III, D. 8, A. 2, Q. 2
III, D. 8, A. 2, Q. 2
Utrum in Christo sint duae filiationes.
Et quod sic, videtur. Generatio est ratio sive causa filiationis sicut actio causa relationis ; sed in Christo est duplex generatio : ergo est duplex filiatio ; multiplicata enim causa, multiplicari videtur et effectus.
Item multiplicato uno relativorum, necessario multiplicatur et reliquum, eo quod relativorum est ad aliud se habere, et quoties dicitur unum oppositorum, totius dicitur reliquum, sicut vult Philosophus ; sed Christus secundum generationem aeternam est Filius Patris, secundum generationem temporalem est filius Matris : ergo etc.
Item, diversarum productionum diversi sunt termini ; sed generatio temporalis et aeterna sunt diversae productiones : ergo, si utraque terminatur ad Christum Secundum quod est filius, necesse est Christum esse fillum alium et alium : igitur in eo sunt filiationes plures.
Item, idem est esse natum et esse filium ; sed, si aliqua sunt eadem, numerato uno numeratur et reliquum : ergo, si Christus est bis natus, habet duplicem filiationem.
Item, abstracta filiatione aeterna, est intelligere filiationem temporalem et e converso. Ergo, si illa sunt diversa quorum unum est intelligere abstracto alio, igitur filiatio aeterna et temporalis est alia et alia in Christo.
Sed contra : Filiatio est proprietas personalis ; sed in Christo non est nisi una persona : ergo non est nisi uria sola filiatio.
Item, sicut Christus habet Patrem et Matrem, ita quilibet alius est natus ex patre et ex matre ; sed nullus dicitur habere duas filiationes, quia genitus est ex patre et ex matre : ergo pari ratione in Christo non erunt duae filiationes, quia natus est Christus ex Patre et ex Virgine.
Item, ex hoc quod aliquis magister habet plures discipulos, hodie unum et cras alium, non habet diversos magistratus. Ergo pari ratione nec et Chritus debet dici habere plures filiationes ex hoc quod genitus est a Patre prius et a Matre posterius.
Item, si alia persona nata esset de Virgine, esset confusio in proprietatibus personalibus propter pluralitatem filiationum, sicut dicit Anselmus. Si ergo in incarnatione Verbi nulla facta est proprietatum confusio, videtur quod nulla facta sit filiationum plurificatio.
Item, numerata. proprietate, numeratur subiectum, ut si sunt duae albedines, sunt duo alba : ergo, si sunt duae filiationes, sunt duo filii : ergo, si in Christo sunt duae filiationes, in Christo sunt duo filii, et si Christus est duo filii, Christus est duo. Sed haec est falsa, sicut improbata est supra, et habetur in. Symbolo : Non duo tamen, sed unus est Christus. Igitur falsum est duas filiationes esse in Christo.
Conclusio
Cum in Christo non sint plures personae, non sunt plures in eo filiationes, licet dicatur bis natus, quia filiatio proprie personam respicit et non naturam nisi ratione personae.
Respondeo : Dicendum quod, quamvis concedatur in Christo duas esse nativitates, non tamen concedi debet duas esse filiationes. Et ratio huius est, quia, cum filiatio sit relatio, comparationem habet ad tria : ad subiectum in quo est et ad terminum ad quem est et ad principium a quo est. Numerus autem relationis secundum differentiam formalem sive specificam causatur a principio a quo est, sicut paternitas et dominium sunt duae relationes in aliquo homine, quae numerantur non ratione eius in quo sunt, principaliter, sed ratione eiu a quo sunt, quia possunt esse duae relationes in homine respectu eiusdem. Plurificatio autem relationis secundum numerum non venit principaliter ratione eius a quo est nec ratione ad quem, sed ratione subicti eius in quo, quoniam proprietas subiecti numerari habet ratione suppositi. Et quoniam subiectum filiationis est ipsa persona, non natura nisi ratione personae, hinc est quod, cum in Christo non sint plures personae, non possunt esse plures filiationes. Ideo concedendae sunt rationes ad hoc inductae.
Ad rationes
Ad illud ergo quod primo obicitur, quod generatio est causa filiationis, iam patet responsio, quia relatio non multiplicatur ex parte causae, sed ex parte subiecti. Si autem quaeratur, quare multiplicatur generatio in Christo et non filiatio, cum utraque respiciat personam, dicendum quod generatio significat per modum actionis ; actio autem et passio non solum recipit numerationem ex parte subiecti, sed etiam ex parte mensurae et ex parte principii. Et quoniam aliud est principium et alia est mensura, temporalis et aeterna, ideo alia potest dici et alia generatio, quamvis non filiatio. Alia etiam est ratio, quia, etsi generatio respiciat personam, tamen per consequens respicere potest et naturam. Unde humana natura in Christo potest dici nata, non tamen potest dici filia, quia filiatio proprie respicit personam. Et quia in Christo est pluralitas naturarum et unitas personae, ideo possunt dici plures generationes, quamvis non possint dici plures filiationes.
Ad illud quod obicitur, quod multiplicato uno relativorum, multiplicatur et reliquum, dicendum quod illud verum est de multiplicatione formali et de eo correlativo a quo dependet correlativum dependentia essentiali. Quando autem correlativm multiplicatur multiplicatione materiali, non habet veritatem, sicut est quando unus homo generat plures filios et unus magister docet plures discipulos ; tunc enim relatio quae est in ipso non dependet ab unoquoque eorum nisi dependentia accidentali, et, desinente uno, salvatur relatio in altero. Unde quando quis generat post primum filium alium, non nascitur in eo nova paternitas, sed primae paternitati innascitur novus respectus, quia pater est plurium quam prius erat. Sic est intelligendum in proposito ; unde Christus generatione temporali non acquirit novam filiationem, sed incipit esse filius alterius, scilicet Virginis.
Ad illud quod obicitur, quod diversarum productionum diversi sunt termini, dicendum quod verum est quando illae productiones sunt disparatae, ita quod una non supponit aliam. Sic autem non est in proposito, quia nativitas temporalis praesupponit aeternam nativitatem. Et ideo non oportet filium esse alium et alium, quamvis alia et alia. generatione generetur ; sufficit enim, ut dictum fuit, ad pluralitatem generationum pluralitas naturarum, non sic autem ad pluralitatem filiationum.
Ad illud quod obicitur, quod idem est esse natum et esse filium, dicendum quod, etsi de eodem dicatur, tamen filiatio proprie dicit relationem, et nativitas sive generatio ipsam productionem ; relatio autem et actio ex alia et alia causa habent numerari. Et ideo non sequitur, quodsi plurificetur productio, quod plurificatur filiatio.
Ad illud quod obicitur ultimo, quod est intelligere filiationem temporalem, abstracta filiatione aeterna, dicendum quod hoc non est propter diversitatem relationis in se, sed propter diversitatem respectuum ; sicut si aliquis sit pater duorum, potest intelligi esse pater unius, ita quod non alterius ; et si aliquis videatur a duobus, potest intelligi videri ab uno, ita quod non ab alio. Ex hoc tamen non potest concludi quod sit diversitas secundum rem, sed secundum rationem. Diversitatem autem secundum rationem voco illam quae solum est secundum respectum et comparationem.