III, D. 8, A. 1, Q. 3
III, D. 8, A. 1, Q. 3
Utrum homo veraciter dicatur de divina natura.
Rationes principales
Et quod sic, videtur. Haec est vera : divina natura est persona Filii Dei propter summam simplicitatem et identitatem quae est in Deo ; sed de quocumque praedicatur Filius Dei, praedicatur homo: igitur haec est vera : divina natura est homo.
Item, homo est divina natura ; haec est vera, quia aliquis homo, utpote Christus, est divina essentia vel natura : ergo, a simplici conversa, divina natura est homo.
Item, Deus et divina natura convertuntur : igitur de quocumque praedicatur unum, et alterum ; sed haec est vera Deus est homo : igitur haec est vera divina natura est homo.
Item, aut divina natura est homo aut non-homo. Si est homo, habeo propositum ; si est non-homo, sed Filius Dei est divina natura : ergo Filius Dei est non-homo. Quodsi hoc est impossibile, restat quod haec est vera divina natura est homo.
Sed contra : Sicut se habet humana natura ad esse Deum, sic se habet divina ad esse hominem ; sed haec est simpliciter falsa humana natura est Deus : ergo et haec est simpliciter falsa divina natura est homo.
Item, de quocumque praedicatur esse hominem, praedicatur esse mortale. Ergo, si divina natura est homo, divina natura est mortalis.
Item, de quocumque praedicatur homo, inest ei humanitas ; sed cuicumque inest humanitas, informatur humanitate : ergo de illo solo praedicatur homo respectu cui.us humanitas est forma. Sed humanitas non est forma divinae naturae : ergo haec est simpliciter falsa divina natura est homo.
Item, si divina natura est homo, aut ratione essentiae aut ratione personae. Non ratione essentiae quia humariitatis et divinitatis essentiae simpliciter sunt distinctae. Non ratione personae, quia natura non supponit pro persona, sicut supra in primo libro dictum est : ergo haec est simpliciter falsa divina natura est homo.
Conclusio
Locutio: divina natura est homo, potest tantum concedi, si praedicatur ratione suppositi.
Respondeo : Dicendum quod, sicut in primo libro habitum fuit, in divinis est reperire praedicationem per identitatem et, per denominationem, licet non usquequaque proprie omnino. Differt autem praedicatio per denominationem a praedicatione per identitatem, quia, cum aliquid praedicatur per modum denominativum, praedicatur sub ratione formae, ut cum dicitur Pater generat. Cum autem praedicatio est per identitatem, potest praedicari ratione suppositi, ut cum dicitur divina sententia est Pater, sensus est : divina essentia est ille qui est Pater. Et hoc modo non praedicatur ratione suppositi nisi illud nomen quod claudit intra se suum suppositum, sicut est nomen substantivum vel substantivatum. Hunc igitur duplicem modum praedicandi reperimus in divinis secundum catholicum modum loquendi, ut aliquid praedicetur ratione formae, aliquid ratione suppositi.
Cum ergo quaeritur, utrum divina natura sit homo, distinguendum est, quia iste terminus homo, dupliciter potest intelligi praedicari, quia, si intelligatur praedicari ratione suppositi, tunc est vera, et est sensus : divina essentia est homo, id est, divina essentia est ille qui est homo ; et reducitur ista praedicatio ad praedicationem quae est per identitatem quantum ad principalem compositionem. ; quantum vero ad implicationem clauditur ibi praedicatio per unionem. Divina enim essentia est Filius Dei per identitatem ; sed Filius Dei est homo per unionem. Si autem fit praedicatio ratione formae sive per modum cuiusdam denominationis, falsa est, et est sensus : divina natura est homo, id est, divina natura est humanitate informata. Et hoc modo locutio est falsa, 1icet secundum sensum priorem habeat veritatem, sicut ostendunt rationes ad primam partem inductae.
Ad rationes
Ad illud ergo quod primo obicitur, quod sicut se habet humana natura ad esse Deum etc., dicendum quod falsum est, pro eo quod humana natura non praedicatur de sua hypostasi per identitatem, sicut divina praedicatur propter summam simplicitatem. Unde haec est falsa Christus est humana natura, quamvis haec sit vera Christus est divina natura. Et ideo non sequitur, si haec est falsa humana natura est Deus, quod haec sit falsa divina natura est homo.
Ad illud quod obicitur, quod de quocumque praedicatur esse hominem, praedicatur essse mortale, dicendum quod hoc est verum quantum ad praedicationem per modum denominandi. Quantum vero ad praedicationem qua praedicatur ratione suppositi non habet veritatem. Homo enim, cum sit nomen substantivum, ratione suppositi potest praedicari ; mortale vero, cum sit nomen adiectivum, adiective retentum ponit rem suam circa illud de quo praedicatur. Et sicut non sequitur : divina essentia est Pater, ergo divina essentia generat, sic non sequitur : divina essentia est homo, ergo moritur vel nascitur.
Ad illud vero quod obicitur, quod de quocumque praedicatur homo, inest ei humanitas, dicendum quod verum est de illo modo praedicationis quo modo praedicatur ratione formae ; sed non de illo quo praedicatur ratione suppositi. Tune enim non significatur quod humanitas insit ei de quo praedicatur, sed quod inest alicui quod habet identitatem cum eo de quo praedicatur.
Ad illud quod obicitur, quod haec non est vera ratione substantiae vel personae divina natura est homo, dicendum quod, etsi divina natura non supponat pro persona, homo tamen pro persona potest supponere, divina vero natura subicitur ratione sui, ita quod veritatem habet ratione utriusque : ratione unius ex parte subiecti, ratione vero alterius ex parte praedicati, videlicet ratione personae.