III, D. 7, A. 2, Q. 3
III, D. 7, A. 2, Q. 3
Utrum haec sit concedenda homo praedestinatus est esse Filius Dei.
Rationes principales
Et quod sic, videtur. Ad Romanos 1, 4 : "Qui praedestinatus est Filius Dei in virtute" ; sed hoc dicitur aut de filio hominis aut de Filio Dei ; sed non de Filio Dei : ergo de filio hominis.
Item, in Glossa : "Praedestinatus est Iesus, ut qui futurus erat in carne filius David, esset in virtute Filius Dei". Sed Iesus nominat illum hominem : ergo homo ille est praedestinatus esse Filius Dei.
Item, quanto maior et gratia, tanto maior secundum illam debet attendi praedestinatio ; sed gratia unionis, per quam homo ille factus est Dei Filius, maxima fuit, quae simul in se continuit gratiam et gloriam : si ergo homo praevisus est Filius Dei esse per gratiam illam, videtur quod praedestinatus est esse Filius Dei.
Item, praedestinatio non attribuitur Filio Dei propter antecessionem, quae quidem non convenit Filio Dei secundum quod Deus ; sed talis antecessio bene competit homini secundum quod homo : ergo recte videtur quod competat sibi praedestinatio. Ergo, si non tantum datur illi homini gratia per quam sit beatus, sed etiam per quam sit Filius Dei, videtur quod haec sit concedenda : homo est praedestinatus ut sit Filius Dei.
Sed contra : Si homo est praedestinatus esse Filius Dei, et Filius Dei est homo, ergo Filius Dei est praedestinatus esse Filius Dei ; sed haec est falsa : ergo et illa, ex qua sequitur. Sequitur autem ex hac : homo est praedestinatus esse Filius Dei : ergo etc.
Item, praedestinatio non est nisi personae : ergo, si homo est praedestinatus esse Filius Dei, aliqua persona est praedestinata esse Filius Dei. Aut igitur persona creata aut persona increata ; sed non persona creata, quia talem non est reperire in Christo : ergo persona increata. Sed personae increatae non convenit praedestinari : ergo videtur quod non debeat recipi praedictus sermo ; iste scilicet : homo est praedestinatus esse Filius Dei.
Item, quicumque praedestinatur, antecedit illud ad quod praedestinatur tempore aut natura ; sed homo nec tempore nec natura antecedit Filium Dei : ergo videtur quod sermo praedictus non debeat concedi.
Item, cum dicitur : homo est praedestinatus esse Filius Dei, aut hoc intelligitur secundum quod homo aut secundum quod Deus ; non secundum quod Deus, hoc constat : ergo intelligitur secundum quod homo. Sed quicumque est nunc praedestinatus, ab aeterno fuit praedestinatus : ergo secundum quod homo fuit ab aeterno praedestinatus esse Filius Dei. Sed iste terminus homo supponit verbo de praeterito, ergo supponit pro praeterito : ergo si aliquis ab aeterno fuit praedestinatus esse Filius Dei, ab aeterno aliquis fuit homo ; sed hoc est falsum : ergo et primum.
Conclusio
Ab omnibus recipitur locutio: homo praedestinatus est esse Filius Dei.
Respondeo : Dicendum quod ista locutio distingui habet per eum modum per quern distincta fuit prius posita, ex eo videlicet quod hoc participium praedestinatus potest dicere antecessionem respectu subiecti vel respectu praedicati vel respectu totius copulati. Si dicat antecessionem respectu subiecti, vera est locutio, et est sensus : homo, antequam esset homo, praevisus est esse Filius Dei. Si autem notet antecessionem respectu praedicati, falsa est locutio ; est enim sensus : homo praevisus est esse Filius Dei, antequam Filius Dei esset. Si autem notet antecessionem respectu totius copulati, est vera ; est enim sensus : homo praedestinatus est esse Filius Dei id est praedestinatum est ut homo sit Filius Dei. Et iste sensus ab omnibus opinionibus recipitur ; et ideo secundum communem locutionem concedi potest praedictus sermo. Et concedendae sunt rationes quae hoc ostendunt.
Ad rationes
Ad illud vero quod primo obicitur in contrarium, quodsi homo est praedestinatus esse Filius Dei, quod tunc Filius Dei est praedestinatus esse Filius Dei, dicendum quod non sequitur, quia, sicut praedictum est, quantum ad vocabulum praedestinandi non est communicatio idiomatum, immo est sophisma secundum accidens in praedicto processu. Non enim sequitur : divina praevisio praecedit Christum, secundum quod est filius Virginis, ergo secundum quod est Filius Dei.
Ad illud quod obicitur, quod praedestinatio est respectu personae, dicendum quod, si est ratione personae, non est ratione personalitatis, sed alicuius naturae. Et ideo non oportet ad hoc quod sermo habeat veritatem praedestinationem antecedere personam simpliciter, sed sufficit si antecedat eam ratione alicuius naturae. Et ideo, cum dicitur : homo est praedestinatus esse Filius Dei, non intelligitur quod illa persona sit praedestinata nisi ratione humanae naturae. Cum vero dicitur quod persona aeterna non est praedestinata, dicendum quod verum est secundum quod est aeterna ; potest tamen ei convenire ratione naturae temporaliter assumtae.
Ad illud quod obicitur, quod praedestinatus antecedit illud ad quod praedestinatur, dicendum quod verum est ; et illud non habet instantiam quando praedestinatio accipitur proprie respectu gratiae et gloriae ; in proposito autem nomen praedestinationis extenditur ad standum pro praevisione ratione determinationis adiunctae, secundum quod in praecedenti problemate visum est. Posset tamen dici quod praedictum verbum intelligendum est quando vocabulum praedestinationis dicit antecessionem, non solum respecta subiecti, sed etiam respecta praedicati ; sic autem non est in proposito. Oportet etiam intelligere de re ad quam quis praedestinatur, non simpliciter, sed in comparatione ad ipsum quod praedestinatur. Non enim oportet quod ille qui praedestinatur sit ante gratiam vel gloriam simpliciter, sed solum secundum quod est in eo ; et sic non habet instantiam in proposito. Nam si Filius Dei praecedat hominem, tamen non prius inest homini quam homo sit, immo per naturam prius est humanitas quam uniretur personae Verbi.
Ad illud quod obicitur, utrum homo sit praedestinatus esse Filius Dei aut secundum quod est Deus aut secundum quod est homo, dico quod secundum quod homo ; et sic fuit ab aeterno. Nec valet : ergo supponit pro praeterito. Hoc enim intelligitur de verbo praeteriti temporis, quod non habet vim ampliandi ad futurum. In his enim quae habent vim ampliandi ad futura, pro eo quod claudunt in se actum de futuro, praedicta regula non habet locum. Et sic est in proposito, quia praedestinatio connotat praescientiam alicuius futuri ; et ideo non oportet istum terminum homo respectu talis praedicati supponere pro praeteritis.
Alia est etiam ratio quare ampliat ad omne tempus : quia praedestinatio non ponit rem suam in praedestinato, sed in praedestinante, sicut laus non in laudato, sed in laudante. Et ideo sicut taus non tantum est de praesenti, sed etiam de praeterito et futuro, ita et praedestinatio praeterita potest esse de eo quod est futurum. Et ista clarescunt melius per ea quae in primo libro dicta sunt.