Text List

III, D. 6, A. 1, Q. 1

III, D. 6, A. 1, Q. 1

Utrum Christus sit duo

Circa primum sic proceditur et quaeritur, utrum Christus sit duo.

Rationes principales

Et quod sic videtur. Augustinus, Ad Felicianum : "Aliud est Filius Dei, aliud Filius hominis". Sed quod est aliud et aliud est duo : ergo etc.

Item, Hilarius, in libro IX De Trinitate : "Christus, homo Iesus, quamvis sit aliud de Patre, aliud de Matre, non tamen alius". Sed quod est aliud et aliud est duo : ergo etc.

Item, Christus, secundum quod Deus, est unum unitate increata ; secundum quod homo, est unum unitate creata. Si ergo unitas create et increata est alia et alia, ergo Christus est duo.

Item, differentia essentialis dat esse ; ergo diversae differentiae essentiales dant diversa esse ; sed in Christo est differentia essentialis naturae humanae, scilicet rationale, quae essentialiter differt a natura divina : ergo necesse est Christum habere diversa esse. Sed quae habent diversa esse sunt duo : ergo videtur quod Christus sit duo.

Item, una natura in pluribus personis facit illas personas esse unum, sicut Pater et Filius et Spiritus Sanctus in Trinitate unum sunt. Ergo pari ratione plures naturae in una persona facient illam personam esse duo ; sed Christus est una persona in duabus naturis : ergo Christus est duo.

6. Item, propter unionem est communicatio idiomatum ; sed non est communicatio eiusdem ad se : ergo necesse est inter ea quibus idiomata communicantur esse differentiam. Sed non est communicatio idiomatum quantum ad naturas, sed quantum ad supposita naturarum quae dicuntur de Christo et quorum unum dicitur de altero. Si ergo illud, de quo praedicantur duo diversa, est duo, videtur quod Christus sit duo, cum in eo sit idiomatum communicatio.

Item, Christus, secundum quod Deus, est aliquid quod est Pater ; secundum quod homo, est aliquid quod non est Pater. Ergo est aliquid et aliquid : ergo videtur quod necesse sit ponere Christum esse duo.

Sed contra : Damascenus, in libro III : "Divina natura humanam sibi univit in unam suarum hypostasum". Ergo, si hypostasis nominat ipsum suppositum, unum est suppositum in Christo ; sed illud, in quo est unum suppositum, unum est, non duo : ergo etc.

Item, Hilarius, De Trinitate, IX : "Cum non sit aliud Filius Dei, aliud Filius hominis, requiro quis sit clarificatus". Ergo Christus non est aliud et aliud ; nec alius et alius, et hoc constat : ergo non est duo, sed unum.

Item, "omne quod est, ut dicit Boethius, ideo est, quia unum est". Sed Christus est : ergo necesse est Christum esse unum et unum simpliciter et in actu : igitur est indivisum ; et quod est indivisum non est duo : ergo Christus non est duo.

Item, sicut divisio dicit ordinem ad multitudinem, sic unio dicit ordinem ad unitatem. Si ergo in incarnatione non fuit divisio, sed magis unio, videtur quod esse multa sive duo nullatenus conveniat Christo.

Item, si Christus est duo, quaero : quid duo ? Aut duae naturae aut duae personae. Neutrum horum est dare : naturae duae non, quia natura humana non praedicatur de Christo ; duae personae non, quia, sicut supra ostensum fuit et inferius ostendetur, in Christo non est nisi una persona. Ergo etc.

Item, si aliqua duo differunt essentialiter in suppositis, impossibile est unum praedicari de altero ; sed Deus et homo essentialiter differunt : ergo, si in Christo habent differentiam suppositorum, ergo non praedicantur de se mutuo : ergo nec Deus est homo nec homo Deus, quod est communiter contra omnes Sanctos.

