III, D. 8, Dubia
III, D. 8, Dubia
Dub. I.
In parte ista sunt quaestiones circa litteram. Et primo quaeritur de hoc quod dicitur : Res, quae non est de Patre genita, non videtur de Matre nata. Sed contra : Humana natura non est ex Patre genita, ergo non est de Matre nata. Item, Christus secundum humanam naturam conceptus est de Spiritu Sancto et natus ex Maria Virgine, ita quod Spiritus Sanctus non est eius pater, licet Virgo sit eius mater. Ergo non videtur praedictus sermo veritatem habere.
Dub. II.
Item quaeritur de hoc quod dicit : Unam nativitatem ex Patre veneramur, quae est supra causam, rationem, tempus et naturam. Sed contra : Generatio Filii Dei ex Patre est generatio naturalis ; sed generatio naturalis est secundum naturam, non-supra naturam : ergo etc. Ergo falsum dicit quod sit supra naturam.
Iuxta hoc quaeritur : penes quae distinguuntur illa quatuor quae in auctoritate proponuntur ? Videtur enim quod non sit nisi verborum inculcatio.
Respondeo : Dicendum quod natura non accipitur ita communiter, sed pro natura creata. Unde non vult dicere quod generatio Filii sit supra naturam aeternam, quae est natura naturans ; sed super naturam creatam, quae consuevit dici natura naturata. Et nota quod ista quatuor distinguuntur sic, ut causa referatur ad naturam angelicam, ratio ad naturam humanam, tempus ad virtutem caelestem, et natura ad virtutem inferioris creaturae, ut sit sensus : generatio illa est supra causam, id est virtutem angelicam ; et rationem, id est virtutem humanam ; et tempus, id est operationem caelestem ; et naturam, id est virtutem inferiorem. Vel aliter, ut causa referatur ad virtutem agentem et ratio ad potentiam agnoscentem et tempus ad mensuram limitantem et natura ad modi operandi consuetudinem.
Dub. III.
Item quaeritur de hoc quod dicit, quod Christus natus est homo ex muliere in tempore conceptionis. Videtur enim falsum dicere, quia conceptio illa non fuit in tempore, sed in instanti. Item, si conceptio sua fuit similis nostrae quantum ad tempus, ergo non videtur verum quod subiungit quod fuit supra legem nostrae conceptionis.
Respondeo : Dicendum quod conceptio dupliciter accipitur. Uno modo dicitur conceptio ipsa operatio naturae in formatione corporis usque ad susceptionem animae. Alio modo dicitur conceptio large in nutritione et perfectione corporis usque ad partum et egressum ipsius de ventre. Si igitur primo modo dicatur conceptio, sic Christi conceptio non fuit secundum nos, sed supra nos, nec fuit in tempore, sed in instanti. Si autem secundo modo dicatur conceptio large, sic fuit secundum nos, quia novem mensibus nutritus fuit et crevit in utero Matris, ut alii homines, antequam nasceretur. Et hoc sufficientius habitum est supra.