III, D. 8, A. 2, Q. 3
III, D. 8, A. 2, Q. 3
Utrum Christus sit filius naturalis ratione utriusque nativitatis, videlicet temporalis et aeternae.
Tertio quaeritur, utrum Christus sit filius naturalis ratione utriusque nativitatis, videlicet temporalis et aeternae.
Rationes principales
Et quod sic, videtur. De generatione enim. aeterna non est dubium, de generatione vero temporali ostenditur sic. Qui conformis est in natura ei a quo generatur, est filius naturalis ; sed Filius Dei conformis est Mariae, ex qua est natus : ergo est naturalis filius ipsius.
Item, qui trahit naturam ab eo a quo generatur est filius naturalis ; sed Christus a Virgine naturam traxit humanam : ergo est filius naturalis ipsius Virginis.
Item, natura est principium rei genitae et filiationis eiusdem ex parte mulieris ex hoc quod concipit, nutrit et parit ; et hoc totum Virgini competit respectu Christi : ergo Christus est eius filius naturalis.
Item, si Christus est filius Virginis, aut ergo naturalis aut adoptivus. Non adoptivus, quia tunc non esset vera mater nec ad Virginem spectat filium adoptare nec Deus adoptari potest a creatura in filium, sed magis e converso : ergo videtur quod sit naturalis eius filius.
Sed contra : Nullus, qui est filius per gratiam, est filius per naturam, quia natura et gratia ex opposito dividuntur ; sed quod Christus fecit se filium Virginis, hoc fuit dignationis et gratiae : ergo non est filius naturalis.
2. Item, nullus, qui voluntarie generatur, est filius naturalis, quia natura et voluntas sunt principia disparata ; sed Christus voluntarie genitus est de Virgine : ergo non est eius filius naturalis.
Conclusio
Christus est filius naturalis secundum utramque nativitatem, temporalem videlicet aeternam.
Respondeo : Dicendum quod penes utramque nativitatem Christus est filius naturalis. Et ratio huius est quoniam utraque nativitas consistit in productione similis ex simili secundum similitudinem per convenientiam in natura. Unde secundum nativitatem aeternam generatur similis Patri, secundum nativitatem temporalem genetatur similis Matri. Ideo utraque nativitas est naturalis et ratione utriusque nativitatis Christus naturalis filius debet dici.
Si autem tu quaeras, quam habitudinem dicit iste terminus naturalis, dicendum quod magis dicit habitudinem principii quam habitudinem formae. Dicitur enim filius naturalis qui est a natura et qui trahit naturam ab aliquo, non quod ipsa filiatio sit proprietas consequens ipsam n!lturam, sed magis petsonam ; est enim proprietas personae. Unde haec est magis propria Christus est filius naturalis vel natura quam Christus est filius essentialis vel filius essentia. Natura enim plus dicit in habitudinem principii vel causae quam dicit in habitudinem formae. Fatendum est ergo Christum filium naturalem Virginis esse ratione temporalis nativitatis, sicut rationes ad primam partem ostendunt ; et ideo concedendae sunt.
Ad rationes
Ad illud ergo quod primo obicitur in contrarium, quod nullus, qui est filius per gratiam, est filius per naturam, dicendum quod, si illud intelligatur de gratia adoptionis, verum est ; si vero intelligatur de gratia unionis, non est verum, quia, sicut habitum est supra, ista gratia fuit quodam modo isti homini naturalis. Aliter etiam potest dici quod verum est secundum eamdem naturam. Christus autem nominat hypostasim in duabus naturis, et secundum illam duplicem naturam naturalis est filius Patris et naturalis est filius Matris, ita quod secundum divinam naturam comparetur ad Patrem et secundum humanam comparetur ad Matrem. Si autem mutua fiat comparatio, ut hypostasis illa secundum divinam naturam comparetur ad Matrem et secundum humanam comparetur ad Patrem, sic non dicitur proprie filius naturalis ; potest tamen dici naturalis filius per gratiam unionis, quae facit naturales proprietates invicem communicare.
2. Ad illud quod obicitur, quod generatio Christi est supra naturam, dicendum quod ita est supra naturam quod est secundum naturam, ut dictum est supra, quia ibi divina potentia in nullo praeiudicabat naturae operationem nec aufert proli naturalem filiationem.
Ad illud quod obicitur, quod nihil generatur natraliter quod generatur voluntarie, dicendum quod falsum est secundum quod naturam voluntas concomitatur. Unde esto quod natura esset omnino obediens voluntati, sicut et in Adam erat, idem generaretur, patre volente et natura operante. Et quoniam voluntas Filii non tollit vim generativam Matri, ideo non sequitur, quodsi voluntarie ex ea nascitur, quod non naturaliter nascatur.
Ad illud quod obicitur, quod nullus filius est prior suo principio generante, dicendum quod verum est secundum eam naturam secundum quam est filius eius ; et sic non habet instantiam in proposito, quia Christus secundum humanam naturam posterior est Virgine quae ipsum concepit. Si autem simpliciter intelligatur, habet instantiam in proposito, quia Christus habet in se duas naturas, secundum quarum unam praecedit tam naturam creatam quam maternale principium. Ubi autem instantia est in proposito, ita quod non in alio, ferenda est secundum philosophicum documentum.