III, D. 8, Tractatio Quaestionum, Praeambulum
III, D. 8, Tractatio Quaestionum, Praeambulum
Ad intelligentiam autem huius partis incidit hic quaestio circa duo : Primo quaeritur de nativitate temporali in comparatione ad divinam naturam. Secundo quaeritur de eadem in comparatione ad nativitatem aeternam. Circa primum quaeruntur tria. Primo quaeritur, utrum concedendum sit divinam naturam esse de Virgine natam. Secundo quaeritur, utrum nasci de Virgine proprie dicatur de natura assumta. Tertio vero quaeritur, utrum esse hominem convenienter praedicetur de divina natura.
On this page