III, D. 9, Tractatio Quaestionum, Praeambulum
III, D. 9, Tractatio Quaestionum, Praeambulum
Ad intelligentiam ergo huius partis incidit hic quaestio de adoratione Christi, circa quam quaeruntur principaliter duo. Primo quaeritur de ipsa adoratione per comparationem ad eum cui est exhibenda. Secundo vero quaeritur in comparatione ad virtutem per quam exhibetur. Circa primum quaeruntur sex. Primo quaeritur, utrum cultus, qui est latria debitus deitati, sit exhibendus Christi humanitati. Secundo quaeritur, utrum sit exhibendus eius imagini. Tertio quaeritur, utrum.sit exhibendus eius Matri. Quarto, utrum sit exhibendus eius cruci. Quinto, utrum sit exhibend us eius membro. Sexto et ultimo, utrum sine peccato exhiberi possit eius adversario.
On this page