III, D. 7, A. 1, Q. 1
III, D. 7, A. 1, Q. 1
Utrum vera sit locutio Deus est homo.
Rationes principales
Et quod sit vera, videtur. Per illud quod dicitur in Symbolo : "Deus et homo unus est Christus". Christus igitur et est Deus et est homo et est unus ; sed quaecumque dicuntur de uno et de eodem secundum numerum, dicuntur de se invicem : ergo Deus est homo et homo est Deus.
Item, Bernardus, in V Ad Eugenium : "Tantam et tam expressam vim unionis in se praefert ea persona, qua Deus et homo unus est Christus, ut, si duo de se praedices, non erres".
Item, sicut superius ostensum fuit, illa unio terminatur ad unitatem personalem sive hypostasis ; sed quotiescumque aliqua duo uniuntur in supposito, de se invicem in concretione praedicantur : ergo sicut Deus nominat divinam naturam in concretione, et homo similiter, videtur quod ibi sit mutua praedicatio, ut dicatur Deus homo, et homo Deus.
Item, medium quod optime iungit extrema ad utrumque extremorum comparatur secundum habitudinem subiciendi et praedicandi. Si ergo Christus perfectus mediator est inter Deum et. hominem, ergo Deus et homo talem habent habitudinem respectu eiusdem ; sed quae talem habent habitudinem. respectu eiusdem dicuntur necessario de se invicem : ergo homo praedicatur de Deo et Deus de homine.
Sed contra : Maior est unitas personarum in divina natura quam sit naturarum in Christo in una persona, quia, sicut dicit Bernardus, illa unitas arcem tenet super omnes unitates. Sed ratione unitatis naturae non contingit dicere quod una persona sit altera : ergo ratione unitatis personae non contingit dicere quod Deus sit homo, et quod homo sit Deus.
Item, magis conveniunt ea quae sunt eiusdem generis et uniuntur in natura et persona quam quae sunt diversorum generum et uniuntur in persona tantum ; sed anima et corpus sunt in genere substantiae et uniuntur in uno homine, qui est eiusdem naturae et unius personae ; divinitas autem et humanitas non sunt eiusdem generis nec uniuntur in unitatem naturae, sed solum in unitatem personae : ergo, cum haec sit falsa anima est corpus et e converso ; ergo et haec homo est Deus et Deus est, homo.
Item, cum dicitur : Deus est homo, aut homo praedicatur de Deo et de Petro univoce aut aequivoce. Si univoce, ergo aliquid est univocum Creatori. et creaturae, quod est impossibile ; si aequivoce ergo non videtur Christus homo ad genus hominum pertinere, ex quo homo de ipso et aliis non dicitur uniformiter.
Item, cum dicitur : Deus est homo, aut homo praedicatur per se aut per accidens. Si per se, et quod praedicatur per se dicitur de quolibet supposito : ergo quaelibet persona divina est homo. Si per accidens, ergo videtur quod aliquid accidat Deo ; quod omnino falsum est, sicut probatum est in primo libro.
Item, cum dicitur : Deus est homo, aut homo praedicatur de Deo absolute aut relative. Si absolute, ergo dicitur de tribus, quia nomina absoluta dicuntur de tribus, sicut vult Augustinus ; et haec dicunt substantiam. Si secundum relationem, sed omne relativum dicitur re.spectu alicuius : ergo homo dicitur respectu alicuius. Sed hoc est plane falsum : ergo non videtur quod homo, aliquo modo prae dicetur de Deo.
Item, si homo praedicatur de Deo, aut est in plus aut in minus aut in aeque. Si in minus, ergo quilibet homo est Deus et non convertitur ; si in plus, ergo quilibet qui Deus est, homo est ; si in aeque, ergo redit idem inconveniens.
Item, hoc nomen Deus aut supponit pro persona Filii aut non. Si pro persona Filii supponit, eadem ratione et pro persona Patris : ergo, si haec est vera pro persona Filii Deus est homo, et haec propersona Patris Deus non est homo Si vero non supponit pro persona Filii, ergo, cum in illa persona facta sit unio, praedicta locutio. erit simpliciter falsa.
8 Item, plus distat Deus et homo quam homo et non-homo ; sed Deus nunquam facit quod homo sit non-homo : ergo non videtur quod possit facere nec per naturam nec per miraculum quod haec sit vera Deus est homo
Item, triplex est praedicandi modus : quod enim praedicatur de altero aut praedicatur per essentiam aut per inhaerentiam aut per causam. Cum ergo dicitur Deus est homo, aut praedicatur per essentiam, et tunc Deus et homo erit eiusdem essentiae, quod est impossibile ; aut per inhaerentiam, et tunc accidit Deo esse hominem ; aut per causam, et tunc pari ratione poterit dici quod Deus est lapis, quia ita est causa lapidis sicut et hominis. Nullo igitur modo videtur posse concedi hominem de Deo passe praedicari.
