Text List

III, D. 8, A. 1, Q. 2

III, D. 8, A. 1, Q. 2

Utrum nasci de Virgine vere dicatur de natura assumta.

Secundo quaeritur, utrum nasci de Virgine vere dicatur de natura assumta.

Rationes principales

Et quod sic, videtur. Eius est generari cuius est generare, licet non eiusdem numero ; sed generare est actus ipsius naturae : ergo et generari. Sed cuius est generari eius est nasci : ergo, si generari competit naturae assumtae, convenit ei nasci de Virgine.

Item, bene sequitur : iste generat hunc hominem ; ergo hominem ; sed hunc hominem dicere est dicere personam, hominem vero naturam : ergo bene sequitur, si persona est nata, quod natura est nata.

Item, omne quod incipit esse, aliquo genere mutationis incipit esse ; sed humana natura in Christo incipit esse ; nec est dare aliud genus mutationis quam generationis : ergo fuit concepta et nata.

Item, Christus natus est de Virgine aut ratione suppositi aut ratione naturae ; sed non ratione suppositi, quia illud est aeternum : ergo ratione naturae : ergo natura humana proprie dicitur nata de Virgine.

Sed contra : Sicut se habet divina natura ad nativitatem aeternam, sic natura humana ad nativitatem temporalem ; sed divina natura non est nata nativitate aeterna : ergo nec humana natura in Christo nativitate temporali.

Item, nativitatis ad nihil terminatur nisi ad ens completum ; sed ens completum dicit personam : ergo generatio non terminatur ad naturam, sed ad personam.

Item, actus et operatio non terminatur nisi ad hoc aliquid. Ergo, si hoc aliquid non dicit naturam, sed potius hypostasim, videtur quod humana natura in Christo non debeat dici nata nec concepta.

Item, humana natura dicit simul carnem et animam ; sed sicut caro est per propagationem, ita et anima per creationem ; ergo sicut haec non recipitur, quod humana natura in Christo exeat in esse per creationem, ita non debet concedi quod exeat per generationem : ergo non videtur haec admittenda : humana natura est nata.

Conclusio

Concedendum est, humanam naturam in Christo esse natam de Virgine

Respondeo : Ad praedictorum intelligentiam est notandum quod humana natura dupliciter potest accipi : uno modo ratione partium constituentium, alio modo ratione formae communis consequentis totum compositum. Et utroque modo est verum dicere quod humana natura est assumta a Verbo. Verum est enim quod assumsit carnem et animam ; verum est etiam quod assumsit formam consequentem compositionem, videlicet humanitatem.

Utroque etiam praedictorum modorum contingit dicere humanam naturam natam de Virgine. Nam, si humana natura dicatur compositum, hoc modo potest concedi quod sit nata de Virgine, non ratione totius, sed partis, scilicet carnis, quae in utero Virginis concepta fuit et ex utero Virginis prodiit. Si vero natura humana dicatur forma communis consequens totum compositum, sic concedi potest quod adhuc fuit nata in Christo, non ratione sui, sed ratione suppositi, in quo habet existere et etiam in quo habet multiplicari. Propter quod etiam dicit Philosophus quod natura in productione talis formae occulte habet operari ; generando enim hunc hominem, generat hominem. Sic igitur concedendum est humanam naturam in Christo natam esse de Virgine utrolibet praedictorum modorum. Sed uno modo dicitur esse nata ratione partis constitutivae per synecdochen ; alio modo ratione partis subiectivae ; et sic quodam modo per accidens. Concedendae sunt igitur rationes ad hanc partem inductae, licet aliquae earum procedant sophistice.

Ad rationes

Ad illud quod obicitur, quod divina natura in Christo non est nata, ergo nec humana, dicendum quod non est simile, quia divina. natura non multiplicatur in suppositis, sed est una in generante et genito ; et ideo non recipit vocabulum distinctivum. Natura vero humana multiplicari habet et plurificari in parente et in prole. Hinc est quod generatio in divinis terminatur ad personam ; in creaturis non solum ad personam, verum etiam ad naturam.

2-3. Ad illud vero quod obicitur, quod generatio terminatur ad ens completum, dicendum quod verum est per se et primum. Ex hoc tamen non sequitur quod ad naturam non possit terminari, sed quod non terminatur ad naturam, circumscripta hypostasi ; et hoc quidem verum est. Et per hoc patet responsio ad sequens.

Ad illud quod ultimo obicitur, quod anima exit in esse per creationem, dicendum quod, etsi sola pars hominis traducatur, videlicet caro, nihilominus tamen totus homo dicitur nasci et generari, pro eo quod intentio naturae non terminatur ad alteram partem per se, sed prout habet coniungi et perfici ex altera. Et ideo totus homo dicitur natus, quamvis tantum ex altera parte traducatur ; non enim intendit homo generare carnem, sed hominem. Si vero quaeritur, quare non dicitur exire in esse per creationem sicut per generationem, dicendum quod generatio non excludit creationem praeambulam ; creatio vero, cum sit ex nihilo, aliam excludit productionem, secundum quod dicit proximam creaturae et immediatam eductionem.

PrevBack to TopNext