Text List

III, D. 9, Divisio Textus

III, D. 9, Divisio Textus

Supra egit Magister de comparatione divinae naturae ad proprietatem humanae naturae ; hic vero agit de comparatione humanae naturae ad proprietatem divinae, inquirens, utrum humana natura in Christo sit adoranda adoratione latriae. Dividitur autem pars ista in partes duas. In quarum prima prosequitur istam quaestionem secundum opinionem communem. In secunda vero prosequitur eam secundum opinionem aliorum et Sanctorum auctoritates, ibi : Aliis placet Christi humanitatem etc.

Prima pars dividitur in duas partes. In prima parte opponit. In secunda determinat, ibi : Ideo quibusdam videtur etc. Secunda pars in duas dividitur. In quarum prima subiungit aliorum opinionem. In secunda vero inducit illius opinionis confirmationem per multiplicem Sanctorum attestationem, ibi : De hoc Ioannes ita ait : Duae sunt naturae Christi. Illa secunda pars posset adhuc subdividi in duas. In prima confirmat auctoritate Graeci ; in secunda auctoritate Latini, videlicet Augustini, ibi : De hoc Augustini ex sermone Domini, ubi dicit etc.

PrevBack to TopNext