Item "individuum constat ex proprietatibus, quarum collectionem impossibile est in altero reperiri" ; sed quidquid dicitur de Filio Dei, dicitur de Filio hominis et e converso : ergo Filius Dei et Filius hominis in Christo non differunt numero, sicut individua duo. Ergo Christus non potest dici duo individua sive supposita nec potest dici duae naturae : ergo nullatenus videtur quod debeat dici duo.

Conclusio

Christus non debet dici duo, sed unum

Respondeo : Dicendum quod, cum quaeritur, utrum Christus sit duo, hoc tripliciter potest intelligi. Uno modo, ut dicatur Christus esse duae naturae ; et hoc modo nullus posuit nec intellexit Christum esse duo, pro eo quod humana natura non praedicatur de Christo. Alio modo potest intelligi quod Christus sit duo, videlicet duae personae ; et hoc modo fuit haereticum. et contra Symbolum. Dicit enim Athanasius : Non duo tamen, sed unus est Christus. Tertio modo potest intelligi quod Christus sit duo medio modo, non quia Christus sit duae naturae vel duae personae, sed quia sit duo supposita vel duae res naturae, quae tenent quasi medium inter dualitatem naturae et dualitatem personae. Et iste modus dicendi pertinuit ad primam opinionem nec est haereticus, sed multam habuit probabilitatem. Cum enim diversis naturis diversae respondeant res naturae et diversis substantiis diversa respondeant supposita, ideo dicere voluerunt Christum, qui est Deus ratione divinae naturae et homo ratione humanae, esse duas res naturae, quarum tamen una praedicatur de altera propter unitatem personae.

Sed, licet haec positio habeat aliquid probabilitatis, aliquid tamen dicit adeo improbabile quod paucos aut nullos habet defensores. Planum enim est quod illa, quorum unum de altero praedicatur, invicem non numerantur, quamvis formaliter distinguantur ; utpote si dicatur Petrus est musicus, musicus et Petrus non sunt duo, quamvis inter Petrum et musicam suam sit distinctio. Si ergo haec opinio dicit quod Deus est homo et homo est Deus, non potest sustineri quod sint duo in Christo secundum quod dicuntur concretive ad suppositum. Et ideo concedendum est istam opinionem esse falsam et huius opinionis auctores deceptos fuisse.

Ratio autem huius deceptionis venit ex hoc quod non distinxerunt inter suppositum, secundum quod suppositum dicitur quod subicitur generi, et suppositum, quod dicitur illud in quo substantificatur totum esse rei, cum tamen magna sit differentia. Si enim dicatur suppositum quod subicitur generi, corpus et color diversa habent supposita, quia diversas habent differentias. Si autem dicatur suppositum secundum quod in eo substantificatur totum esse rei, sic corpus et color unum possunt habere suppositum, quia una est substantia et unum individuum in quo salvatur natura corporalitatis et natura coloris. Res autem non numeratur secundum supposita in subiciendo et praedicando, sed secundum numerum suppositorum in essendo et substantificando. Quoniam igitur natura humana in Christo substantificatur in divina persona, hinc est quod unum est ibi suppositum, secundum quod attenditur numeratio rei quantum ad esse in actu. Et ideo Christus non debet dici duo, sed unum. Et concedendae sunt rationes quae hoc ostendunt.

Ad rationes

1-2. Ad illas ergo duas auctoritates ad contrarium quae obiciuntur, quod Christus est aliud et aliud, dicendum quod illae praedicationes sunt impropriae et debent sic exponi Christus est aliud et aliud , id est alterius et alterius naturae. Et ex hoc non sequitur quod Christus sit duo, sed solum quod in Christo sint plura. Locutio enim impropria non est extendenda.

Ad illud quod obicitur, quod Christus est unum secundum quod est Deus, unitate increata, et unum secundum quod homo, unitate creata, dicendum quod magis proprie dicitur unus quam dicatur esse unum. In Christo enim est una sola persona, quamvis non sit una sola natura. Nihilominus tamen potest dici unum secundum quod Deus, et unum secundum quod homo. Illud tamen unum et illud, secundum quod dicuntur de Christo, non ponunt in numerum, quia Christus non dicitur unum secundum quod homo abstractive, sed concretive. Quamvis autem unitas creata et increata possint dici duo, quia tamen in Christo, secundum quod dicitur, concretive dicitur, unitas creata ad suppositum increatum comparatur et de eodem praedicatur, ideo non ponit in numerum, ut Cristus possit dici duo, sicut nec Petrus et hoc album, eodem demonstrato.

