III, D. 9, A. 1, Q. 1
III, D. 9, A. 1, Q. 1
Utrum cultus latriae sit exhibendus humanitati sive carni Christi.
Circa primum sic proceditur et quaeritur, utrum cultus latriae sit exhibendus humanitati sive carni Christi.
Rationes principales
Et quod sic, videtur. Primo, auctoritate Damasceni: "Christus est perfectus Deus et perfectus homo, quem adoramus una adoratione cum Patre et Spiritu et incontaminata carne eius". Ergo, si persona Christi adoranda est latria, videtur quod similiter caro eius.
Item, super illud Psalmi [98, 5] : "Adorate scabellum pedum eius, quoniam sanctum est", Glossa Augustini: In Christo terra, id est caro, sine impietate adoratur a nobis, quia nemo carnem eius spiritualiter manducat, nisi prius adoret.
Item, eodem timore timetur ignis et ferrum ignitum igne. Ergo, si magis unita est divinitas carni quam ignis ferro, videtur quod eadem reverentia sit exhibenda eius humanitati quae exhibetur divinitati.
Item, eadem adoratione adoratur caro animae unita qua adoratur ipsa anima. Ergo, si non minus intime unitur Verbum ipsi carni qum anima, eadem ratione qua adoratur Verbum adoratur caro assumta ; sed Verbum adoratur latria : ergo etc.
Sed contra : Lucae 4, 8 : "Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies" ; Glossa exponit de servitute cultus latriae. Ergo soli Deo est exhibenda, non ergo carni Christi.
Item, Augustinus, X De civitate Dei, loquens de Christo : "Cum in forma Dei sacrificium cum Patre sumat, cum quo et unus est Deus, tamen in forma servi maluit sacrificium esse quam sumere". Et ibidem : "Quis sacrificandum censuit nisi ei quem Deum aut scivit aut putavit aut finxit ?" Igitur humanitati illi non est sacrificandum sive carni Christi : ergo nec ille cultus est ei offerendus qui offertur Deo.
Item, Glossa, super illud Psalmi [98, 5] : "Adorate scabellum pedum eius": "Caro Christi non est adoranda illa adoratione latriae quae soli Deo debetur, sed illa dulia quae dignior est". Ergo etc.
Item, humana natura in Christo, quantumcumque sit sublimata, non exit terminos creaturae. Ergo nec reverentia exhibenda ei debet exire terminos creaturae. Si igitur latria est cultus qui excedit omnes fines creaturae, videtur quod qui exhibet latriam carni Christi committit idololatriam.
Item, minori minor reverentia est exhibenda et maiori maior secundum rectum ordinem ; sed Christus, secundum quod homo, minor est Patre, humanitas minor deitate, quantumcumque sit unita ; ergo minor reverentia est ei exhibenda. Si ergo latria est reverentia summa, videtur quod humanitati Christi non sit exhibenda.
Item, nullius est adorari adoratione latriae cuius est adorare ; sed humanitatis est adorate ipsam summam Trinitatem : ergo non debet adorari adoratione latriae. Maior probatur per hoc quod nulli debetur latria, cuius est servire alteri. Minor probatur per hoc, quia eius est adorare cuius est orare ; Christus autem oravit, sicut legitur in diversis Evangeliis : ergo etc.
Conclusio
Respondeo : Dicendum quod caro Christi multipliciter consideratur. Uno modo caro Christi dicitur totus ille homo, iuxta illud quod dicitur Ioannis 1, 14 : "Verbum caro factum est" ; et hoc modo, quia ille homo Deus est ratione unius personae, adorandus est adoratione latriae. Alio modo caro consideratur prout nominat ipsam partem humanitatis per se, non ut unitam ; et hoc modo carni consideratae non debetur adoratio latriae, sed duliae. Tertio modo consideratur caro quasi medio modo, prout nominat ipsam naturam creatam, prout divinitati unitam ; et hoc modo dixerunt quidam quod est adoranda dulia digniori, quae quidem est hyperdulia. Et ratio huius est, quia solius Dei est adorari latria ; et natura non communicat alteri naturae sua idiomata. Unde sicut non est dicendum humanam naturam esse in Christo aeternam, quia est unita aeternae, sic hoc modo dixerunt quod natura humana non est adoranda latria, quamvis sit unita maiestati summae.
Alii vero dixerunt aliter quod, si consideretur caro et anima prout unita illi personae, adoranda est adoratione latriae, pro eo quod secus est de exhibitione honoris et proprietatibus aliis. Honor enim non respicit hanc partem vel illam, sed respicit ipsam personam. Unde, quamvis purpura et vestimentum non participet proprietates regis absolutas, communicat tamen in honore et reverentia, sicut dicit Augustinus et Magister recitat in littera. Et ideo, quia est una persona in Christo, cui debetur reverentia summa, una adoratione adoranda est, scilicet latria, quantum ad utrarhque naturam, scilicet Deitatem et humanitatem, sicut eadem adoratione adoratur in uno homine caput et pes.
