III, D. 7, Divisio textus
III, D. 7, Divisio textus
Supra narravit Magister multorum opiniones. In hac parte applicat ad principale propositum, videlicet ad explicandas ambiguas locutiones. Dividitur autem pars ista in partes tres secundum illas tres opiniones. In quarum prima explicat locutiones ambiguas secundum opinionem primam. In secunda vero secundum opinionem secundam, ibi : In secunda vero sententia huius traditionis. In tertia vero secundum tertiam, ibi : In hac igitur sententia sic dicitur : Deus factus homo etc.
Prima pars dividitur in duas. In quarum prima, iuxta primam sententiam, ambiguas locutiones exponit. In secunda vero ea, quae praedictae opinioni videntur contraria, dissolvit, ibi : Huic autem sententiae opponitur.
Secunda vero pars principalis dividitur in partes tres. In quarum prima locutiones praemissas explanat. In secunda vero auctoritates prius positas explanat, ibi : Determinant autem auctoritates, quae primae etc. In tertia vero alias auctoritates, quae videntur adversari, reducit ad concordiam, ibi : Sed his videntur adversari etc. Et illa pars in multas posset dividi partes secundum multas auctoritates, sicut in littera patet.
Similiter tertia pars principalis dividitur in partes tres. In quarum prima explicat locutiones praemissas secundum tertiam sententiam. In secunda vero elicit ex praemissis quamdam aliam locutionem non esse recipiendam, ibi : Et licet dicatur homo Deus etc. In tertia vero et ultima ostendit se in praecedentibus opinionibus suspensam tenuisse sententiam, ita quod ad nullam praedictarum opinionum declinaverit magis quam ad alteram, ibi : Satis diligenter iuxta diversorum sententias etc. Et ex hoc patet quod non est imponendum Magistro quod fuerit ex opinione tertia.
On this page