III, D. 7, Dubia
III, D. 7, Dubia
Dub. I.
In parte ista sunt quaestiones circa litteram. Et primo quaeritur de hoc quod dicitur : Inexplicabile est mysterium huius unionis, quae non est ratio partium. Videtur enim in tali unione esse partem et partem, quia super Levitici 5, 11 : Decimam partem etc., Glossa Hesychii : Decima pars Ephi est humanitas Christi. Ephi autem mensura trium modiorum significat Trinitatem. Et sicut se habet signum ad signum, ita signatum ad signatum ; sed signum est pars signi : ergo et signatum est pars signati : ergo humanitas Christi est pars Christi. Item, in Symbolo dicitur : Sicut anima rationalis et caro unus est homo, ita Deus et homo unus est Christus Sed anima et caro sunt partes hominis : ergo humanitas et divinitas sunt partes Christi, cuius contrarium traditur ibidem.
Respondeo : Dicendum quod pars multis modis dicitur. Uno modo dicitur pars communiter omne quod venit in compositionem alicuius, sive secundum realem compositionem sive secundum rationem ; et hoc modo illa quae cadunt in definitione dicuntur esse partes rei notificatae. Alio modo dicitur pars illud quod venit in constitutionem alicuius secundum rem et naturam, sive habeat quantitatem sive non ; et hoc modo anima pars est rei animatae. Tertio modo dicitur pars magis proprie illud quod venit in constitutionem alicuius secundum rem et naturam et secundum quantitatem continuam vel discretam, sicut manus et pes est pars corporis et binarius pars quaternarii. Quarto modo dicitur pars magis proprie quod venit in constitutionem alicuius realem vel quantitativam secundum certam et determinatam mensuram, ita quod aliquoties sumta reddit totum ; et ista pars dicitur aliquota, cui propriissime convenit intentio partis.
Cum ergo quaeritur, utrum humana natura sit pars Christi, dicendum quod, si pars accipiatur communiter primo modo, potest concedi quod sit pars. Si enim quis velit notificare quid sit Christus, dicet ipsum unam hypostasim in duabus naturis, divina scilicet et humana. Si autem pars proprie accipiatur, sic humana natura non dicitur pars Christi ; et hoc modo intelligitur verbum Magistri in littera. Et per hoc patet responsio ad obiecta ; in talibus enim non est similitudo omnimoda.
Dub. II.
Item quaeritur de hoc quod dicit Damascenus: Non hominem deificatum dicimus, sed Deum hominem factum Videtur enim falsum dicere. Sicut enim divina natura humanae unita est, ita et humana divinae : ergo sicut dicimus Deum humanatum, ita et hominem deificatum. Item, in unione divinae naturae ad humanam divina natura non est imminuta, sed humana est exaltata : ergo humana natura magis tracta est ad conformitatem divinae quam divina ad conformitatem humanae : ergo potius debet dici in Christo humana natura deificata quam divina humanata. Si tu dicas quod denominatio debet fieri a notiori, hoc non solvit, quia denominatio non solum debet fieri a notiori, sed etiam a digniori. Si etiam dicas quod esse humanatum praedicat habitum, sicut dicit tertia opinio hoc non solvit, quia non tantum dicitur humanatus, sed dicitur factus homo. Ergo, si debemus dicere quod homo est Deus et Deus est homo, videbitur quod nullum inconveniens sit dicere hominem esse deificatum.
Respondeo : Dicendum quod hoc adiectivum humanatum non solum praedicat habitum, sed etiam unionem. Unde nihil aliud est dicere Deum esse humanatum quam carni unitum. Hoc autem quod est deificatum, etsi possit importare unionem, importat simul ordinem et antecessionem. Deificatum enim componitur a deitate et factum : unde deificatum, hoc est fadum esse Deum. Et quoniam humanitas divinitatem non antecedit, ideo Damascenus hanc non concedit, hominem esse deificatum.
Vel dicendum quod Damascenus non negat simpliciter, sed quod non est ita propria homo est deificatus, sicut haec Deus est factus homo. Nam ipse dicit, III libro : Oportet scire quod non secundum exterminationem naturae vel confusionem caro deificata est. Tantum enim valet dicere carnem esse deificatam quantum deitati esse coniunctam. Ideo non negat praedictam locutionem tamquam falsam simpliciter, sed non est ita propria sicut eius conversa. Posset etiam vis fieri in hoc quod dico hominem, quia ex parte subiecti stat pro hypostasi, ex parte vero appositi pro forma ; non sic autem hypostasis huius hominis est deificata, cum semper fuerit Deus, sicut est humanata, cum non semper fuerit homo. Et sic patet utraque obiectio.
Dub. III.
Item quaeritur de hoc quod dicitur quod non dicitur homo dominicus, et videtur quod sit concedenda, per illud quod habetur in libro 83 Quaestionum : "Monendum est ut illa aeterna bona expectentur quae fuerunt in homine dominico", hoc enim intelligitur de Christo. Si tu dicas hoc retractatum esse, obicitur contra hoc : quia super I libri Regum 1, 20 dicit Glossa Bedae : "Quis est iste homo nisi homo dominicus". Ergo, si hoc potest dici de aliis hominibus, multo magis de Christo.
Respondeo : Dicendum quod hoc nomen dominicus secundum communem usum dicitur dupliciter, scilicet possessorie et similitudinarie. Unde dicitur homo dominicus qui possidetur a Domino vel qui est similis Domino. Et quia secundum utramque comparationem distinctionem dicit et disparationem eius de quo dicitur ad dominum, respectu cuius dicitur, cum Christus sit Dominus, non est concedendum Christum esse hominem dominicum ; est enim ipse vere Dominus. Ec ideo hoc retractat Augustinus ostendens quod potest malum generare intellectum. Posset tamen sane intelligi ratione humanae naturae, quae a Domino possidetur et Domino assimilatur et a Domino causatur ; et ideo sic retractat Augustinus quod hoc modo potest habere sanum intellectum.