Text List

III, D. 6, PRAENOTATA DE TRIBUS OPINIONIBUS

III, D. 6, PRAENOTATA DE TRIBUS OPINIONIBUS

Notandum est autem hoc in principio quod explicatio primae opinionis in quatuor consistit articulis, secundum quod colligi potest ex verbis ipsius Magistri. Primo enim ponebant quod in ipsa incarnatione constitutus fuit unus homo ex anima et carne, ita tamen quod nihil constituebatur tertium ex homine et Deo. Secundo vero dicebant hominem ilium assumtum a Verbo. Tertio vero, quia Deus est homo et e conversa, dicebant assumentem praedicari de assumto. Et ex hoc consequebatur quarta positio, quod Christus est duo. Cum enim alius sit assumens et alius sit assumtus, et Christus sit Deus assumens et homo assumtus, suppositis praemissis, necessario habent ponere quod Christus sit duo. Et hoc est ultimum in quo consummatur et denominatur ista positio.

Similiter explicatio secundae opinionis consistit in quatuor articulis. Primo enim dicebat quod in incarnatione non tantum est ex anima et corpore constituta una natura, sed etiam divinitas et humanitas ad unam concurrerunt constituendam personam, ita quod persona Verbi ante incarnationem Verbi erat simplex, in incarnatione vero facta est composita. Secundo vero simul cum hoc dicebat quod, si in incarnatione Verbi aliquo modo persona facta est composita, non tamen facta est alia, sed eadem manens quae prius erat. Tertio vero subiungebat quod, etsi persona Verbi in incarnatione Verbi possit dici composita, non tamen potest dici facta ; nec est concedendum quod sit facta persona, quamvis concedi possit quod sit facta persona hominis. Et ideo quarto loco dicebat quod Christus erat unum, non plura, quia persona Verbi non assumserat hominis supposititm, sed naturam.

Tertia similiter positio in quatuor consistebat articulis. Nam primo negabat quod dicit positio prima : aiebat enim quod in .incarnatione ex carne et. anima non est constituta tertia natura. Secundo vero negabat quod dicit opinio secunda, pro eo quod non concedebat quod ex illis duabus naturis persona esset composita. Tertio vero subiungebat quod persona Verbi carnem veram et veram animam per modum indumenti assumserat, ut hominum oculis visibilis appareret. Quarto vero subiungebat quod Christus non est aliquid secundum quod homo ; homo enim de Christo non praedicatur per modum substantiae, sed per modum habitus, per quem modum ille qui habet habitum dicitur esse vestitus.

Omnia autem quae dicta sunt trahi possunt ex his quae in littera dicuntur. Possent autem et his multa adiungi, quia, uno posito, sequuntur multa. Verumtamen ista quae dicta sunt principales positiones sunt praedictarum opinionum et ex verbis Magistri accipi possunt.

PrevBack to TopNext