius Dei assumsit hominem
Respondeo : Dicendum quod aliqui voluerunt sustinere locutionem istam, sicut illi qui fuerunt de prima opinione, dicentes quod Christus est duo, scilicet duae res naturae, homo videlicet et Deus.
Sed quia illud non potest rationabiliter sustineri, sicut infra videbitur, ideo alii distinguere voluerunt quod est loqui de assum tione vel quantum ad fieri vel quantum ad factum esse. Si loquamur de assumtione quantum ad fieri, sic falsum est quod assumserit hominem, immo animam et carnem. Si autem loquamur de assumtione quantum ad terminum vel assumtum esse, concedere voluerunt personam Dei assumsisse hominem. Tunc enim non videtur quod homo ille fuerit ante assumtionem, sed quod ex ipsa assumtione aliquis factus est homo. Sed adhuc illud non videtur multum rationabiliter dictum. Nam si ex assamptione vestimenti vere possit aliquis dici vestitus esse, haec rationabiliter conceditur hic assumit vestimentum ; et haec non adinittitur iste assumit se vestitum vel calceatum. Per hunc modum nec ista videtur esse admittenda Filius Dei assumsit hominem, quainvis ex ipsa assumtione factus sit homo.
Et propterea est tertius modus dicendi communior et verior, quod haec est impropria Filius Dei assumsit hominem. Et ratio huius est, quia homo significat humanam formam sive naturam in concretione ad suppositum, de quo vere praedicatur secundum quamdam identitatem. Et ideo de ipso supposito vere praedicatur, ut dicatur iste est homo. Verbum autem assumendi de sua ratione plus importat, videlicet distinctionem assumentis ad assumtum in hoc quod importat relationem ; et ordinem etiam quemdam importat respectu eius quod naturaliter antecedit ipsam assumtioneni et respectu eius quod consequitur. Nam res assumta naturaliter ipsam assumtionem antecedit, quamvis possit dici tempore simul ; concretio vero et unio assumentis ad assumtum consequitur ipsam assumtionem. Et ideo dupliciter haec est falsa Filius Dei assumsit hominem, tum propter defectum distinctionis, quia homo praedicatur de Filio Dei ; tum propter defectum ordinis, quia comparatio humanitatis ad personam vel hypostasim consequitur ipsam assumtionem et non antecedit, res autem assumta antecedit. Et ideo praedictus sermo falsus est ex duplici causa et rationes concedendae sunt ex ista parte.
Ad rationes
1-3. Ad illas vero auctoritates in contrarium adductas dicendum quod aliquid habent impropietatis et sunt exponendae. Sancti enim loquuntur aliquando multum expresse. Unde homo in praedictis auctoritatibus magis accipitur abstractive quam concretive, magis pro humana natura quam pro re naturae. Et per hunc modum ad consimiles auctoritates potest responderi unica responsione : quia hominis nomine humana natura habet intelligi, quamvis secundum communem usum et secundum virtutem vocabuli hoc nomen homo non ita consuetum sit accipi.
Ad illud quod obicitur, quod proprietas partis denominat totum, dicendum quod illud habet instantiam in proprietatibus respectivis, quamvis veritatem habeat in proprietatibus absolutis. Quamvis enim verum sit quod manus Petri sit minor Petro vel quaelibet eius pars quodam modo, haec tamen est falsa Petrus est minor Petro vel differt a Petro. Per hunc etiam modum intelligendum est in proposito, quia assumens, sicut dictum est, vel assumi dicit aliquem ordinem vel distinctionem, quae reperiri. potest inter personam Christi et partes compositi hominis, quae sunt corpus et anima, quamvis ille respectus vel ordo inter personam Christi et ipsum Christum hominem reperiri non valeat.
Ad illud quod obicitur, quod assumsit animam et corpus unita, dicendum quod est unio animae et corporis respectu suppositi in quo sunt, et respectu humanae naturae quam constituupt ; et utraque unio animae ad corpus fuit in ipsa assumtione. Et una quidem antecedebat secundum ordinem naturae, scilicet animae ad corpus ad constitutionem unius naturae ; altera vero, scilicet animae ad corpus in. unam personam vel hypostasim, consequebatur ipsam assumtionem, quia persona et hypostasis Verbi, assumendo carnem, carnem et animam similiter uniebat. Cum ergo dicitur quod anima et corpus unita faciunt hominem, dicendum quod verum est secundum quod uniuntur isto duplici modo. Et quoniam alter istorum modorum consequitur ad assumtionem, ideo non conceditur ista quod assumserit hominem, quamvis concedatur quod assumserit animam et corpus coniuncta. Posset etiam dici quod non tenet illa consequentia assumsit animam et corpus coniuncta, ergo assumsit hominem, quia homo supponit aliquem hominem, et ideo supponit aliquem ; anima vero et corpus dicunt quid. Apud vero theologos reputatur fieri permutatio praedicamenti, cum proceditur ab eo quod dicitur quis ad id quod praedicatur in quid vel e converso, sicut in primo libro habitum fuit.
Ad illud quod obicitur, quod Christus homo est aut quem assumsit aut quem non assumsit, dico quod non recte dividis et sufficienter, quia contradictio non accipitur per negationem quae fertur ad implicationem, sed per negationem quae fertur ad principale praedicatum ; et ideo non sic est dividendum : aut est homo assumtus aut non assumtus ; immo sic : aut est homo assumtus aut non est homo assumtus, secundum legem contradictionis. Sed si obiciatur quod homo sufficienter dividitur per assumtum et non assumtum, tamquam per immediata, tunc respondendum est ad aliam inductionem : ergo vel est Petrus vel Paulus te, quia nec est Petrus nec Paulus nec Virgilius, sed Iesus ; et Iesus non est homo assumtus a Filio Dei, quamvis natura eius sit assumta. Iesus enim non est nomen impositum naturae, sed nomen impositum personae.