III, D. 7, Tractatio Quaestionum, Praeambulum
III, D. 7, Tractatio Quaestionum, Praeambulum
Ad intelligentiam autem huius partis incidit hic quaestio circa duo secundum duo genera locutionum, quae in littera exponuntur. Primo quaeritur de locutionibus exprimentibus ipsam unionem. Secundo quaeritur de locutionibus exprimentibus unionis praedestinationem. Circa primum quaeruntur tria. Primo quaeritur de hac locutione : Deus est homo, et homo est Deus. Secundo vero quaeritur de hac : Deus factus est homo. Tertio quaeritur de hac : homo factus est Deus.
On this page