Text List

III, D. 6, Tractatio Quaestionum

III, D. 6, Tractatio Quaestionum

Ad intelligentiam autem eorum quae circa partem istam dicuntur, incidit hic quaestio principaliter circa duo. Quaeritur primo de varietate harum opinionum, in qua videlicet sit maior probabilitas. Secundo, de qualitate et nobilitate illius unionis ex qua consurgit harum opinionum diversitas. Circa primum quaeruntur tria. Primo quaeritur, utrum Christus sit unum an duo, sicut dicebat prima opinio. Secundo quaeritur, utrum persona Christi sit simplex an composita, sicut dicit secunda opinio. Tertio quaeritur, utrum Christus, secundum quod homo, sit, aliqua sub.stantia an solum dicatur homo de Christo secundum habitum, sicut dicebat tertia opinio.

PrevBack to TopNext