Text List

III, D. 8, A. 1, Q. 1

III, D. 8, A. 1, Q. 1

Utrum haec sit concedenda divina natura est de Virgine nata.

Circa primum sic proceditur et quaeritur, utrum haec sit concedenda : divina natura est de Virgine nata.

Rationes principales

Et quod sic, videtur. Primo, auctoritate Hilarii, in libro De Trinitate, IV : "Nihil nisi natum habet Filius". Sed habet divinam naturam : ergo est nata ; sed quod natum est aeternaliter in Christo ex Patre, natum est temporaliter de Matre : si igitur divina natura est huiusmodi, patet etc.

Item, expressius Damascenus, III libro, capitulo 12 : "Theotocon, id est Dei genitricem, vere et prineipaliter sanctam Mariam Virginem praedicamus". Sed "Deus est nomen naturae" ; ergo Virgo Maria erit genitrix divinae naturae. Ergo divina natura est nata de Virgine.

Item, expressissime Augustinus, De fide ad Petrum : "Natura aeterna atque divina non posset temporaliter concipi et nasci nisi secundum susceptionem veritatis humanae". Ergo videtur quod vere et proprie debeat dici concepta et nata de Virgine.

Item, incarnatio ordinatur ad nativitatem : unde et persona Verbi ideo nata est, quia incarnata ; sed conceditur quod divina natura si incarnata, ut habitum est supra, distinctione quinta : ergo et concedi debet quod sit de Virgine nata.

Item, assumere carnem nihil aliud est quam nasci in utero ; sed haec conceditur, quod divina natura assumsit carnem de Virgine : ergo concedi debet quod nata fuerit in utero Virginis. Sed ad nativitatem in utero subsequitur nativitas ex utero : ergo, si divina natura nata fuit in Virginis utero, sequitur quod fuerit nata et Virginis utero.

Item, magis consonat divinae naturae nasci de Virgine quam pati conveniat virtuti et infirmari conveniat fortitudini ; sed Bernardus dicit quod "in illa unione fuit fortitudo infirmata": ergo multo fortius concedi debet divinam.naturam esse natam de Virgine.

Sed contra : Damascenus, libro IV: "Cognoscimus quod nasci non est naturae, sed hypostasis". Ergo nasci de Virgine naturae non competit, sed solum personae.

Item, nobilior et prior est nativitas aeterna quam temporalis ; sed divina natura non dicitur esse nata propter Filii nativitatem aeternam, ut in primo libro ostensum est : ergo multo minus non debet dici nata propter temporalem nativitatem.

Item, cuicumque competit nasci competit esse ab alio ; sed divinae naturae non competit esse ab alio : ergo divina natura nec aeternaliter nec temporaliter debet dici nata.

Item, cuicumque competit nasci competit ratio filiationis. Ergo, si divina natura dicitur esse nata de Virgine, divina natura dicitur filia Virginis.

Item, sicut se habent proprietates divinae naturae ad humanam, sic proprietates humanae ad divinam ; sed haec est simpliciter falsa humanitas in Christo est aeterna : ergo et ista divina natura in Christo est de Virgine nata.

Item, quod nascitur ex. aliquo est natura conformis cum eo ex quo nascitur. Si ergo divina natura nata est de Virgine, videtur quod divina natura et Virgo Maria sint eiusdem naturae ; quod est falsum et impossibile.

Conclusio

Praedicta locutio ob duplicem causam non debet recipi

Respondeo : Dicendum quod, sicut dicit Magister in littera, haec non recipitur tamquam propria : divina natura est de Virgine nata. Et hoc propter duo, videlicet propter vitandam confusionem proprietatum personalium et proprietatum naturalium sive essentialium, quae duo praecipue sunt observanda circa sermonem catholicum et veritatis fidei expressivum. Non igitur recipitur quod. divina natura sit nata de Virgine, propter confusionem personalium ; propter quod etiam non conceditur quod sit nata de Patre. Et hoc est quod dicit Magister in littera : "Quae res non est de Patre genita, non videtur de Matre nata ; nec res aliqua filiationis nomen habet in humanitate, quae illud non teneat in divinitate".