Conclusio
Necesse est concedere, hominem esse Deum, et Deum hominem; haec tamen praedicatio est per modum singularem
Respondeo : Dicendum quod secundum catholicam veritatem absque dubio. necesse est concedere hominem esse Deum et Deum hominem, pro eo quod duae naturae ibi unitae sunt in unam personam. Quae autem in uno supposito uniuntur necessario de se invicem praedicantur, si accipiantur concrete, propter illam maximam qua dicitur : quaecumque uni et eidem sunt eadem inter se sunt eadem ; per quam etiam fundari habet virtus syllogismi expositorii, quod probat Philosophus, in libro Priorum, ea quae dicuntur de uno et eodem, praedicari de se invicem. Si igitur unus est Christus, qui est Deus et homo, necesario oportet concedere Deum esse hominem et hominem esse Deum. Et hoc quidem attestantur Sanctorum auctoritates et communiter fatentur doctores theologiae. De modo tamen praedicandi diversi diversimodo sentiunt.
Quidam enim dicere voluerunt quaerebatur, quia talis praedicatio non sit in recto, sed in obliquo, ut sit sensus : Deus est homo, id est, Deus habet hominem. Et hic modus dicendi relabitur ad tertiam opinionem, quae dixit hominem praedicari de Deo secundum habitum, quae etiam superius improbata est. Manifestum est etiam quod illud non est sufficienter dictum, quia, si diceretur Deus esse homo, id est habens hominem, eadem ratione diceretur caro, quia habet carnem, et pes, quia habet pedem.
Et ideo alii dicere voluerunt quod talis praedicatio est in recto, verumtamen nec est praedicatio formalis nec causalis nec accidentalis, sed per identitatem ; et est sensus : Deus est homo, id est, Deus est ille qui est homo ; ille autem qui est homo, id est Filius Dei, de Deo praedicatur per praedicationem identitatis. Sed nec adhuc illud plene solvit ; quia quaelibet implicatio claudit in se praedicationem ; et ideo, cum dicitur Deus est ille qui est homo, adhuc contingit quaerere de illa implicatione quae est ex parte praedicati, ad quam praedicationem habeat reduci ; et tunc vel oportet ire in infinitum implicando vel oportebit recurrere ad alium modum praedicandi.
Et propterea est tertius modus dicendi, ut cum dicitur Deus est homo, hic est singularis modus praedicandi. Non enim est talis praedicatio per essentiam nec per causam nec per inhaerentiam, sicut ostendebat ratio ultima, sed est praedicatio per unionem ; ideo enim homo praedicatur de Deo, quia unitur ei in unitatem personae. Et quoniam haec unio est singularis, non est mirum si singularem modum exigit praedicandi.
Ad rationes
Ad illud vero dixit hominem praedicari de Deo quod obicitur, quod propter unionem in natura una persona non praedicatur de alia, quamvis illa unio sit excellentior : ergo sic et in proposito, dicendum quod non sequitur. Unitas enim Trinitatis maior est quantum ad rationem similitudinis et conformitatis, non autem quantum ad rationem mutuae praedicationis, pro eo quod illa quae conveniunt in una natura non praedicantur de se ita mutuo sicut illa quae concurrunt in unam personam, pro eo quod natura dicit quid commune, hypostasis dicit suppositum proprium ; consequentia autem affirmativa tenet ab inferiori ad superius, non e converso. Unde cuicumque subicitur iste homo potest subici homo ; cuicumque subicitur homo potest animal ; sed e converso non sequitur : de quocumque praedicatur animal, praedicatur homo ; immo est ibi consequens. Ideo, quando una hypostasis subicitur duobus, necesse est illa sibi invicem subici, et sic per consequens praedicari. Quando autem una natura dicitur de pluribus, non est necesse illa de se invicem praedicari.
