Text List

III, D. 8, Dubia

III, D. 8, Dubia

Supra egit Magister de incarnatione Verbi quantum ad unionem naturarum et quantum ad unionis modum. In hac vero parte intendit agere quantum ad communicationem idiomatum et proprietatum. Et dividitur haec pars in duas partes, in quarum prima agit de communicatione idiomatum respicientium naturam. In secunda de communicatione proprietatum et idiomatum respicientium personam, infra distinctione decima : Solet etiam a quibusdam quaeri. Pars prima dividitur in duas partes, in quarum prima inquirit, utrum divinae naturae competat nasci de Virgine, quod quidem est proprietas humanae naturae. Secundo vero inquirit, utrum caro Christi debeat adorari adoratione latriae, quod quidem est proprietas divinae naturae, infra distinctione nona : Praeterea investigari oportet etc.

Prima pars, quae continet praesentem distinctionem, dividitur in partes duas, in quarum prima comparat nativitatem Christi de Virgine ad divinam naturam. In secunda vero nativitatem temporalem ad aeternam comparat, ibi : Quaeri etiam solet, utrum Christus debeat dici bis natus etc. Prima pars dividitur in partes duas, in quarum prima. inquirit quaestionem et determinat. In secunda vero adducit auctoritates contra determinationem suam, ibi : Videtur autem posse probari etc. Secunda autem pars similiter duas habet. In prima movet quaestionem ; in secunda determinat, ibi : Ad quod dici potest etc. Subdivisiones autem partium manifestae sunt in littera.

PrevBack to TopNext

On this page

III, D. 8, Dubia