III, D. 6, Dubia
III, D. 6, Dubia
Dub. I.
In parte ista sunt quaestiones circa litteram. Et primo quaeritur de hoc quod dicit Sacrificium Ecclesiae duobus constare, visibili elementorum specie et invisibili Domini Iesu Christi carne et sanguine. In hoc enim verbo primo videtur esse insufficientia, quia ad constitutionem Sacramenti altaris non solum concurrunt duo, immo tria, videlicet elementum exterius, corpus Christi verum et corpus Christi mysticum. Item, videtur in naturae est suppositum et in qua verbo suo esse. repugnantia, cum dicit invisibili carne et sanguine. Caro enim et sanguis vere sunt corpora ; ergo et vere visibilia. Si ergo caro Christi vera fuit, restat igitur quod fuit visibilis. Item, tertio videtur quod illa similitudo sit inepta, quoniam Sacramentum et res Sacramenti in unitatem personae non concurrunt, secundum quod Deus et homo. Ergo non videtur ibi fieri recta assimilatio.
Respondeo : Dicendum quod in Sacramento altaris duplex est res, videlicet signata et contenta, et signata tantum. Et Augustinus in parte ista non loquitur de re signata tantum, cuiusmodi est corpus Christi mysticum, sed de re signata et contenta, cuiusmodi est corpus Christi verum. Haec enim sola est quae facit ad propositum, videlicet ad intelligendum unionis et incarnationis mysterium, et hoc propter similitudinem utrobique repertam.
Reperitur autem ibi similitudo triplex, videlicet quantum ad extremorum unitatem, quantum ad distinctionem, sive diversitatem et quantum ad finem sive utilitatem. Sicut enim in Sacramento altaris est species visibilis et caro Christi invisibilis, prout est sub illo Sacramento, sic in Christo est humana natura vera sensibilis et divina, quae solum est intelligibilis. Similitudo etiam est quantum ad distinctionem, quoniam exterior species visibilis et res interior non concurrunt ad constituendum unum per naturam, sed concurrunt ad unum Sacramentum, quod est unum per ordinem et respectum signi ad signatum. Sic et in Christo divina natura et humana non constituunt aliquid tertium, sed uniuntur in unam hypostasim, quae utriusque naturae est suppositum et in qua utraque natura suo modo substantificatur. Et quantum ad hoc non utraque natura suo modo substantificatur. Et quantum ad hoc non est omnimoda similitudo, sed partim similitudo et partim dissimilitudo. Tertio similitudo est, quia sicut res Sacramenti unitur exteriori signo ut mediante illo cognoscatur et ad utilitatem veram convertatur, sic divina natura unitur humanae ut in ea cognosceretur ; et inde est etiam quod talis unitas similis est illi unioni qua copulatur verbum ipsi voci ut ab aliis possit cognosci.
Et per hoc patet responsio ad obiecta. Non enim valet quod obicit de insufficientia, quoniam ad propositum sufficiunt illa duo membra. Nec valet quod obicit de repugnantia, quia non dicit haec duo, videlicet carnem et sanguinem, invisibilia simpliciter, sed prout sunt sub Sacramento contenta. Nec illud quod obicit de illarum unionum disconvenientia, quia non vult dicere quod illa sint omnino similia, sed quod similitudinem habent quantum ad tria praedicta.
Dub. II.
Item circa tertiam opinionem, quae ibi ponitur : Sunt et alii, qui in incarnatione Verbi etc., notandum quod tria insinuantur in littera illius opinionis, quae valde sunt improbabilia.
Primum vero, cum dicit : Ex carne et anima aliquam substantiam compositam diffitentur. Et illud convincitur esse improbabile, quoniam ex forma et materia resultat unum compositum. Si ergo anima habet naturalem inclinationem ad corpus sicut ad propriam materiam quam perficit, necessarium erat ex anima et carne in Christo aliquod tertium constitui. Illud autem aut est substantia aut accidens. Accidens non ; constat, quia substantia non est pars accidentis : necesse est igitur quod fiat inde substantia.
Aliud improbabile est in hoc quod dicit : Illis duobus velut indumento Verbum Dei vestiretur, ut mortalium oculis congruenter appareret. Si enim hoc verum esset, cum anima non appareat oculis, non as sumsisset animam. Et iterum, si Christus apparebat esse homo et non erat verus homo, alius apparebat quam esset. Ergo aliqua falsitas et aliqua deceptio fuit in Christo, quod omnino absurdissimum est. Veritas enim nec falli potest nec fallere.
