Text List

III, D. 5, A. 2, Q. 5

III, D. 5, A. 2, Q. 5

Utrum concedenda sit haec Filius Dei assumsit humanitatem.

Quinto quaeritur, utrum concedenda sit haec Filius Dei assumsit humanitatem.

Rationes principales

Et quod sic, videtur. Damascenus: "Omnia quae in nostra natura plantavit, assumsit Dei Verbum". Sed unicuique nostrum dedit humanitatem : ergo videtur quod assumsit humanitatem.

Item, humanitas non est aliud quam hominis natura, secundum quod dicit Damascenus: "Divinitatis et humanitatis nomina naturam sunt repraesentativa". Sed haec simpliciter est concedenda Filius Dei assumsit humanam naturam. Ergo et haec Filius Dei assumsit humanitatem.

Item, humanitas est forma hominis ; sed haec simpliciter conceditur Filius Dei assumsit formam hominis, sicut dicitur ad Philippenses 2, 7 : Humiliavit semetipsum, formam servi accipiens. Ergo et ista Filius Dei assumsit humanitatem.

Item, haec est simplicitet vera Filius Dei habet humanitatem ; et eam non habuit ab aeterno, sed temporaliter : ergo videtur quod eam assumsit.

Sed contra : Humanitas consequitur unionem animae cum corpore ; sed anima et corpus non fuerunt prius unita quam assumta : ergo, si assumtum secundum ordinem naturalem praecedit ipsam assumtionem, videtur quod haec sit falsa Filius Dei assumsit humanitatem.

Item, magis significat in abstractione hoc nomen humanitas quam hoc nomen homo. Ergo, si Deus non assumsit humanam naturam in universali, sed in atomo, ergo haec est magis impropria assumsit humanitatem quam assumsit hominem. Ergo est falsa.

Item, si assumsit humanitatem et nunquam deposuit quod assumsit, semper habuit humanitatem ; sed quod habet humanitatem semper est homo semper ; ergo in triduo fuit homo.

Iuxta hoc quaeritur, quid nomine humanitatis intelligitur, cum dicitur Dei Filium assumsisse humanitatem ?

Conclusio

Concedendum est, quod Filius Dei assumsit humanitatem

Respondeo : Dicendum quod nomen humanitatis consuevit tripliciter accipi : uno modo per humanitatem possunt intelligi principia constituentia hominem ; alio modo per humanitatem potest intelligi forma consequens totum compositum ; tertio modo nomine humanitatis potest intelligi proprietas consequens ipsum hominem, in quantum est homo. Et iste triplex intellectus habetur ex verbis Magistri, distinctione secunda, ubi confirmat Magister et ostendit auctoritate Hieronymi, nomine humanitatis corpus et animam intelligi.

Omnibus autem his modis concedendum est Filium Dei assumsisse humanitatem. Si enim nomine humanitatis intelligantur ipsa principia constituentia hominem, videlicet anima et caro, absque dubio verum est quod Filius Dei assumsit humanitatem, id est animam et carnem. Item, si nomine humanitatis intelligatur forma totius, adhuc veritatem habet Filius Dei assumsit humanitatem, id est formam humanam, iuxta illud quod dicitur ad Philippenses 2, 7 : Humiliavit semetipsum, formam servi accipiens. Postremo, si nomine humanitatis intelligatur ipsa proprietas consequens, adhuc veritatem habet Filius Dei assumsit humanam naturam, quia non solum nostram naturam humanam assumsit, sed proprietates consequentes, sicut dicit Damascenus. Si quis autem hoc ultimo modo solum intelligat quod assumserit humanitatem, id est hominis proprietatem, errat circa incarnationis veritatem. Oportet enim ponere quod hoc triplici modo dicendi Filius Dei assumsit naturam humanam. Et concedendae sunt rationes ad hanc partem inductae.

Ad rationes

Ad illud quod obicitur, quod humanitas consequitur unionem, dicendum quod consequitur unionem animae ad corpus secundum quod uniuntur in constitutionem naturae, non secundum quod uniuntur in unitatem personae. Posset etiam dici quod quaedam sunt prius assumta et quaedam coassumta. Et quamvis anima et corpus primo assumta sint a Verbo, tamen omnia quae ad ea consequuntur dici possunt coassumta. Unde, quia anima et corpus habebant proprietatem passibilitatis, Filius Dei assumsit passibilitatem. Et per hunc modum concedendum est quod assumserit humanitatem, quemadmodum conceditur quod assumserit passibilitatem, quamvis non concedatur quod assumserit se passibilem, sed quod assumendo passibilitatem fecerit se passibilem. Sic conceditur quod assumserit humanitatem, licet non concedatur quod assumserit se hominem.

Ad illud quod obicitur de abstractione, dicendum quod potius facit ad oppositum quam ad propositum. Quia enim significat abstractive, ideo significat in quadam diversitate a supposito ; et ideo salvari potest, ista : conditio assumtionis, quae quidem est distinctio assumentis ad assumtum ; non sic autem est in hoc quod dicitur homo

Ad illud quod obicitur, quod nunquam deposuit quod assumit, dicendum quod hoc intelligitur quantum ad principia naturae, quae prius fuerunt assumta, scilicet anima et caro ; quantum vero ad coassumta veritatem non habet : deposuit enim passibilitatem. Sed, si hoc modo accipiatur humanitas ratione principiorum constituentium hominem, sic nunquam deposuit humanitatem. Sed ex hoc non sequitur in triduo habuit humanitatem, ergo fuit homo, quia principia hominis non faciunt hominem nisi in quantum coniunguntur ad invicem et uniuntur in unitatem personae ; et alter istorum modorum deficiebat in triduo. Quodsi nomine humanitatis intelligatur ipsa forma consequens compositum vel ipsa proprietas, non oportet quod in triduo Christus habuerit humanitatem, quia, sicut dictum est, talia non fuerunt primo assumta, sed magis coassumta.

Ad illud quod ultimo quaerebatur, patet responsio ex his quae iam dicta sunt.

PrevBack to TopNext