III, D. 5, Dubia
III, D. 5, Dubia
Dub. I.
In parte ista sunt quaestiones circa litteram. Et primo de hoc quod dicit quod nec divinitas aliena erat a natura Patris, nec humanitas a natura Matris. Sed in Patre et Filio est una divinitas : ergo in Matre et Filio est una humanitas : ergo sicut Pater et Filius sunt unus Deus, ita Mater et Filius unus homo.
Respondeo : Dicendum quod non est omnimoda similitudo notanda in verbo praemisso. Nam unitas naturae increatae respectu creatutae et persona respectu personae, etsi habeant aliquam conformitatem, propter hoc quod creatura est similis Creatori in natura et persona est similis personae, magna tamen est differentia, quia natura divina non multiplicatur in personis, sed natura humana habet multiplicari in diversis personis : unde duo homines duas habent humanitates : et sic non cogit illa ratio, quia in verbo proposito non attenditur omnimoda similitudo.
Dub. II.
Item quaeritur de hoc quod dicit : In forma Dei erat etc., quia forma dicit respectum ad informatum, informatum autem dicit materiam ; Deus autem nullam habet materiam : ergo nec habet formam. Respondeo : Dicendum quod forma dupliciter dicitur : uno modo per privationem materiae, et sic Deus est forma ; alio modo per comparationem ad materiam quam perficit, et hoc modo Deus non ponitur esse forma. Primo modo intelligitur verbum propositum, secundo modo fit obiectio. Vel aliter : est eniin loqui de forma secundum quod dicit relationem ad informatum secundum rem vel secundum quod dicit habitudinem secundum modum intelligendi. Et primo modo obicit et secundo modo accipitur in divinis, quia ipsa deitas se habet in ratione formae respectu Dei ; nulla tamen est differentia, Dei ad suam divinitatem.
Dub. III.
Item quaeritur de hoc quod dicit quod in humanatione Dei Verbi aimus omnem et perfectam naturam deitatis incarnatam esse. Sed contra : Hoc signum omnem distribuit pro suppositis : ergo, si tres personae sunt hypostases illius naturae, videtur quod omnes sint incarnatae. Si tu dicas quod hoc signum omnem non tenetur syncategorematice vel ut signum, sed potius tit adiectivum, et tantum valet omnem quantum et perfectam, videtur esse nugatio omnem et perfectam.
Respondeo : Dicendum quod omnem non tenetur ibi distributive, sicut dictum est, sed tantum valet dicere omnem naturam divinitatis quantum perfectam. Nec est ibi nugatio, quia et non tenetur ibi copulative, sed expositive, et accipitur et pro id est. Aliter potest dici quod omnem privat vel removet divisionem partis a parte, perfectam vero ponit completionem, ita quod sit sensus : divina natura est incarnata in sua perfectione, ita quod non sect.indum partem et partem. Et quod hic intellectus sit verus haberi potest per litteram sequentem.
Dub. IV.
Item quaeritur de hoc quod dicitur non sic divina natura dicitur esse homo, vel facta homo, sictit Dei Filius. Videtur enim falsum, quia homo praedicat.ur de omni eo quod praedicatur Filius Dei ; et haec est vera divina natura est Filius Dei: ergo haec est vera divina natura est homo. Respondeo : Dicendum quod est praedicatio per identitatem et per denominationem. Et praedicatio per denominationem illa magis servat proprietatem praedicationis quam illa quae est per identitatem. Unde haec est magis propria Filius Dei generatur, quam ista divinitas est generatio sicut ostensum fuit in primo libro. Et quoniam Filius Dei est suppositum humanae naturae, non sic divina natura hinc est quod ista est magis propria Filius Dei est homo quam ista divina natura est homo. Ideo Magister non simpliciter eam negat, sed dicit quod non est ita propria ; nec est ita passim in usum adducenda, pro eo quod ad nimiam expressionem appropinquat.