Text List

III, D. 6, A. 2, Q. 3

III, D. 6, A. 2, Q. 3

Utrum illa unitas quantum ad gradum excellat omnes unitates creatas.

Tertio quaeritur de illa unione quantum ad gradum, et est quaestio, utrum illa unitas excellat omnes unitates creatas.

Rationes principales

Et quod sic, videtur. Auctoritate Bernardi, Ad Eugenium, in V : "Inter omnia quae vere dicuntur unum arcem tenet unitas Trinitatis ; secundo illa praecellit qua tres substantiae in Christo sunt una persona". Ergo unitas, qua Christus est unus, omnes unitates creatas excellit.

Item, tanto magis aliqua uniuntur, quanto inseparabilius sunt unita ; sed naturae illae in Christo uniuntur tanta inseparabilitate qua maior esse non potest : ergo videtur quod unitas illa, ad quam terminatur unio illa, maxima sit inter omnes unitates creatas.

Item, tanto magis aliqua uniuntur, quanto magis communicant sibi suas proprietates et idiomata ; sed in Christo est perfecta idiomatum communicatio : ergo videtur quod ad summam unionem terminetur illa unio.

Item, unio illa terminatur ad unitatem in persona, persona autem illa est persona Verbi ; sed persona Verbi in simplicitate et nobilitate in infinitum excellit omnem unitatem creatam : ergo videtur similiter quod illa unitas, ad quam terminatur unio dignativa.

Sed contra : Quae maxime distant minime sunt unibilia et quae minime sunt unibilia minime faciunt unum ; sed talia sunt divinitas et humanitas : ergo videtur quod unio, quae est in Christo, terminetur ad gradum unitatis infimum.

Item, quanto aliquid ex paucioribus constat, tanto magis est unum ; sed in Christo reperitur maior naturarum pluralitas quam sit sub caelo : ergo videtur quod unitas illa infimum teneat unitatis locum.

Item, magis est unum quod est unum in natura et persona quam quod est in persona tantum ; sed quilibet homo unitatem habet in persona et natura, Christus autem unitatem habet in persona tantum, non in natura : ergo maior unitatis perfectio reperitur in quolibet homine quam in Christo.

Item, magis est unum quod non est multiplicabile nec multiplicatum quam quod est multiplicabile et multiplicatum ; sed unitas et punctus habent unitatem, quae nec est muttiplicabilis nec multiplicata ; in Christo autem reperitur actu naturarum multitudo et differentia : ergo videtur quod in Christo sit unitas minima.

Conclusio

Unitas, quae est in Christo, omnem unitatem creatam, simpliciter loquendo, superexcedit

Respondeo : Dicendum quod est loqui de unitate qua aliqua dicuntur unum per convenientiam in natura, et est loqui de unitate qua aliqua dicuntur unum per convenientiam in persona. Si autem. loquamur de unitate qua aliqua dicuntur unum per convenientiam in natura, sic est dicere quod in Christo talis unitas quodam modo est nulla, quodam modo est magna quodam modo est parva, quodam modo est summa. Si enim comparemus divinam naturam ad humanam, sic nulla est in Christo unitas naturae, pro eo quod istae duae naturae non possunt simul in unam naturam concurrere. Si autem loquamur de natura Christi ex parte corporis, sic parva est unitas propter partium multiplicitatem. Si autem loquamur de unitate quantum ad animam, sic est in eo unitas magna propter animae simplicitatem. Si autem loquamur de eo quantum ad divinam naturam, sic summa est in eo unitas propter illius naturae simplicitatem superexcellentissimam.

Quantum igitur ad unitatem naturae, secundum diversas considerationes est in Christo unitas summa, unitas nulla, unitas parva, unitas magna. Sic enim decet reperiri in eo qui est super omnia exaltatus et infra omnes humiliatus.

Si vero fiat sermo de unitate qua aliqua dicuntur unum per convenientiam in persona, sic, simpliciter loquendo, unitas illa, quae est in Christo, unitas est super omnes unitates suprema, et hoc quadruplici ex causa : videlicet propter illius personae simplicitatem, propter unibilium dignitatem, propter unitorum inseparabilitatem et propter unionis singularitatem. Propter personae simplicitatem, quia unio est in persona Verbi, quae quidem est simplicissima. Propter unibilium dignitatem, quia tam natura assumens quam assumta inter cetera quae sunt habet excellentiam. Propter inseparabilitatem, quia tanto vinculo fortificata est illarum naturarum unio ut nunquam fiat nec possit fieri separatio. Natura enim illa inter ceteras naturas adhaesit aeterno Verbo, quo portatur et sustentatur omne quod est sub Deo. Propter singularitatem, quia nunquam ulla unio fuit huic unioni similis. Haec enim fuit excellentissimae dignationis ; et ideo nomen dignitatis et dignationis sibi appropriat, ut dicatur unitas dignativa. Et quoniam, cum de unitate Christi loquimur, ad quam unio terminatur, est sermo de unitate persortae, non de unitate naturae, ideo simpliciter concedendum est unitatem, quae est in Christo, omnem unitatem creatam superexcedere. Unde etiam concedendae sunt rationes ad hanc partem inductae.

Ad rationes

Ad illud vero quod obicitur, quod quae maxime distant minime sunt unibilia, dicendum quod Deus ab omni creatura maximam habet differentiam in natura, quantum tamen ad influentiam et creaturae sustentationem maximam habet approximationem ; et ideo maxima potest esse unitas inter Creatorem et creaturam, quamvis naturalis unitas nulla intercidat.

Ad illud quod obicitur, quod magis est unum illud quod ex paucioribus constituitur, dicendum quod verum est de illa unione cuius unitas resultat ex partium constitutione. Unitas autem, quae est in Christo, ex partium constitutione non resultat ; et ideo, quamvis in eo sit naturarum pluralitas, non sequitur quod sit in eo unitas diminuta.

Ad illud quod obicitur, quod magis est unum quod est unum in persona et natura, dicendum quod verum est quando unitas personae sequitur unitatem naturae ; tunc enim compositio in natura facit compositionem in persona. Non sic autem est in proposito, quia unitas personae in Christo antecedit unitatem naturae assumtae, ita quod nullam inducit compositionem natura assumta, sicut ostensum fuit supra.

Ad illud quod obicitur, quod magis est unum quod non est multiplicatum etc., dicendum quod verum est de illa unitate et multiplicatione quae habent aliquam oppositionem : minuitur enim oppositum, cum suo opposito permiscetur. Non sic autem est in proposito, quia, ut saepe dictum est, multiplicitas in natura non repugnat unitati in persona. Et sic patet responsio ad omnia quaesita.

PrevBack to TopNext