III, D. 8, A. 2, Q. 1
III, D. 8, A. 2, Q. 1
Utrum concedendum sit Christum bis esse natum.
Rationes principales
Et quod sic, videtur. Augustinus, De fide ad Petrum : "Unigenitus Dei secundo natus est, semel ex Patre, semel ex Matre". Sed primo et secundo nasci non est nisi bis nasci : ergo videtur quod Filius Dei bis natus est.
Item, Damascenus: "In Christo duas nativitates veneramur". Sed ubicumque est duplex nativitas, ibi est duplex nasci, et ubicumque est duplex nasci, ibi est bis nasci : ergo etc.
Item, Christus semel genitus est ex Patre, secundum illud Psalmi [61, 12] : "Semel locutus est Deus", Glossa, id est, "Filium genuit" ; et semel natus est ex Matre ; et constat, illud semel et illud non est unum, sicut temporale et aeternum : ergo ponunt in numerum. Si ergo semel et semel faciunt bis, Christus est bis natus.
Item, actio geminata geminat passionem. Igitur, si alia est generatio qua Pater et alia qua Mater genuit, ergo alia et alia vice genitus est Christus a Patre et a Matre : ergo est pluries natus ; sed non ter vel quater et sic de aliis : ergo bis natus.
Sed contra : Bis dicit consimilis actus geminationem : unde non dicitur aliquis aliquid fecisse bis, eo quod legit et disputavit ; sed generatio aeterna et temporalis non est idem actus nec consimilis : ergo ratione illius duplicis nativi tatis non potest dici bis natus.
Item semel et bis dicunt vicissitudinem : idem enim est aliquid bis fieri et quod duabus vicibus fieri ; sed apud Filium non cadit transmutatio nec vicissitudinis obumbratio : ergo non debet dici bis natus.
Item, bis dicit actus interruptionem : unde convenienter dicitur aliquis bis fuisse Parisius, sed non convenienter dicitur bis fuisse homo ; sed generatio quae est aeterna ex Patre nullatenus fuit interruta : ergo videtur simpliciter esse falsum Christus bis natus est.
Item, hoc adverbium bis importat actus terminationem, quia de actu qui non terminatur non est dicere ipsum bis exerceri ; sed generatio aeterna non habet terminum, quia Filius semper generatur a Patre : ergo etc.
Item, hoc adverbium bis importat successionis ordinem ; sed circa Christi generationem aeternam respectu temporali nulla cadit successio : ergo sicut aliquis non dicitur bis natus, qui simul generatur a patte et a mafre, ita non videtur quod Christus dicatur bis natus, cum simul sit verum ipsum dicere generari a Patre et a Matre ; Pater enim nunc generat Filium, et in tempore nativitatis suae sic Virgo Maria genuit.
Conclusio
Concedi potest et debet, Christum esse bis natum
Respondeo : Dicendum quod, sicut vult Philosophus, actus tripliciter habet numerari, videlicet subiecto et tempore et specie sive termino. Unde actus multiplicari dicitur aut quia est in alio et alio subiecto aut quia in alio et alio termino aut quia in alio et alio tempore sive mensura. Cum igitur adverbium numerandi dicat numerum actus aliquo istorum modorum, necesse est ut importet ipsum numerari. Adverbium enim, cum sit adiectivum verbi, sub rationi verbi importat illum numerum qui est ipsius actus secundum quod actus, hoc st ex parte temporis sive durationis ; et iste est numerus qui est ex parte. mensurae. Et quod hoc adverbium bis importet numerum actus ex parte mensurae, patet per ipsum modum loquendi. Non enim dicor bis comedisse propter duas res quas comedi vel propter plurificationem ex parte subiecti, sed propter. multiplicationem ex parte temporis sive mensurae, quia comedi in alio et alio tempore. Quoniam igitur generatio sive Christi nativitas aeterna mensuratur ipsa aeternitate et nativitas temporalis ipso tempore, ita quod illa completionem habet in nunc aeternitatis, ista in nunc temporis, hinc est quod concedi potest et debet Christum bis esse natum. Et concedendae sunt rationes et auctoritates ad hoc inductae.
Ad rationes
Ad illud ergo quod primo obicitur in contrarium, quod bis dicit eiusdem actus geminationem, dicendum quod non oportet quod dicat geminationem eiusdem acttis secundum unitatem univocationis, sed sufficit quod dicat secundum convenientiam analogiae. Unde sicut potest concedi quod Deus et homo sint duo entia vel res, non quod dicantur duae res vel duo entia aequivoce, sed analogice, ita concedi potest quod generatio Christi et aeterna et temporalis sit duplex generatio. Et sic potest concedi quod sit bis generatus, quia tantum se extendit numerus adverbiorum numeralium respectu verbi quantum numerus numeralium nominum respectu nominum.
Ad illud quod obicitur, quod semel et bis dicunt vicissitudinem, dicendum quod illud non est verum de significatione generali ; sed semel dicit actus completionem. Quod autem dicit vicissitudinem, hoc solum est quia adiacet actui temporali ; et ideo, quia generatio Christi aeterna non subiacet actui temporali, non est necesse quod quantum ad illam dicant vicissitudinem.
Ad illud quod obicitur, quod bis dicit interruptionem, dicendum quod illud verum est in illis actibus qui non numerantur sine interruptione, sicut legere vel morari Parisius vel aliquid tale. In his autem actibus qui sine interruptione numerari possunt non habet veritatem, sicut caelum dicitur bis esse revolutum et tamen motus eius non dicitur esse discontinuatus vel interruptus. Numeratio enim revolutionum non venit ex motus discontinuatione, sed secundum circulationis completionem, et secundum illam completionem circulationis est numeratio dierum et temporum ; et talis numeratio. importatur per adverbium. Et quoniam generatio Christi ex Patre et Matre modum habet unum numerandi, ut praedictum est, ideo sane potest concedi Christum bis natum esse.
Ad illud quod obicitur, quod bis importat terminationem actus, dicendum quod termiriatio actus dupliciter dicitur : uno modo ex completione, alio modo ex desitione. Cum ergo dicitur quod bis importat terminationem, si intelligatur terminatio communiter ad utrumque modum, dicendum quod verum est. Si autem dicatur terminatio per desitionem, non habet veritatem ; hoc enim accidit numerationi alicuius actus quod non possit esse sine actus desitione, sicut tactum est.
Ad illud quod obicitur, quod bis dicit successionis ordinem, dicendum similiter quod hoc non est de necessitate, sed quando importat actus geminationem et successionem et respectu eiusdem principii ; sic autem non est reperiri hic ; ei sic patet illud.
Ad illud vero quod ultimo obicitur, quod nunc temporis et nunc aeternitatis non ponunt in numerum, dicendum quod, si loquamur de numero proprie accepto, veritatem habet ; si autem large, falsitatem habet. Aeternitas enim et tempus sunt diversae mensurae per essentiam ; et productio quae mensuratur tempore est alia a productione quae mensuratur aeternitate et posterior illa : et ideo illae duae productiones possunt dici et duae mensurae. Nec. valet quod una clauditur in alia ; hoc enim non est per continentiam quae tollat numerum, sicut continetur pars intra totum, sed per quamdam praesuppositionem, quae quidem relinquit ordinem sive distinctionem.