Propter vitandam etiam confusionem proprietatum naturalium non recipitur. Sicut enim in beatissima Trinitate distinctae sunt personae ad invicem et earum proprietates, sic in Christo naturae sunt distinctae ad invicem et earum proprietates, quamvis conveniant in supposito ; et ideo proprietas unius naturae non debet praedicari de altera natura in abstractione considerata, ne ex hoc intelligatur quod divina natura et humana sint una essentia. Quod enim praedicatur de altero in abstractione non intelligitur convenire ei solum ratione suppositi, verum etiam formae. Et ideo praedicta locutio recipi non debet. Et concedenda rationes hoc ostendentes.

Ad rationes

Ad illud verbum Hilarii dicendum quod aliquid habet improprietatis et debet sic exponi : nihil habet Filius nisi natum, id est, nihil habet quod non nascendo accepit. Et hoc melius in primo libro explanatum fuit.

Ad illud quod obicitur de auctoritate Damasceni, quod Virgo Maria est Dei genitrix, dicendum quod concedendum est quod Deus natus est de Virgine : ex hoc tamen non sequitur quod divina natura sit de Virgine nata, pro eo quod hoc nomen Deus, quia significat in concretione, supponit personam ; non sic divina natura, quae significat in abstractione. Unde et haec conceditur Deus generat, quamvis haec non concedatur divina natura vel essentia generat. Unde in omnibus talibus processibus est sophisma secundum accidens. Aliter enim et aliter significatur divina natura per hoc nomen Deus et aliter per hoc nomen natura ; ideo in nullo cogit auctoritas illa.

Ad illud quod obicitur, quod divina natura dicitur concipi et nasci, dicendum quod, sicut dicit Magister in littera, Augustinus ibi extendit nomen naturae, ut stet loco personae ; et hoc quidem multoties facit. Sed com munis usus talem modum loquendi non admittit : ideo ex tali auctoritate non debet argui, immo potius debet exponi.

Ad illud quod obicitur, quod incarnatio est via ad nativitatem, dicendum quod verum est : ad nativitatem personae, quae est suppositum naturae assumtae ; sed non oportet quod sit via ad nativitatem naturae. Incarnatio enim non facit communicationem idiomatum ratione convenientiae in natura, sed potius ratione convenientiae in persona.

Ad illud quod obicitur, quod assumere carnem est nasci in utero, dicendum quod verum est secundum quod assumere idem est quod in unitatem sui accipere, et hoc modo proprium est personae. Secundum autem quod assumere dicitur de divina natura, accipitur largius ; et hoc modo assumere non est idem quod in utero nasci, sed potius carni uniri.

Ad illud quod obicitur, quod fortitudo est infirmata et sic de aliis, dicendum quod verba illa non sunt trahenda ad consequentiam. Conceditur enim aliquid dicere ei qui vult excitare devotionem et elevare in admirationem, quod tamen reprehenderetur in eo qui sermonis catholici proprietatem et veritatem inquirit. Posset etiam et aliter responderi quod non est simile. Quamvis enim hoc nomen essentia vel natura non supponat pro persona, nomina tamen appropria humana, ut virtus et sapientia, pro persona supponunt et locutionem veram reddunt. Unde sensus est : fortitudo est infirmata, id est persona, cui appropriatur fortitudo, Christus videlicet, qui est Dei virtus et Dei. sapientia, Verbum scilicet Patris, cui competit esse Dei virtutem et Dei sapientiam. Et ideo, quamvis talia praedicata conveniant et attribuantur nominibus appropiatis, non tamen sequitur quod attribui possint essentiae vel naturae proprie et vere.

PrevBack to TopNext