Ad illud quod obicitur, quod anima et caro concurrunt in unam personam et naturam, non tamen praedicantur de se invicem mutua praedicatione, dicendum quod non est simile duplici ex causa. Primum quidem, quia concurrunt in unitatem personae atque naturae tamquam partes constitutivae, quarum non est praedicari de toto nec per consequens de se invicem. Non sic divina natura et humana, sicut in praecedentibus visum est. Alia est etiam ratio, quia anima et caro significant partes constitutivas in abstractione ; Deus autem et homo, non in abstractione, sed in concretione significant ; et hac de causa possunt de se invicem dici, quamvis in abstractione de se invicem non praedicentur. Haec enim est falsa Deitas est humanitas, sicut haec caro est anima quamvis ista sit vera caro est animata. Intelligatur tamen sane quod dictum est homo significati in concretione ; concretio enim proprie dicta reperitur in terminis accidentalibus.
Ad illud quod obicitur, si homo praedicatur de Deo, aut praedicatur univoce de Deo aut aequivoce, dicendum quod proprie nec univoce nec aequivoce. Non aequivoce, quia non est diversa hominis significatio, secundum quod dicitur de Deo et de Martino ; univoce non, quia etsi homo retineat eamdem significationem cum dicitur de Deo et de Petro, alio tamen modo comparatur ad Petrum et Paulum, alio modo ad Deum. Ad Petrum comparatur praedicatione formali et essentiali, ad Deum vero in unione personali ; ideo ad neutrum praedictorum modorum possunt illae duae praedicationes plenarie reduci, Iicet aliquid possit ibi reperiri de uno praedictorum modorum, aliquid de alio.
Ad illud quod obicitur, quod cum dicitur Deus est homo, aut praedicatur per se aut per accidens, dicendum quod neutro modo, accipiendo proprie per se et per accidens. Per se, inquam, non praedicatur, cum non sit essentialis habitudo unius ad alterum ; per accidens non praedicatur, quia unum non est accidens alterius. Nec illud est inconveniens, quia talis modus praedicandi sub praedicta divisione non habet comprehendi. Posset tamen dici quod uniri humanae naturae ex parte Dei non dicit accidens, sed ex parte naturae assumtae. Unde quodam modo talis praedicatio posset dici per se, quodam modo per accidens : per se, comparando divinam naturam ad personam, in qua est unio, de qua per se praedicatur ; per accidens posset dici humanam naturam comparando ad personam, cui habet uniri per gratiam.
Ad illud quod quaeritur, utrum homo praedicetur absolute vel relative, dicendum quod dici relative est dupliciter : vel relatione implicita vel explicita. Cum ergo dicitur Deus est homo, homo praedicatur de Deo quodam modo absolute, quodam modo relative : absolute quantum ad privationem relationis extrinsecae ; relative quantum ad positionem relationis intrinsecae. Est enim sensus : Deus est homo, id est, Deus est unitus humanae naturae unitate personae, ratione cuius homo de Deo et Deus habet dici de homine.
Ad illud quod obicitur, quod si praedicatur homo de Deo, aut praedicatur in plus aut in minus aut in aeque, dicendum quod quoddam est genus praedicationis in quo praedicatum et subiectum se habent ut excedentia et excessa, ut cum dicitur homo est albus ; et sic est in proposito. Nam, etsi homo dicatur de aliquo supposito. Dei, non tamen dicitur de quolibet nec e converso ; sicut non omnis homo est albus nec omne album est homo.
Ad illud quod obicitur, quod sicut haec est vera pro persona Filii Deus est homo, ita haec pro persona Patris est vera Deus non est homo, dicendum quod non est simile, quia, sicut in primo libro dictum fuit, iste terminus Deus partim habet naturam termini communis propter suppositorum pluralitatem, partim naturam termini discreti propter formam incommunicabilem. Et ideo, quia naturam habet termini communis, locutionem potest reddere veram pro uno supposito ; quia vero naturam habet termini discreti, ideo non refert si praeponatur vel postponatur ei negatio. Unde in negativa negatur pro omnibus suppositis, quamvis in affirmativa possit reddere locutionem veram pro uno solo. Et ideo haec est falsa Deus non est homo, quia praedicatum removetur non tantum pro Patre, sed etiam pro Filio ; et ex hoc necessario sequitur quod affirmativa sibi opposita sit vera, haec scilicet Deus est homo.
Unde si quaeratur, quanta est ista propositio Deus est homo, respondendum est quod partem habet naturae indefinitae, partem naturae singularis ; et hoc est propter naturam termini subiecti. Si vero quaeratur, in qua materia sit, utrum in naturali vel remota vel contingenti, dicendum quod in materia contingenti praedicatum et subiectum se habent ut excedentia et excessa ; et sic est in proposito ; et praedicta propositio reduci habet ad materiam illam, sapit tamen aliquid de materia naturali propter hoc quod illae naturae, quantum est de se, sunt ad invicem disparatae, per gratiam unionis sunt coniunctae et quasi naturales factae.