Ad illud quod obicitur, quod diversae differentiae essentiales dant diversa esse, dicendum quod illud verum est quando suppositum illud, ad quod comparantur illae differentiae, non praecedit naturaliter quantum ad esse actuale aliquam illarum differentiarum : sicut Petrus non est ante istam differentiam rationale, et Brunellus ante istam differentiam quae est irrationale. Non sic autem est in proposito. Nam Filius Dei, qui est hypostasis, est suppositum humanae naturae per unionem et naturaliter praecedit quantum ad esse actuale essentialem differentiam hominis. Et ideo illa differentia non dat ei esse simpliciter, sed tale esse ; advenit enim hypostasi iam completae in esse, et ideo non potest in eam plurificari.

Ad illud quod obicitur, quod una natura in pluribus personis facit esse unum etc., dicendum quod non est simile, quia natura divina sic est in pluribus personis quod de qualibet praedicatur, non solum in concretione, sed et in abstractione ; et ideo, cum ipsa sit una, necesse est illas tres hypostases esse unum quid. Duae autem naturae ita concurrunt in unam personam Christi ut tamen humana natura praedicari non valeat in abstractione, sed magis in concretione ad idem suppositum ; et quia hoc modo non numerantur sed uniuntur, ideo non potest una persona dici plura, sicut plures personae in divinis dicuntur una natura.

Ad illud quod obicitur, quod propter unionem est communicatio idiomatum, dicendum quod verum est. Si autem quaeratur, quid ibi communicet idiomata, respondendum est quod non natura naturae, secundum quod considerantur in abstractione, sed hypostasis divinae naturae communicat sibi idiomata, secundum quod est hypostasis in humana natura : non quia ipsa in se sit diversa, sed quia diversis naturis, est supposita. Vel certe ipsae naturae, secundum quod dicuntur in concretione, possunt sibi ipsis idiomata communicare, ut dicatur Deus est homo , et homo est Deus ; et quando intelliguntur sic accipi, dicitur ut res naturae, quae quasi medium tenet inter naturam abstractive consideratam et ipsam hypostasim. Et hoc modo est ibi recte communicatio idiomatum, quia est ibi diversitas inter res naturae, habito respectu ad ipsas naturas ; et est ibi unitas, habito respectu ad ipsam personam. Et si tu obicias, quod Christus tunc non debet dici nec unum nec duo, sed medium tenere inter dualitatem et unitatem, dicendum quod, quamvis res naturae habeant rationem medii, plus tamen quantum ad unitatem se tenent cum ipsa hypostasi. Et ratio huius est duplex. Prima videlicet, quia res naturae praedicatur de ipsa natura abstractive considerata, nec e converso. Alia ratio est, quia denominatio fit a termino, unio autem ordinatur tamquam ad terminum ; et quia in Christo naturae in una hypostasi uniuntur, ideo res naturae in Christo non ponunt in numerum, ut propter ipsas Christus dicatur esse duo.

Ad illud quod obicitur, quod Christus est aliquid quod est Pater, dicendum quod, cum dicitur Christus esse aliquid, secundum quod homo, aliquid non dicit ipsam naturam abstractam, sed naturae suppositum. Unde, cum dicitur Christus esse homo, relatio implicatur intrinsecus. Sicut igitur non valet Christus est essentia quae est Pater, et est persona quae non est Pater, ergo est duo, quia essentia non ponit in numerum cum persona nec dictum substantialiter cum eo quod dicitur secundum relationem : sic non habet vigorem aliquem illatio rationis praedictae. Unde peccatum illius illationis reduci potest ad locum sophisticum qui est figura dictionis.

PrevBack to TopNext