III, D. 7, Praenotata
III, D. 7, Praenotata
Nota igitur quod in tota parte ista has duas locutiones explanat : homo factus est Deus et Christus praedestinatus est esse Filius Dei.
Prima enim opinio concedit quod Deus factus est homo et e converso, quia bomo in Christo est quaedam substantia, quae coepit esse Deus per gratiam. Secunda vero opinio concedit quod Deus factus est homo et e converso, quia Deus coepit esse subsistens in duabus naturis, et ex hoc factum est ut subsistens in duabus naturis sit Deus. Secundum tertiam opinionem dicitur : Deus factus est homo et e converso, quia Deus accepit hominem, et ex hoc factum est quod habens hominem est Deus.
Similiter prima opinio concedit quod Christus praedestinatus est esse Filius Dei, quia ille homo est Filius Dei, non per naturam, sed per gratiam, et hoc quidem ab aeterno fuit praevisum. Secunda vero opinio dicit quod Christus est praedestinatus esse Filius Dei, quia persona illa, in quantum homo, id est in quantum subsistens in duabus naturis, scilicet anima et carne, praedestinatus est, et ita ratione humanitatis, non divinitatis. Tertia vero opinio dicit quod Christus, secundum quod homo, est praedestinatus, non quia homo ille sit praedestinatus nec quia persona illa subsistens in duabus naturis sit praedestinata, sed quia quod praedestinatum est ei ab aeterno, collatum est ei in tempore per gratiam ; non enim humanitatem habuit ab aeterno, sed per gratiam accepit ex tempore, secundum quod Deus praeviderat aeternaliter.
On this page