Item, tertium improbabile est in hoc quod dicit, illa duo in singularitatem personae Verbum Dei assumsisse, quia illis duobus accidentibus non est personarum numerus auctus. Si enim hoc verum esset, cum columba, in qua Spiritus Sanctus apparuit, non auxerit numerum personarum in divinis, assumta est in unitatem personae, quod nefarium est dicere. Et iterum, cum aliqua anima unitur Deo per voluntatis conformitatem et nullo modo ex hoc crescat in Trinitate numerus personarum, quaelibet anima sancta assumeretur a Verbo in unitatem personae : ergo quilibet sanctus esset Deus, quod quidem dicere est omnino perversum. Et propterea iste modus dicendi, sicut ex littera colligitur, repudiatus est tamquam erroneus ; nec credendum est Magistrum fuisse de opinione ista nec dicere hoc asserendo vel approbando, sed aliorum opinionem recitando. Hanc autem opinionem sicut et alias nec omnino reprobat nec omnino approbat. Nondum enim claruerat eius falsitas, maxime cum videatur super verba Sanctorum esse fundata.
Dub. III.
Item quaeritur de hoc quod dicit : Multis modis habitum dicimus etc. Primo enim distinguit habitum in tria membra ; secundo vero distinguit alia distinctione per quatuor membra : igitur vel una est superflua vel altera diminuta. Item, videntur aliqua membra secundae divisionis esse impossibilia. Dicit enim quod quaedam accedunt, quae mutant, sed non mutantur, sicut sapientia. Hoc videtur esse impossibile, quia, si ex aliquo accidente adveniente mutatur subiectum, videtur quod ipsum multo magis debeat dici mutatum, quia de ente in potentia fit ens in actu. Item, aliud membrum similiter, quod dicit quod quaedam accedunt, quae nec mutant nec mutantur videtur impossibile. Nihil enim novum acquiri potest sine aliqua mutatione acquirentis vel acquisiti : ergo impossibile est quod aliqua differentia habitus introducatur in esse, qua non fiat mutatio in habita vel habente.
Respondeo : Dicendum quod Augustinus distinguit habitum dupliciter : uno modo in se per differentias proprias, quae respiciunt habitum quantum ad esse. Et istae sunt tres. Omne enim quod habetur aut habetur interius aut exterius aut partim interius, partim exterius. Si omnino interius, sic dicimus habitum animae, ut scientiam et disciplinam. Si omnino exterius, sic dicimus habitum eorum quae exterius corpori accommodantur, sicut esse vestitum et calceatum. Si quodam modo interius et quodam modo exterius, sic dicimus alium alio validiorem vel fortiorem. Et hoc quasi tenet medium inter differentias duas prius positas. Et ad istas tres differentias reduci possunt septem illi modi habendi quos assignat Philosophus, in Postpraedicamentis.
Sed quia iste modus distinguendi parum valet ad propositum, ideo sumit Augustinus alium modum distinguendi per quatuor membra, qui respicit ipsum habitum quantum ad fieri. Et haec divisio est quadrimembris secundum quatuor combinationes sufficientes et immediatas. Omne enim quod accedit alicui aut mutat tantum et non mutatur, sicut sapientia ; aut mutat et mutatur, ut cibus ; aut nec mutat nec mutatur, ut anulus ; aut mittatur, sed non mutat, ut vestimentum. Et illud quartum membrum valet ad propositum et per hoc patet responsio ad primum obiectum. Istae enim quatuor differentiae reducuntur ad illas tres ; ideo nec istae sunt superfluae nec illae diminutae.
Ad illud quod obicitur, quod sapientia mutat, sed non mutatur, dicendum quod ad hoc quod quis fiat sapiens concurrit sapientia creata et increata, sicut ad hoc quod fiat gratus concurrit caritas creata et increata. Cum autem Augustinus dicit quod sapientia non mutatur, non intelligit de sapientia creata, quae est accidens animae, sed de sapientia increata. Et hoc frequenter advertendum est in verbis Augustini, cum loquitur de sapientia et gratia ; quia modo loquitur de increata, modo de creata. Potest etiam hoc verbum intelligi de sapientia creata. Sed tunc non loquitur Augustinus de quocumque genere muta.tionis, sed de illa mutatione quae est de una dispositione ad alteram, utpote de mutatione quae est secundum formam ; et tunc non habet instantiam in sapientia, quia sapientia accidens non alteratur, quamvis sapiens secundum illam alteretur.