Concedendum est ergo quod non solum Christus homo adorandus est latria, sed etiam humanitas eius ; in quantum est Verbo unita ; quamvis, prout per se consideratur, nunquam ei debeatur nisi dulia. Et quoniam caro Christi nunquam est separata a Verbo, ideo semper consideranda est ut coniuncta et semper adoranda est latria, licet humanitati, ut per se consideratae, non debeatur nisi dulia. Et ideo secunda opinio melior est quam prima et auctoritatibus Sanctorum est magis consona. Et ideo concedendae sunt rationes quae sunt ad partem istam.
Ad rationes
Ad illud ergo quod primo obicitur in contrarium, quod latria est cultus soli Deo debitus, dicendum quod propter hoc non excluditur humanitas Christi. Sicut enim cum dicitur solus Petrus est hic intus, non excluditur manus vel pes eius, sic, cum dicitur solus Deus est adorandus latria, non excluditur humanitas, quia humana natura et divina in unam concurrunt personam. Unde et haec adoratio non ponit in numerum cum illa.
Ad illud quod obicitur, quod carni Christi non est sacrificandum, dicendum quod verum est per se, sed non prout est divinitati coniuncta, quia toti Christo sacrificandum est. Et quod dicit Augustinus, quod noluit Christus sacrificium sumere, sed offerre, dicendum quod hoc non dicit quod non deberet in carne adorari et ei sacrificari, sed quia voluit vitate occasionem erroris, ne alicui creaturae exhiberetur per se honor divini numinis.
Ad illud quod obicitur de Glossa, quod caro non est adoranda latria, dicendum quod verbum illud intelligitur de carne Verbi prout in se nuda consideratione consideratur. Et hoc est quad dicit Augustinus: Si hominem separaveris a Deo, illi nunquam credo nec servio ; hoc autem non obviat, quin, secundum quod unita est, adoranda sit latria. Unde Damascenus: Non. ut nudam carnem adoramus, sed ut unitain Deitati in unam hypostasim Dei Verbi.
Ad illud quod obicitur, quod creatura non exit terminas creaturae, dicendum quod verum est ratione sui ; et ideo honor ratione sui terminas creaturae non exit ; sed quia unitur in una hypostasi Dei Verbi, cui debetur unicus honor, in quacumque sit natura, hinc est quod debetur ei latria.
Ad illud quod obicitur, quod minori minor debetur reverentia, dicendum quod verum est quando minor et maior sic se habent quod sunt diversorum honorum susceptibiles ; hoc autem est quando sunt diversae personae gradu dignitatis distantes. Hoc autem in proposito non est reperire, quia, cum una in Christo sit personalitas, et illa attendatur secundum naturam supremam, unica et summa debetur ei reverentia, qualiscumque sit natura, sicut honor unus debetur regi, in qttalicumque sit indumento. Honor enim naturam respicit digniorem et per consequens illud quod est annexum ei sicut caro viri sancti honorari debet secundum dignitatem animae, non secundum ignobilitatem propriae naturae.
Ad illud vero quod obicitur, quod Christi est adorare, dicendum quod secundum quod oratio est ascensus intellectus in Deum, sic proprie ad Christum non pertinet pro eo quod omnia quaecumque voluit fecit ; etiam Verbum semper praesens habet, per omnia faciens quaecumque vult anima eius. Exemplum tamen orandi et adorandi dedit secundum naturam inferiorem in sua oratione ; et ideo non sequitur quod non debeat adorari. Sicut enim ipse baptizat interius et tamen baptizatus fuit ut alios informaret, sic oravit et adoravit ut alios erudiret, quia, sicut vult Damascenus, in Christo humana natura non tenet naturam ancillae. Ait enim sic : Serva est caro, si hibendus non est unita Dei Verbo ; semel tamen unita secundum hypostasim, qualiter erit ancilla ? Unum enim ens Christus, non potest esse servus sui ipsius et dominus. Cuius ergo erit servus ? Patris non, quia quaecumque habet Pater sunt Filii. Et ita qui dicunt ipsum esse servum, distare faciunt unum Christum in duo per modum Nestorii. Et ita ad Christum non pertinet adorare, sed adorari, quia magis competit ei ratio dominii quam servitutis. Aliter etiam posset dici quod, quamvis esset ipsius adorare, non tamen sequeretur quod non deberet adhuc adorari adoratione latriae, quia nos, qui debemus adorare, non debemus aspicere ad eius humanitatem, sed ad personae dignitatem. Et in hoc ultimo consistit summa quaestionis praedictae.