Text List

III, D. 6, Divisio textus

III, D. 6, Divisio textus

Supra determinavit Magister de modo illius excellentissimae unionis secundum fidei assertionem ; in hac parte determinat secundum variam doctorum opinionem. Et quoniam secundum varietatem opinionum variatur intelledus locutionum circa illius unionis mysterium, ideo pars ista habet duas partes. In quarum prima circa unionis mysterium plures explicat opiniones. In secunda vero ostendit qualiter secundum illas opiniones determinari habeant ambiguae locutiones, infra, distinctione septima : Secundum vero primam dicitur Deus factus etc.

Prima pars dividitur in duas partes. In quarum prima Magister proponit ambiguas locutiones. In secunda vero circa modum divinae unionis explicat diversas opiniones, ibi : In huius autem quaestionis reseratione etc. Prima pars remanet indivisa, sed secunda subdividitur in tres secundum tres opiniones. In prima ponit primam opinionem ; in secunda secundam, ibi : Sunt autem et alii, qui istis in parte consentiunt. In tertia vero tertiam, ibi : Sunt autem et alii, qui in incarnatione Verbi etc. Prima dividitur in duas. In prima opinionem narrat ; in secunda confirmat, ibi : Sed ne de suo sensu loqui putentur etc. Similiter secunda duas partes habet. In prima ponit illam opinionem ; in secunda confirmat, ibi : ne hoc Augustinus in libro Prosperi. Similiter et tertia pars habet duas, quia in prima ponit intellectum tertiae positionis ; in secunda confirmat Sanctorum testimoniis, ibi : Sed ne de suo sensu influere videantur.

PrevBack to TopNext