Text List

III, D 1, A. 2, Q. 4

III, D 1, A. 2, Q. 4

Quo tempore fuerit magis congruum Filium Dei incarnari.

Quarto et ultimo quaeritur, quo tempore fuerit magis congruum Filium Dei incarnari.

Rationes principales

Et videtur quod in primordio temporum. Primo, per illud quod dicitur Genesis 2, 2 : "Consummavit Deus sexto die opus suum" ; sed consummatio operum maxime competit in opere incarnationis, sicut superius tactum est : ergo videtur quod incarnari debuerit in aliquo illorum sex dierum.

Item, magnitudo amoris non tantum facit dona multiplicari, sed accelerari ; sed Deus propter nimiam caritatem suam misit Filium suum in similitudinem carnis peccati : ergo videtur quod congruum f uerit Filium Dei incarnari statim cum homo indiguit. Sed homo statim indiguit cum lapsus .fuit : ergo etc.

Item, si Christus ab initio temporis venisset, multi ad viam veritatis venissent, sicut dicitur Matthaei 11, 21 : Olim si in Tyra et Sidone etc. ; sed ad divinae benignitatis magnitudinem spectat quod velit omnes homines salvos fieri : ergo multo magis videtur quod congruum fuerit Filium Dei incarnari in primordio temporum.

Item, aegro in periculo mortis succurri debet sine mora ; sed homo, cum peccavit, periculosissime aegrotavit : si ergo homini aegrotanti succurritur per Filii incarnationem, videtur quod statim debuit incarnari.

Sed contra : Ecclesiastis 3, 1 : "Omnia tempus habent" ; et hoc ipsum dicitur Ecclesiastici 39, 40 : "Omnia tempore sua comprobabuntur". Ergo, si nullum tempus est adeo congruum beneficio plenissimo sicut tempus plenitudinis, videtur quod Filius Dei debuerit tune incarnari, cum venit plenitudo temporis : non ergo in primordio temporis.

Item, Deus in omnibus operibus suis maxime servat ordinem ; et sicut est ordo et gradus in profectu aetatis, sic est gradus et ordo in profectu mundi. Ergo sicut homo magis dispositus est ad sapientiam in aetate provecta quam in aetate iuvenili, quia in antiquis est sapientia et in multo tempore prudentia, videtur quod maior sit congruitas quod divina sapientia incarnetur et de caelis mittatur missione perfecta in plenitudine temporum quam in principio.

Item, opus incarnationis et redemptionis magis se tenent cum opere glorificationis quam cum opere primae conditionis ; sed opus glorificationis habet esse in fine temporis, opus conditionis habet esse in principio : ergo videtur quod opus incarnationis magis debuerit perfici in approximatione ad finem temporum quam in initio.

Item, beneficium incarnationis nulli est utile nisi ei qui illud recognoscit et pro illo est gratus ; sed dilatio beneficii facit ad eius cognitionem et acceptionem : ergo videtur quod Dei Filius non debuerit statim a primordio temporum incarnari, sed post longa tempora, in quibus posset exspectari et desiderari.

Conclusio

Magis congruum fuit, Filium Dei incarnari quasi in fine temporum quam in principio

Respondeo : Dicendum quod, sicut rationes ostendunt et ipsa divina operatio comprobat, magis congruum fuit Filium Dei incarnari quasi in fine saeculorum quam in principio. Potest autem huius quadruplex ratio assignari quare tantum incarnari distulerit.

Prima, est propter peccatum hominis puniendum. In hoc enim manifestatur divinae ultionis severitas, quae tantos clamores et luctus hominum tanto tempore sustinuit, antequam vellet descendere ; et ipse Adam cum posteritate sua tanto tempore exspectavit in limbo exulans a paradiso ; et hoc propter manifestationem divinae iustitiae, quae nihil inultum dimittit.

Secunda ratio fuit propter morbum melius curandum. Morbus enim spiritualis non curatur debite nisi infirmus prius eum cognoscat et pro curatione eius gratus existat. Plus enim homo aegrotat per ingratitudinem pro curatione quam per culpae commissionem ; et ideo debuit Deus beneficium incarnationis differre, ut homo convinceretur de impotentia et ignorantia antequam incarnaretur et in Lege indita et in Lege scripta ; et sic convictus confugeret ad divinam gratiam et confugiens curaretur efficaciter.

Tertia ratio est propter ordinem universi servandum. Quia enim hoc erat plenum et maximum beneficium, differri debuit usque ad plenitudinem dierum. Et propter hoc dicit Apostolus ad Galatas 4, 4 : At ubi venit plenitudo temporis, misit Deus Filium etc.

Quarta ratio fuit propter incarnationis beneficium amplius commendandum. Quod enim amplius differtur et diutius desideratur, pretiosius reputatur ; et ideo beneficium incarnationis, quod est inter Dei beneficia pretiosissimum, prius debuit esse desideratum et exspectatum quam exhibitum. Et propterea magis congruum fuit Filium Dei incarnari in fine temporum. Et concedendae sunt rationes quae hoc ostendunt.

Ad rationes

Ad illud vero quod obicitur primo in contrarium de consummationne divinorum operum, dicendum quod in opere incarnationis non attenditur consummatio, quae quidem sit de opere primo universi, sed consummatio om nem consummationem superexcedens ; et ideo non spectat ad opera sex dierum, in quibus universum conditum est et fabricatum, quantum ad ea quae spectant ad complementum primarium.

Ad illud quod obicitur, quod magnitudo amoris facit beneficia accelerari, dicendum quod verum est, quando acceleratio doni prodest ei quem amat ; sed quando dilatio magis prodest quam acceleratio, tune amor potius facit differre quam accelerare. Praeterea, amor divinus non operatur secundum impetum, sed secundum dispositionem et regulam sapientiae ; et ideo dona non accelerat nisi servato debito et congruo ordine. Et propter hoc, quia ordinis congruitas exigebat dilationem, ideo amoris immensitas non faciebat accelerationem.

Ad illud quod obicitur, quod multi salvati essent, si Deus venisset citius, dicendum quod Deus bonum commune praeponit bono privato et bonum totius universitatis praeponit bono personae singularis ; et ideo, cum ordinis exigentia hoc requireret ut Deus in fine temporum incarnaretur, usque ad sextam aetatem fuit dilatum. Nec propter utilitatem aliquarum personarum existentium in prioribus aetatibus accelerari debuit divinum beneficium. Placuit enim universitatis Conditori in aliis servare severitatem iustitiae, in aliis manifestare benignitatem misericordiae.

Ad illud quod obicitur de aegro, quod statim debet succurri, dicendum quod nunquam defuit divinus succursus. Nam ipsa exspectatio et fides futuri adventus erat eis in remedium salutare et sustentationem, quousque veniret ille qui consummaret ; unde omni tempore fuerunt aliqua sacramenta, quae attulerunt aegris remedium salutare, licet alia et alia in diversis fuerint temporibus instituta, sicut in quarto libro expressius habetur manifestatum.

PrevBack to TopNext